Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bus causis impetus et gurgites suos variare, tam consecutione ipsius motus atque latione quam velocitate sive mensura motus, atque inde constituere eos quos vocant currentes. Itaque in maribus, tum profunditas fossæ sive canalis atque interpositæ voragines et rupes submarinæ, tum curvitates littorum, et terrarum prominentiæ, sinus, fauces, insulæ multis modis locatæ, et similia, plurima possunt, atque agunt prorsus aquas earumque meatus et gurgites in omnes partes, et versus orientem et versus occidentem, austrum versus similiter et septentriones, atque quaquaversum, prout obices illi aut spatia libera et declivia sita sint et invicem configurentur. Segregetur igitur motus iste aquarum particularis et quasi fortuitus, ne forte ille in inquisitione quam prosequimur obturbet. Neminem enim par est constituere et fundare abnegationem eorum quæ mox dicentur de motibus oceani naturalibus et catholicis, opponendo motum istum currentium, veluti cum thesibus illis minime convenientem. Sunt enim currentes meræ compressiones aquarum, aut liberationes a compressione: suntque, ut diximus, particulares et respectivi, prout locantur aquæ et terræ, aut etiam incumbunt venti. Atque hoc quod diximus eo magis memoria tenendum est atque diligenter advertendum, quia motus ille universalis oceani, de quo nunc agitur, adeo mitis est et mollis, ut a compulsionibus currentium omnino dometur et in ordinem redigatur, cedatque, et ad eorum violentiam agatur et regatur. Id autem ita se habere ex eo perspicuum est vel maxime, quod motus simplex fluxus et refluxus maris in pelagi medio, præsertim per maria lata et exporrecta, non sentiatur, sed ad littora tantum. Itaque nihil mirum si sub currentibus (utpote viribus inferior) lateat et quasi destruatur, nisi quod ille ipse motus, ubi currentes secundi fuerint, eorum impetum nonnihil juvet atque incitet; contra ubi adversi, modicum frenet. Misso igitur motu currentium, pergendum est ad motus illos quatuor constantes, sexhorarium, menstruum, semimenstruum, et semestrem; quorum solus sexhorarius videtur fluxus maris agere et ciere, menstruus vero videtur tantummodo motum illum determinare et restituere, semimenstruus autem et semestris eundem augere et intendere. Etenim fluxus et refluxus aquarum qui littora maris ad certa spatia inundat et destituit, et horis variis aquarum, unde reliqui illi tres motus se dant conspiciendos. Itaque de illo ipso motu fluxus et refluxus sigillatim ac proprie (ut instituimus) videndum. Atque primo

variat et vi ac copia

illud dari prorsus necesse est: motum hunc de quo inquirimus unum ex duobus istis esse, vel motum sublationis et demissionis aquarum, vel motum progressus. Motum autem sublationis et demissionis talem esse intelligimus, qualis invenitur in aqua bullienti, quæ in caldario attollitur et rursum residet. At motum progressus talem, qualis invenitur in aqua vecta in pelvi, quæ unum latus deserit, cum ad latus oppositum advolvitur. Quod vero motus iste neutiquam sit primi generis, occurrit illud inprimis, quod in diversis mundi partibus variant æstus secundum tempora; ut fiant in aliquibus locis fluxus et augmenta aquarum, cum alibi sint ad eas horas refluxus et decrementa. Debuerant autem aquæ, si illæ non progrederentur de loco in locum sed ex profundo ebullirent, ubique' simul se attollere, atque rursus simul se recipere. Videmus enim duos illos alios motus, semestrem et semimenstruum, per universum orbem terrarum simul perfungi atque operari. Fluxus enim sub æquinoctiis ubique augentur; non in aliis partibus sub æquinoctiis, in aliis sub tropicis; atque similis est ratio motus semimenstrui. Ubique enim terrarum invalescunt aquæ in noviluniis, nullibi in dimidiis. Itaque videntur revera aquæ in duobus illis motibus plane attolli et demitti, et veluti pati apogæum et perigæum, quemadmodum cœlestia. Atque in fluxu et refluxu maris, de quo sermo est, contra fit: quod motus in progressu certissimum signum est. Præterea si fluxus aquarum ponatur esse sublatio, attendendum paulo diligentius quomodo ista sublatio fieri possit. Aut enim fiet tumor ab aucto quanto aquarum, aut ab extensione sive rarefactione aquarum in eodem quanto, aut per sublationem simplicem in eodem quanto atque eodem.corpore. Atque tertium illud prorsus abjiciendum. Si enim aqua, qualis est, attollatur, ex hoc relinquatur necessario inane inter terram atque ima aquæ, cum non sit corpus quod succedat. Quod si sit nova moles aquæ, necesse est eam emanare atque scaturire e terra. Sin vero sit extensio tantum, id fiet vel per solutionem in magis rarum, vel appetitum appropinquandi ad aliud corpus quod aquas veluti evocet et attrahat et in sublimius tollat. Atque certe ista aquarum sive ebullitio, sive rarefactio, sive conspiratio cum alio quopiam corpore ex superioribus, non incredibilis videri possit in mediocri quantitate, atque adhibito etiam bono temporis spatio, in quo hujusmodi tumores sive augmenta se colligere et cumulare possint. I ibique in the original, — J. S.

Itaque excessus ille aquarum qui inter æstum ordinarium atque æstum illum largiorem semimenstruum aut etiam illum alterum profusissimum semestrem notari possit, cum nec mole excessus inter fluxum et refluxum æquiparetur atque habeat etiam bene magnum intervallum temporis ad incrementa illa sensim facienda, nihil habeat alienum a ratione. Ut vero tanta erumpat moles aquarum, quæ excessum illum qui invenitur inter ipsum fluxum et refluxum salvet; atque hoc fiat tanta celeritate, videlicet bis in die, ac si terra, secundum vanitatem illam Apollonii 1, respiraret, atque aquas per singulas sex horas efflaret, ac deinde absorberet; incommodum maximum. Neque moveatur quispiam levi experimento, quod putei nonnulli in aliquibus locis memorentur consensum habere cum fluxu et refluxu maris; unde suspicari quis possit, aquas in cavis terræ conclusas similiter ebullire; in quo casu tumor ille ad motum progressivum aquarum referri commode non possit. Facilis enim est responsio, posse fluxum maris accessione sua multa loca cava ac laxa terræ obturare atque opplere, atque aquas subterraneas vertere, etiam aërem conclusum reverberare, qui serie continuata hujusmodi puteorum aquas trudendo attollere possit. Itaque hoc in omnibus puteis minime fit, nec in multis adeo; quod fieri debuit, si universa massa aquarum naturam haberet ebullientem per vices, et cum æstu maris consensionem. Sed contra raro admodum fit, ut instar miraculi fere habeatur; quia scilicet hujusmodi laxamenta et spiracula quæ a puteis ad mare pertingunt absque obturatione aut impedimento raro admodum inveniantur. Neque abs re est memorare quod referunt nonnulli, in fodinis profundis, non procul a mari sitis, aërem incrassari et suffocationem minari ad tempora fluxus maris; ex quo manifestum videri possit non aquas ebullire (nullæ cum cernuntur), sed aërem retroverti. At certe aliud urget experimentum non contemnendum, sed magni ponderis, cui responsio omnino debetur; hoc est, quod diligenter observatum sit, idque non fortuito notatum sed de industria inquisitum atque repertum, aquas ad littora adversa Europæ et Floridæ iisdem horis ab utroque littore refluere, neque deserere littus Europæ cum advolvantur ad littora Florida, more aquæ (ut supra diximus) agitatæ in pelvi, sed plane simul ad utrumque littus attolli et demitti.2 Verum hujus objectionis solutio

Philos. Vit. Apoll. Tyan. 2 See the note on Nov. nexion with this statement.

[See Sylva Sylvarum, Vol. II. p. 640.-J.S.] Org. 11. 36., where Acosta's name is mentioned in con[See also the preface; supra p. 45.]

perspicue apparebit in iis quæ mox dicentur de cursu et progressu oceani. Summa autem rei talis est, quod aquæ a mari Indico profectæ, et ab objectu terrarum veteris et novi orbis impeditæ, truduntur per mare Atlanticum ab Austro in Boream; ut non mirum sit eas ad utrumque littus simul ex æquo appellere, ut aquæ solent quæ contruduntur a mari in ostia et canales fluminum, in quibus evidentissimum est motum maris esse progressivum quatenus ad flumina, et tamen littora adversa simul inundare. Verum id pro more nostro ingenue fatemur, idque homines attendere et meminisse volumus: si per experientiam inveniatur fluxus maris iisdem temporibus ad littora Peruviæ atque Chinæ affluere quibus fluunt ad littora præfata Europæ et Florida, opinionem hanc nostram, quod fluxus et refluxus maris sit motus progressivus, abjudicandam esse. Si enim per littora adversa tam maris Australis quam maris Atlantici fiat fluxus ad eadem tempora, non relinquuntur in universo alia littora per quæ refluxus ad eadem illa tempora satisfaciat. Verum de hoc judicio faciendo per experientiam (cui causam submisimus) loquimur tanquam securi. Existimamus enim plane, si summa hujus rei per universum terrarum orbem nobis cognita foret, satis æquis conditionibus istud fœdus transigi, nempe ut ad horam aliquam certam fiat refluxus in aliquibus partibus orbis, quantum fiat fluxus in aliis. Quamobrem ex iis quæ diximus, statuatur tandem motus iste fluxus et refluxus esse progressivus.

Sequitur jam inquisitio ex qua causa, et per quem consensum rerum, oriatur atque exhibeatur iste motus fluxus et refluxus. Omnes enim majores motus (si sunt iidem regulares et constantes) solitarii aut (ut astronomorum vocabulo utamur) ferini' non sunt, sed habent in rerum natura cum quibus consentiant. Itaque motus illi, tam semimenstruus incrementi quam menstruus restitutionis, convenire videntur cum motu lunæ. Semimenstruus vero ille sive æquinoctialis cum motu solis. Etiam sublationes et demissiones aquarum cum apogæis et perigæis cœlestium. Neque tamen continuo sequetur (idque homines advertere volumus), quæ periodis et curriculo temporis aut etiam modo lationis conveniunt, ea natura esse subordinata, atque alterum alteri pro causa esse. Nam non eo usque progredimur, ut affirmemus motus lunæ aut solis pro causis poni

See Vol. I. p. 269. note 3.-J.S.

motuum inferiorum qui ad illos sunt analogi, aut solem et lunam (ut vulgo loquuntur) dominium habere super illos motus maris, (licet hujusmodi cogitationes facile mentibus hominum illabantur ob venerationem cœlestium); sed et in illo ipso motu semimenstruo (si recte advertatur) mirum et novum prorsus fuerit obsequii genus, ut æstus sub noviluniis et pleniluniis eadem patiantur, cum luna patiatur contraria; et multa alia adduci possint quæ hujusmodi dominationum phantasias destruant, et eo potius rem deducant, ut ex materiæ passionibus catholicis et primis rerum coagmentationibus consensus illi oriantur, non quasi alterum ab altero regatur, sed quod utrumque ab iisdem originibus et concausis emanet. Veruntamen (utcunque) manet illud quod diximus, naturam consensu gaudere, nec fere aliquid monodicum1 aut solitarium admittere. Itaque videndum de motu fluxus et refluxus maris sexhorario, cum quibus aliis motibus ille convenire aut consentire reperiatur. Atque inquirendum primo de luna, quomodo iste motus cum luna rationes aut naturam misceat. Id vero fieri omnino non videmus, præterquam in restitutione menstrua: nullo modo enim congruit curriculum sexhorarium (id quod nunc inquiritur) cum curriculo menstruo; neque rursus fluxus maris passiones lunæ quascumque sequi deprehenduntur. Sive enim luna sit aucta lumine sive diminuta, sive illa sit sub terra sive super terram, sive illa elevetur super horizontem altius aut depressius, sive illa ponatur in meridiano aut alibi, in nulla prorsus harum consentiunt fluxus atque refluxus.

Itaque, missa luna, de aliis consensibus inquiramus. Atque ex omnibus motibus cœlestibus constat, motum diurnum maxime curtum esse, et minimo temporis intervallo (spatio videlicet viginti quatuor horarum) confici. Itaque consentaneum est, motum istum de quo inquirimus (qui adhuc tribus partibus diurno brevior est) proxime ad eum motum referri qui est ex cœlestibus brevissimus; sed hoc rem minus premit. Illud vero longe magis nos movet, quod ita sit iste motus dispertitus ut ad diurni motus rationes respondeat; ut licet motus aquarum sit motu diurno quasi innumeris partibus tardior, tamen sit commensurabilis. Etenim spatium sexhorarium est diurni motus quadrans, quod spatium (ut diximus) in motu isto maris invenitur cum ea differentia quæ coincidat in mensuram

1 monadicum. See Vol. I. p. 165. note 3.-J.S.

« AnteriorContinuar »