contraria parte, ut aqua magis sequatur cursum ab oriente quam refusionem oceani. Atque his tantum tribus experimentis in præsentia utemur ad inquisitionem illam secundam. Possit tamen adjici probatio quædam consentanea cum his quæ dicta sunt, sed abstrusioris cujusdam naturæ; ea est, ut petatur argumentum hujusce motus ab oriente in occidentem quem aquis adstruximus, non solum a consensu cœli (de quo jam dictum est), ubi iste motus in flore est ac fortitudine præcipua, sed etiam a terra, ubi protinus videtur cessare; ita ut ista inclinatio sive motus vere sit cosmicus, atque omnia a fastigiis cœli usque ad interiora terræ transverberet. Intelligimus enim conversionem istam ab oriente in occidentem fieri scilicet (quemadmodum revera invenitur) super polos australem et borealem. Verissime autem diligentia Gilberti nobis hoc reperit; omnem terram et naturam (quam appellamus terrestrem) non delinitam sed rigidam, et, ut ipse loquitur, robustam, habere directionem sive verticitatem latentem, sed tamen per plurima exquisita experimenta se prodentem, versus Austrum et Boream.' Atque hanc tamen observationem plane minuimus, atque ita corrigimus, ut hoc asseratur tantum de exterioribus concretionibus circa superficiem terræ, et minime producatur ad viscera ipsius terræ (nam quod terra sit magnes interim levi omnino phantasia arreptum est; fieri enim prorsus nequit, ut interiora terræ similia sint alicui substantiæ quam oculus humanus videt, siquidem omnia apud nos a sole et cœlestibus laxata, subacta, aut infracta sint, ut cum iis quæ talem nacta sunt locum quo vis cœlestium non penetret neutiquam consentire possint); sed quod nunc agitur, superiores incrustationes sive concretiones terræ videntur consentire cum conversionibus cœli, aëris, atque aquarum, quatenus consistentia et determinata cum liquidis et fluidis consentire queant, hoc est, non ut volvantur super polos, sed dirigantur et vertantur versus polos. Cum enim in omni orbe volubili, qui vertitur super polos certos neque habet motum centri, sit participatio quædam naturæ mobilis et fixæ; postquam per naturam consistentem sive se determinantem ligatur virtus volvendi, tamen manet et intenditur et unitur virtus illa et appetitus dirigendi se; ut directio et verticitas ad polos in rigidis, sit eadem res cum volubilitate super polos in fluidis. I Bacon appears to refer particularly to Gilbert, De Magn. vi. 4.; a passage repeated, like many others, in the Physiol. Nova, ii. 7. Superest inquisitio tertia: Unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria æstuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia quam diximus? Id ut intelligatur, supponatur orbem terrarum universum aqua cooperiri, ut in diluvio generali. Existimamus aquas, quippe ut in orbe integro, neque impedito, semper in progressu se commoturas ab oriente in occidentem singulis diebus ad certum aliquod spatium (idque profecto non magnum, ob exsolutionem et enervationem virium hujus motus in confiniis terræ), cum ex nulla parte objectu terræ impediantur aquæ aut cohibeantur. Supponatur rursus, terram unicam insulam esse, eamque in longitudine exporrigi inter Austrum et Septentriones, quæ forma ac situs motum ab oriente in occidentem maxime frenat et obstruit; existimamus aquas cursum suum directum et naturalem ad tempus perrecturas, sed rursus ab insula illa repercussas paribus intervallis relapsuras; itaque unicum tantum fluxum maris in die futurum fuisse, et unicum similiter refluxum, atque horum singulis circiter 12 horas attributum iri. Atque ponatur jam (quod verum est et factum ipsum) terram in duas insulas divisam esse, veteris scilicet et novi orbis (nam Terra Australis situ suo rem istam non magnopere disturbat, quemadmodum nec Groenlandia aut Nova-zembla), easque ambas insulas per tres fere mundi zonas exporrigi, inter quas duo Oceani, Atlanticus et Australis, interfluunt, et ipsi nunquam nisi versus polos pervii; existimamus necessario sequi, ut duo isti obices naturam duplicis reciprocationis universæ moli aquarum insinuent et communicent, et fiat quadrans ille motus diurni; ut aquis scilicet utrimque frenatis, fluxus et refluxus maris bis in die, per spatia scilicet sex horarum, se explicet, cum duplex fiat processio, et duplex itidem repercussio. Ille vero duæ insulæ si instar cylindrorum aut columnarum per aquas1 exporrigerentur æquis dimensionibus et rectis littoribus, facile demonstraretur et cuivis occurreret iste motus, qui jam tanta varietate posituræ terræ et maris confundi videtur et obscurari. Neque etiam est difficile conjecturam capere nonnullam, qualem isti motui aquarum incitationem tribuere consentaneum sit, et quanta spatia in uno die conficere possit. Si enim sumantur (in æstimationem hujus rei) littora aliqua ex iis quæ minus montosa aut depressa sunt et oceano libero adjacent, et capiatur mensura spatii terræ inter metam fluxus et metam refluxus interjacentis, atque illud spatium quadruplicetur propter æstus singulis diebus quaternos, atque is numerus rursus duplicetur propter æstus ad adversa littora ejusdem oceani, atque huic numero nonnihil in cumulum adjiciatur, propter omnium littorum altitudinem, quæ ab ipsa fossa mari semper aliquantum insurgunt; ista computatio illud spatium productura est, quod globus aquæ uno die, si liber ab impedimento esset ac in orbe circa terram semper in progressu moveret, conficere possit; quod certe nil magnum est. De differentia autem illa quæ coincidit in rationes motus lunæ, et efficit periodum menstruam; id fieri existimamus, quod spatium sexhorarium non sit mensura exacta reciprocationis, quemadmodum nec motus diurnus alicujus planetarum non1 restituitur exacte in horis 24, minime autem omnium luna. Itaque mensura fluxus et refluxus non est quadrans motus stellarum fixarum, qui est 24 horarum, sed quadrans diurni motus lunæ. Mandata. Inquiratur utrum hora fluxus circum littora Africæ antevertat horam fluxus circa fretum Herculeum? Inquiratur utrum hora fluxus circa Norvegiam antevertat horam fluxus circa Suediam, et illa similiter horam fluxus circa Gravelingam ? 2 Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Brasilia antevertat horam fluxus ad littora Hispania Novæ et Florida? Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Chinæ non inveniatur ad vel prope horam fluxus ad littora Peruviæ, et ad vel prope horam refluxus ad littora Africæ et Florida? Inquiratur quomodo hora fluxus ad littora Peruviana discrepet ab hora fluxus circa littora Hispaniæ Novæ, et particulariter quomodo se habeant differentiæ horarum fluxuum ad utraque littora Isthmi in America; et rursus quomodo hora fluxus ad littora Peruviana respondeat horæ fluxus circa littora China? Inquiratur de magnitudinibus fluxuum ad diversa littora, non solum de temporibus sive horis. Licet enim causentur fere magnitudines fluxuum per depressiones littorum, tamen nihilominus communicant etiam cum ratione motus veri maris, prout secundus est aut adversus. 'So in the original. — J. S. 2 ille in the original.-J.S. Inquiratur de mari Caspio, (quæ sunt bene magnæ portiones aquarum conclusæ, absque ullo exitu in oceanum,) si patiantur fluxum et refluxum, vel qualem; siquidem nostra fert conjectura, aquas in Caspio posse habere fluxum unicum in die, non geminatum, atque talem ut littora orientalia ejusdem maris deserantur, cum occidentalia alluantur. Inquiratur utrum fluxus augmenta in noviluniis et pleniluniis, atque etiam in æquinoctiis', fiant simul in diversis mundi partibus? Cum autem dicimus simul, intelligimus non eadem hora (variantur enim horæ secundum progressus aquarum ad littora, ut diximus), sed eodem die. More. Non producitur inquisitio ad explicationem plenam consensus motus menstrui in mari cum motu lunæ; sive illud fiat per subordinationem, sive per concausam. Syzygiæ. Inquisitio præsens conjungitur cum inquisitione, utrum terra moveatur motu diurno ? Si enim æstus maris sit tamquam extrema diminutio motus diurni; sequetur globum terræ esse immobilem, aut saltem moveri motu longe tardiore quam ipsas aquas. |