Imágenes de páginas
PDF
EPUB

stibus. Agitatio enim in circulo terminum non habet, et videtur manare ex appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat et se sequatur, et proprios petat amplexus, et naturam suam excitet, eaque fruatur, et propriam operationem exerceat; cum contra, latio in recta, itineraria videatur, et movere ad terminum cessationis sive quietis, et ut aliquid assequatur et dein motum suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui est motus verus et perennis et cœlestibus vulgo putatur proprius, videndum quomodo se expediat, et quo moderamine se incitet et frænet, et qualia omnino patiatur. Quæ dum explicamus, formositatem illam mathematicam (ut motus reducantur ad circulos perfectos, sive eccentricos sive concentricos), et magniloquium illud (quod terra sit respectu coli instar puncti, non instar quanti), et complura alia astronomorum inventa commentitia, ad calculos et tabulas relegabimus. At primo motus cœlestium dividemus. Alii cosmici sunt, alii ad invicem. Eos dicimus cosmicos, quos cœlestia ex consensu non cœlestium tantum, sed universitatis rerum nanciscuntur. Eos ad invicem, in quibus alia corpora cœlestia ex aliis pendent. Atque vera et necessaria est ista divisio. Terra itaque stante (id enim nunc nobis videtur verius)', manifestum est cœlum motu diurno circumferri, cujus motus mensura est spatium viginti quatuor horarum vel circiter: consequentia autem ab oriente in occidentem; conversio super puncta certa (quos polos vocant) australe et boreale. Etenim non jactantur cœli super polos mobiles, nec rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque hic motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus, nisi quatenus recipit et decrementa et declinationes; secundum quæ decrementa et declinationes transverberat motus iste universum rerum mobilium, et permeat a cœlo stellato usque ad viscera et interiora terræ ; non raptu aliquo prehensivo aut vexativo, sed consensu perpetuo. Atque iste motus in cœlo stellato perfectus est et integer, tam mensura justa temporis quam restitutione plena loci. Quanto autem deceditur e sublimi, tanto iste motus imperfectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam

'Bacon, in his later writings, rejected more decidedly than in this passage the doctrine of the earth's motion. Thus in the Nov. Org. ii. 46., it is said that Galileo's theory of the tides is founded on a "concessum non concessibile," namely, that the carth moves; and, in the third book of the De Augmentis, Bacon, in speaking of the cumbrous machinery of the Ptolemaic system, remarks, "harum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum essc) homines impegit."

[ocr errors]

aberrationis a motu circulari. Ac primo de tarditate dicendum separatim. Affirmamus Saturnum motu diurno tardius moveri, quam ut circumferatur aut restituatur ad idem punctum intra viginti quatuor horas, sed cœlum stellatum incitatius ferri, et prævertere Saturnum eo excessu, qui intra tot dies quot annos conficiunt triginta, universo cœli ambitui respondeat. Similiter de reliquis planetis dicendum, pro diversitate periodorum cujusque planetæ; adeo ut motus diurnus cœli stellati (in ipsa periodo, absque respectu ad magnitudinem circuli) sit fere per horam unam velocior quam motus diurnus lunæ. Si enim luna cursum suum 24 diebus posset expedire, tum excessus ille horæ integræ foret. Itaque motus decantatus adversitatis et renitentiæ ab occidente in orientem, qui attribuitur planetis tanquam proprius, verus non est, sed tantum per apparentiam, ex præcursione cœli stellati occidentem versus, et relictione a tergo planetarum versus orientem. Quo posito, manifestum est velocitatem istius motus cosmici, ordine non perturbato, descendendo decrescere, ut quo propius quique planeta appropinquet ad terram, eo tardius moveat; cum recepta opinio ordinem perturbet et invertat; et motum proprium tribuendo planetis, in illud absurdum incidat, ut planetæ, quo propinquiores sint ad terram (quæ est sedes naturæ immobilis) eo velocius moveri ponantur, id quod per remissionem violentiæ primi mobilis, astronomi excusare nugatorie et infeliciter conantur. Quod si cui mirum videatur, tantis spatiis quanta sunt a cœlo stellato ad lunam, motum istum tam parvis partibus, minus scilicet hora una, quæ est motus diurni pars 24a, decrescere: succurrit illud, quod singuli planetæ minores circulos, quo terræ propiores sint, conficiant, et breviore ambitu rotent; ut addito decremento magnitudinis circuli ad decrementum temporis sive periodi, motus iste insigniter decrescere cernatur. Atque hactenus de velocitate seorsim locuti sumus, perinde ac si planeta (positi, exempli gratia, sub æquinoctio, aut aliquo ex parallelis) anteverterentur tantum a cœlo stellato, et ab invicem, sed tamen sub eodem illo circulo. Hæc enim simplex foret relictio absque obliquitate. At manifestum est, planetas non solum impari gradu contendere, sed nec ad idem punctum circuli reverti, verum deflectere versus austrum et boream, cujus deflexionis limites sunt tropici; quæ deflexio nobis Circulum Obliquum, et Diversam Politatem ejus progenuit; quemadmodum illa celeritatis inæqualitas motum illum Renitentiæ. Neque vero hoc etiam commento naturæ

[ocr errors]

rerum opus est, cum recipiendo lineas spirales (id quod proxime accedit ad sensum et factum) res transigatur, et ista salventur. Atque (quod caput rei est) spiræ ista nil aliud sunt quam defectiones a motu circulari perfecto, cujus planetæ sunt impatientes. Prout enim substantiæ degenerant puritate, et explicatione, ita degenerant et motus. Evenit autem, quemadmodum in celeritate sublimiores planetæ feruntur velocius, humiliores tardius, ita etiam ut sublimiores planetæ propiores conficiant spiras, quæque circulos propius referant; humiliores vero, spiras magis disjunctas et hiantes. Deceditur enim perpetuo descendendo magis ac magis et a flore illo velocitatis et a perfectione motus circularis, ordine nusquam perturbato. In eo tamen planetæ conspirant (utpote corpora multum retinentia naturæ communis, licet aliter differentia) ut habeant eosdem limites deflexionis.' Neque enim Saturnus intra tropicos remeat, neque Luna extra Tropicos exspatiatur (et tamen de exspatiatione stelle Veneris non negligendum quod ad aliquibus traditum et notatum est), sed universi planetæ, sive sublimiores sive humiliores, postquam ad tropicos perventum est se vertunt et retexunt, pertasi minoris spiræ, qualis subeunda foret si polis magis appropinquarent; eamque jacturam motus, veluti destructionem naturæ suæ, exhorrentes. Utcunque enim in cœlo stellato et stellæ prope polos et stellæ circa æquinoctium ordines et stationes suas servant, aliæ ab aliis in ordinem redactæ, summa et æquabili constantia; planetæ nihilominus videntur esse hujusmodi mixtæ naturæ, ut nec breviorem gyrum omnino, nec ampliorem libenter ferant. Atque ista videntur nobis paulo meliora circa motus cœlestes, quam raptus et motuum repugnantia, et diversa politas zodiaci, et inversus ordo celeritatis, et hujusmodi, quæ nullo modo cum natura rerum conveniunt, licet pacem qualem qualem colant cum calculis. Neque ista non viderunt astronomi præstantiores; sed arti suæ intenti, et circa perfectos circulos inepti, et subtilitates captantes, et philosophia malum' morigeri, naturam sequi contempserunt. Verum istud sapientium arbitrium imperiosum in naturam, est ipsa vulgi simpli

It appears from this that Bacon was not aware of the obliquity to the ecliptic of all the planetary orbits.

* M. Bouillet corrects this into male, remarking "vulgo legitur malum quod construi nequit." He was apparently not aware that malum is used adverbially. If any change were made, I should prefer to read mala.

citate et credulitate deterius; si quis manifesta, quia sunt manifesta, fastidit.' Et tamen ingens est illud malum, et latissime patet; ut ingenium humanum, cum par rebus esse non possit, supra res esse malit. Jam vero inquirendum utrum motus iste unicus et simplex, in circulo et spira, ab oriente in occidentem, super polos certos australem et borealem, desinat et terminetur cum cœlo, an etiam deducatur ad inferiora. Neque enim liberum erit hujusmodi placita confingere hic in proximo, qualia supponunt in cœlestibus. Itaque si in his regionibus quoque reperiatur ille motus, apparebit etiam in cœlo eum talem esse secundum naturam communem sive cosmicam, qualem nos illam experimur. Primo itaque plane constat, illum cœli terminis non contineri. Verum hujusce rei demonstrationes et evidentias in Anticipatione nostra de Fluxu et Refluxu Maris plene tractavimus; itaque ad illam homines rejicimus; et hoc velut posito et concesso, ad reliquos motus cœlestium pergemus. Eos autem non Cosmicos, sed ad invicem esse diximus. Quatuor sunt genera motuum in cœlestibus visibilium, præter eum quem diximus Cosmicum, qui est motus diurnus per spiras intra tropicos. Aut enim attolluntur stellæ altius, et rursus demittuntur humilius, ut sint longius et propius a terra: aut flectunt se et sinuant per latitudinem zodiaci, excurrendo magis ad austrum aut magis ad boream, atque efficiendo eos quos vocant Dracones: aut incitatione atque etiam consecutione motus (hæc enim duo conjungimus) variant, gradiendo aliquando celerius, aliquando tardius, aliquando in progressu, aliquando in regressu, aliquando etiam stando et morando; aut ad distantiam aliquam a sole magis aut minus alligantur et circumscribuntur. Horum causas et naturas reddemus tantum in genere et per capita; id enim hoc loco nostrum postulat institutum. Verum ad hoc ut viam præmuniamus et aperiamus, dicendum aperte quid sentiamus de quibusdam tam placitis philosophicis quam hypothesibus astronomicis, et de observationibus etiam astronomorum per varia secula, ex quibus artem suam instaurant; quæ omnia videntur nobis esse erroris et confusionis plena. Sunt itaque axiomata sive potius placita nonnulla, quæ a philosophis accepta, et in astronomiam translata, et male credita, artem corruperunt. Simplex autem erit rejectio et judicium nostrum ;

J fastidii in the original: first corrected, I believe, by Birch.-J. S.

neque enim tempus refutationibus terere convenit. Horum primum est, quod omnia supra lunam inclusive sint incorruptibilia, neque novas generationes aut mutationes ullo modo patiantur. De quo alibi dictum est, quod sit superstitio et vaniloquium. Verum ex hoc fonte illud ingens malum, quod ex omni anomalia novas atque (ut putant) emendatas confingant astronomi theorias, et rebus sæpius tanquam fortuitis applicant causas æternas et invariabiles. Secundum est, quod cœlo (cum sit scilicet ex essentia quinta et minime elementari) non competant actiones illæ turbulentæ, compressionis, relaxationis, repulsionis, cessionis, et similium, quæ videntur progigni a mollitia quadam corporum et duritia, quæ habentur pro qualitatibus elementaribus. Hæc vero assertio est abnegatio insolens et licentiosa rerum et sensus. Ubicunque enim corpus naturale positum sit, ibi est antitypia quoque, idque pro modo corporis. Ubicunque vero corpora naturalia et motus localis, ibi vel repulsio, vel cessio, vel sectio; hæc enim quæ dicta sunt, compressio, relaxatio, repulsio, cessio, cum multis aliis, sunt passiones materiæ catholicæ ubique locorum. Attamen ex hoc fonte nobis emanavit illa multiplicatio circulorum perplexorum ad libitum, quos tamen volunt ita et consignari inter se, et alios intra alios moveri et verti tanto lævore et lubricitate, ut nulla nihilominus sit impeditio, nulla fluctuatio; quæ omnia phantastica plane sunt et rebus insultant. Tertium est, quod singulis corporibus naturalibus singuli competant motus proprii; et si plures inveniantur motus, omnes, excepto uno, sint aliunde, et ex movente aliquo separato. Quo falsius quicquid nec excogitari potest, cum universa corpora ex multiplici rerum consensu motibus etiam pluribus prædita sint, aliis dominantibus, aliis succumbentibus, aliis etiam latentibus nisi provocentur; proprii autem rerum motus nulli sint nisi mensuræ exactæ, et modi motuum communium. Atque hinc rursus nobis prodiit primum mobile separatum, et cœli super cælos, et inædificationes novæ continenter, ut motuum tam diversorum præstationibus sufficere possint. Quartum est, quod omnes motus cœlestium dispensentur per circulos perfectos; quod onerosum valde est, et portenta illa eccentricorum et epicyclorum nobis peperit; cum tamen, si naturam consuluissent, motus ordinatus et uniformis sit circuli perfecti; motus vero ordinatus, sed multiformis, qualis invenitur in cœlestibus compluribus, sit aliarum linearum; meritoque Gilbertus hæc deridet, quod non verisi

1

« AnteriorContinuar »