Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ALME MATRI,

INCLYTE ACADEMIÆ CANTABRIGIENSI.

CUм sine philosophia me certe nec vivere juvet, merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitæ præsidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine et me et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem ; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia; cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor), si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitæ genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per hæc nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris acquirere; et suppetente uberiore materia, et magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant.

1 So in both editions. But I think the second et should have been struck out.

Equum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato aliquid exquisitum, aut otii miracula et prærogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete.

Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

INDEX FABULARUM PRISCE SOPHIE

HOC LIBRO CONTENTARUM.

[blocks in formation]

17. CUPIDO, sive Atomus.
18. DIOMEDES, sive Zelus.
19. DÆDALUS, sive Mechani-

cus.

20. ERICTHONIUS, sive Impos-

tura.

21. DEUCALION, sive Restitutio.
22. NEMESIS, Sive Vices Rerum.
23. ACHELOUS, sive Prælium.
24. DIONYSUS, sive Cupiditas.
25. ATALANTA, sive Lucrum.
26. PROMETHEUS, sive Status
Hominis.

27. ICARUS VOLANS, item SCYL-
LA ET CHARYBDIS, sive
Via Media.

28. SPHYNX, sive Scientia.
29. PROSERPINA, sive Spiritus.
30. METIS, sive Consilium.
31. SIRENES, sive Voluptas.

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit: silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt : fabulis tandem successere scripta quæ habemus ; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium sæculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium, inter ea quæ perierunt, et ea quæ extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere ; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc ad voluptatem, sive meditationis propriæ sive lectionis alienæ, aspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit ; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem acquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt. Atque vetus illa vanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus Stoicorum opiniones vetustissimis

« AnteriorContinuar »