Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXI.

SIRENES,

SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur Sapientia Veterum tanquam uvæ male calcatæ ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi, et Terpsichores unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur. Eæ primis temporibus alatæ erant; sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt; adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insula Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses, sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis hujusmodi vinclis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans' parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt. Illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat ; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit. Postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit, statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et

I evidens sane, nec minus tamen elegans. Ed. 1609.

hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum quæ ad constantiam faciunt; sed leves versus. Ex hoc genere est illud:

Et illud:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.

Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent.

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rursus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia voluptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus sæpe vitant. Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, ejusque pernicies et artificium varium: itaque interprete hæc non egent. Illud magis acutum de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi et tam violenti remedia tria. Duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones quæ animum tentare et sollicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum quibus diffluebat, ea sententia claudat: Sapientia quoque perseveravit mecum. Itaque hujusmodi heroës inter

ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quæ animam maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes Deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit. Meditationes enim Rerum Divinarum, Voluptates Sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate superant.

FINIS.

OF THE

WISDOM OF THE ANCIENTS.

DEDICATED TO

THE FAMOUS UNIVERSITY

OF

CAMBRIDGE.

« AnteriorContinuar »