Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

NARRANT Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque variis artificiis ejus desideria elusisse, spes nihilominus fovisse, quousque donum divinationis ab eo extorsisset; tum vero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quæsivisset, preces ejus aperte rejecisse: illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare posset, et tamen vindicta arderet, nec fœminæ callidæ ludibrio esse vellet, muneri suo pœnam addidisse; ut illa quidem vera semper prædiceret, sed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit; fides defuit: quod illa perpetuo experta est etiam in excidio patriæ suæ, de qua sæpius monuerat, nemine auscultante aut credente.

Fabula de intempestiva et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta videtur: qui enim ingenio sunt pervicaci et aspero, nec se Apollini, id est, Deo Harmoniæ, submittere volunt, ut rerum modos et mensuras, sermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium

[blocks in formation]

etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi tum silendi, ediscant et observent; licet sint prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona, nunquam tamen fere suasu et impetu suo proficiunt, neque ad res tractandas efficaces sunt; sed potius exitium eis apud quos se ingerunt maturant, et tum demum post calamitatem et eventum, ut vates et in longum prospicientes celebrantur. Atque hujus rei exemplum eminet in M. Catone Uticensi. Ille enim interitum patriæ, et tyrannidem primo ex conspiratione deinde ex contentione Cæsaris cum Pompeio secutam, diu ante tanquam e specula prævidit, et tanquam ex oraculo prædixit: sed nil profecit interim, verum obfuit potius, et mala patriæ acceleravit. Id quod prudenter advertit, et eleganter describit M. Cicero, cum ad amicum ita scribat: Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquamin face Romuli.

II.

TYPHON,

SIVE REBELLIS.

NARRANT poëtæ Junonem, indignatam quod Jupiter Palladem ex sese sine ea peperisset, omnes deos atque deas precibus fatigasse, ut ipsa etiam sine Jove partum ederet. Et postquam violentiæ et importunitati ejus annuissent, terram illa concussit, ex quo motu Typhon natus est, monstrum ingens et horrendum. Ille serpenti veluti nutritio datus est, ut ab eo aleretur. Nec mora, postquam adolevisset, quin bellum Jovi moveret.

In eo conflictu Jupiter in potestatem gigantis venit, qui illum in humeros sublatum in regionem remotam et obscuram transportavit, et concisis nervis et manuum et pedum, et secum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem nervos Jovis Typhoni suffuratus est, atque eos Jovi restituit. Jupiter confirmatus, belluam rursus impetiit; ac primum fulmine vulneravit, ex cujus sanguine serpentes nati sunt. Tum demum ruentem et fugientem (Etnam super eum jaculatus) mole montis oppressit.

Fabula de fortuna regum varia et rebellionibus quæ in monarchiis quandoque evenire consueverunt conficta est. Reges enim regnis suis, ut Jupiter Junoni, veluti matrimonii vinculo juncti recte censentur: sed accidit nonnunquam ut imperandi consuetudine depravati et in tyrannidem vergentes, omnia ad se trahant, et contempto ordinum et senatus sui consensu, ex sese pariant: id est, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta administrent. Id populi ægre ferentes, et ipsi moliuntur caput aliquod rerum ex sese creare et extollere. Ea res ex occulta sollicitatione nobilium et procerum fere initia sumit, quibus conniventibus, tum populi suscitatio tentatur; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infantiam significatus) sequitur. Atque iste rerum status ab insita plebis pravitate et natura maligna (serpente regibus infestissimo) nutricatur. Defectione autem viribus coalita, postremo res in apertam rebellionem erumpit; quæ, quia infinita mala et regibus et populis infligit, sub dira illa Typhonis effigie repræsentatur, in qua centum capita ob divisas potestates, ora flammantia ob incendia, anguium cingula ob pestilentias (præsertim in obsidionibus), manus ferreæ ob cædes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis con

tectum ob perpetuos rumores et nuncios et trepidationes, et hujusmodi. Atque interdum rebelliones istæ tam prævalidæ sunt, ut reges cogantur, tanquam a rebellibus transportati, relictis regni sedibus et urbibus primariis, vires contrahere, et in remotam aliquam et obscuram provinciam ditionis suæ se recipere, nervis et pecuniarum et majestatis accisis: sed tamen non ita multo post, fortunam prudenter tolerantes, virtute et industria Mercurii nervos recipiunt; hoc est, affabiles facti, et per edicta prudentia et sermones benignos reconciliatis subditorum animis et voluntatibus, tandem alacritatem ad impensas conferendas, et novum auctoritatis vigorem excitant. Nihilominus, prudentes et cauti, aleam fortunæ tentare plerunque nolunt, et a pugna abstinent, sed tamen operam dant ut aliquo facinore memorabili existimationem rebellium frangant. Quod si ex voto succedat, illi, vulneris accepti conscii, et rerum suarum trepidi, primo ad fractas et inanes minas, veluti serpentum sibilos, se vertunt. Deinde, rebus desperatis, fugam capessunt. Atque tum demum, postquam ruere incipiant, tutum est et tempestivum regibus, copiis et universa mole regni, tanquam Ætnæ monte, eos persequi et opprimere.

III.

CYCLOPES,

SIVE MINISTRI TERRORIS.

NARRANT Cyclopes ob feritatem et immanitatem primo a Jove in Tartarum detrusos, et perpetuo carceri adjudicatos fuisse: verum postea Tellus Jovi per

suasit, ei non abs re fore, si eos vinclis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabricanda uteretur. Quod et factum est, atque illi officiosi et industrii fulmina atque alia terroris instrumenta assiduo opere et minaci strepitu fecerunt. Tempore autem labente evenit ut Jupiter Esculapio Apollinis filio succenseret, ob hominem medicina a morte excitatum; iram autem tegens (quia parum justa indignandi causa suberat ob facinus pium et celebre) Cyclopes in eum secreto instigavit, qui nihil cunctati fulmine eum interemere: in cujus rei vindictam, Apollo Jove non prohibente sagittis eos confecit.

Fabula ad regum facta pertinere videtur. Illi enim ministros sævos et sanguinarios et exactores primo suppliciis afficiunt, et a rebus summovent. Postea ex consilio Telluris, id est, ignobili et parum honorifico, prævalente utilitate eos rursus adhibent, sicubi aut executionum severitate aut exactionum acerbitate opus est. Illi natura truces, et ex priore fortuna exasperati, et satis sentientes quid ab illis expectetur, miram diligentiam in hujusmodi rebus præstant; sed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam præcipites, aliquando ex secretis principum nutibus et incertis mandatis invidiosam aliquam executionem peragunt. Principes autem invidiam declinantes, et satis gnari hujusmodi instrumenta nunquam sibi defutura, eos destituunt et propinquis et amicis eorum qui pœnas subierunt atque horum delationibus et vindictæ et odio populari eos relinquunt, unde magno plausu, et prosperis in reges votis et acclamationibus, sero magis quam immerito pereunt.

1 ex. Ed. 1609.

« AnteriorContinuar »