Imágenes de páginas
PDF
EPUB

autem, cum varias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis occurrit, et ad pugnam se paravit. Hercules vero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit. Res cominus gesta est. Eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit: ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta cornu Amaltheæ sive Copia Herculi largitus est.

Fabula ad belli expeditiones pertinet. Apparatus enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes et castella cogit, pontes extruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluviis, portibus, collium faucibus, sylvis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut novas rerum facies quotidie induat et experiatur; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit', tauri pugnacis formam et minas ad vivum repræsentet. Ille autem qui invadit, prælium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuens. Quod si fiat ut prælio commisso acie victor sit, et tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet et vires suas reparet, in munitiora se recipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amaltheæ censeri possit.

Fabula hæc invenitur in libro secundo

XXIV.

DIONYSUS,

SIVE CUPIDITAS.

NARRANT Semelen Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos accederet talis qualis cum Junone consuesset: itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses

De Augmentis aucta et locu

Scientiarum,

pletata.

1 instructa sit. Ed. 1609.

fœtui destinatos compleret; ex quo tamen onere Jupiter nonnihil claudicabat: itaque puer, quod Jovem dum in femore ejus portaretur gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terraram subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto. Circa eum subsultabant dæmones deformes Cobali vocati, Acratus, et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur esse voluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam appetitus et desiderium Boni Apparentis. Concipitur vero semper Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cæperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Cupiditas autem dum immatura est, in anima humana (quæ ejus genitor est, et per Jovem repræsentatur) et nutricatur et occultatur, præcipue in animæ parte inferiore, tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur; id est, latebras quærit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis

illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem ; siquidem præbita materia et occasione resurgunt. Atque

de inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad investigandum fomites suos; ante omnia autem quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et novis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad currum jugantur. Postquam enim affectus aliquis curulis esse cœpit non pedestris, et victor rationis et triumphator; in omnia quæ adversantur aut se opponunt crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione', amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musa. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse quæ ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum

1 arrogantia. Ed. 1609.

enim attinet, omnis affectus per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigus bruma hedera), virescit et vigorem acquirit. Secundo, affectus prædominans omnes humanas actiones et omnia humana decreta tanquam hedera circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere male sanus affectus in pravis religionibus luxurietur: aut si furores ab eo immitti putentur, cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam; cum affectus prævalidus et inquisitioni curiosæ et admonitioni salutari et liberæ asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, et merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate efferantur) proveniant: ut non facile sit distinguere facta Bachi a factis Jovis.

XXV.

ATALANTA,

SIVE LUCRUM.

ATALANTA cum velocitate excelleret, de victoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones certaminis erant ; victori Hippomeni conjugium Atalanta, mors victo. Neque dnbia victoria videbatur, cum Atalantæ insuperabilis in cursu præstantia multorum exitio insignita fuisset. Itaque Hippomenes ad dolos animum adjecit. Paravit autem tria mala aurea, eaque secum portavit.' Res geri cœpit; præcurrit Atalanta; ille cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum Atalanta projecit; non recta quidem, sed ex transverso, ut illam et moraretur, atque insuper de via deduceret; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudine illecta, omisso stadio post malum cu

currit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenės interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia non virtute evasit.

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine Artis cum Natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris; et celerius ad metam pervenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet. Cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere: etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis quasi ex beneficio naturæ inducit; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non expectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam, constanter produxerit; sed perpetuo artes incœpta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ :

Declinat cursus, aurumque volubile tollit.

Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

XXVI.

PROMETHEUS,

SIVE STATUS HOMINIS.

TRADUNT antiqui Hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diversis animalibus massæ admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani

« AnteriorContinuar »