Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti etp opacoduco, neque stirps erat, sed visci instar in alienan arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vimet copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, exa qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiquisig nificarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a super riore globo divulsus, quod non male expressit ille 199 Sive recens tellus, seductaque nuper ab altooded Æthere, cognati retinebat semina cæli.

ཊྛི ཝཱ ཝཱ

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Jutor9nitob Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohio betur ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum compingist tur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commis cere tentet ; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam: hac enim ratione vide! mus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinani flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit:at que tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari in cipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem triq buitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deos rum, ut Ditis domina sit, quia ille spiritus plane om nia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther, acɔvis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdug bió solem denotat, qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ads Pros serpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset.co Illa tamen hæret, et manet : cujus ratio ses quitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohi bendi: alterum per constipationem sive obstructionem,

[ocr errors]

qui est mera incarceratio et violentia: alterum per mist nistrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depasceres incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degusta tio Proserpinæ ex malo granato ; quæ si non fuisset, jam pridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massa soliditatem; qui autem in plantis est et ani mantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille, per terram per fusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud su periora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat.Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in mul tis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte itruant, cum illi ab eodem lapide suo,et auri montes, et red stitutionem corporum naturalium, velutia portis inferorum, promittant. Verum de chemica,atque lapidis illius procisperpetuis, certoscimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamuretiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservatio nem atque instaurationem quadantenus corporum natu☺ ralium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocafunt; aureamautem finxere, quia aurum durationis tessera est insitivam, menolomjado Svia monoiteqitanos roq minolls :ibrod

quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.tealno Esusia umutirring to tasheet querup formadon saznit all? XXX. METIS, SIVE CONSILIUM.İƏ voledo A

[ocr errors]

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse: quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro Palladem armatam peperisse.haldsgiv

Hujusfabulæ monstrosæ et primo auditu insulsissimæ sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte,scilicet,reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum conciliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex concilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanarevidehatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et ¿eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut exocapite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

Death, 960 XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS. Arolqme DOL.CIO ds droom 3. tale da pus ußte omud italay Unis Fabula de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur Nobis inoob sup J29 buila li oidublusong £9 pienem eile

autem videtur sapientia veterum, tanquam uvæ male calcatæ ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur: eæ primis temporibus alatæ erant: sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant,deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, pericu+ -lum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret : Orpheus vero, missis hujusmodi vinculis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retu. sdit, et extra omne periculum fuit.

J5 Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura -sane, nec tamen inelegans parabola videtur. Volup tates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt: illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus -detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit: postquam enim philosophiam con. temptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit, statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti thereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctri

[ocr errors]

Catull.
Eleg. v.

næ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui post quam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium ad hibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quæ ad constantiam faciunt, sed leves versus. Ex hoc genere est illud:

་ ་

[ocr errors]
[ocr errors]

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum,om tiv
Omnes unius æstimemus assis, bons mom zuenga

[merged small][ocr errors]

Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque Inquirant tristes, legumque examina servent. Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rur sus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia voluptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus sæpe vitant: Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, ejusque pernicies et artificium varium: itaque interprete hæc non egent. Illud magis acutum de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non mul tum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi, et tam violenti, remedia tria: duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones, quæ animum tentare et solicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc, virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum, quibus difflue

« AnteriorContinuar »