Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XIX.

DEDALUS,

SIVE MECHANICUS.

SAPIENTIAM atque industriam Mechanicam, atque in illa artificia illicita et ad pravos usus detorta, antiqui adumbraverunt sub persona Dædali, viri ingeniosissimi, sed execrabilis. Hic ob condiscipulum et æmulum occisum exulaverat, gratus tamen in exilio regibus et civitatibus erat. Atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum tauro misceretur; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille, malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis Labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et destinatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret, atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur; etiam consilii ingeniosi author erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a cœlo in aquam decidit.

Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus, ea quæ apud excellentes artifices excubat et miris modis dominatur invidia notatur. Nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere pœnæ inflicto minus politice et provide: ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi: adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitæ conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et peregrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De

usu autem artium mechanicarum quæ sequuntur manifesta sunt; multum enim illis debet vita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad civilium decus, et ad universæ vitæ culturam, ex illarum thesauris collata sint. Veruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, venena quæsitissima, atque tormenta bellica, atque hujusmodi pestes (quæ mechanicis inventis debentur) probe novimus quantum Minotaurum ipsum sævitia et pernicie superarint. Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis Mechanicæ adumbratur. Omnia enim mechanica, quæ magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint; propter subtilitatem et variam implicationem, et obviam similitudinem, quæ vix ullo judicio, sed tantum experientia filo, regi et discriminari possunt. Nec minus apte adjicitur, quod idem ille qui labyrinthi errores invenit, etiam fili commoditatem monstravit. Sunt enim artes mechanicæ veluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum et ad remedium, et fere virtus earum seipsam solvit et retexit. Artificia autem illicita, atque adeo artes ipsas, sæpius persequitur Minos; hoc est, leges, quæ illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illæ occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus de Mathematicis et Genethliacis, genus (inquit) hominum, quod in civitate nostra semper et retinebitur et vetabitur. Et tamen artes illicita et curiosæ cujuscunque generis, tractu temporis, cum fere quæ polliceantur non præstant', (tanquam Icari de cœlo) de existimatione sua decidunt, et in contemptum veniunt, et nimia ipsa ostentatione pereunt. Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

XX.

ERICHTHONIUS,

SIVE IMPOSTURA.

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ sollicitasse, atque subinde cupidine incensum vim adhibuisse, atque in

[blocks in formation]

ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia: cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat ostentaret, probrum autem tegeret. Hujus fabulæ miræ et prodigiosa ea sententia esse videtur. Artem (quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur) quoties per corporum omnimodas vexationes naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat (natura autem sub persona Minervæ ob operum solertiam. adumbratur), ad votum et finem destinatum raro pertingere ; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chymicas, et inter subtilitates et novitates mechanicas sæpius notare licet; præsertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis, quam debito obsequio et cultu ejus amplexus petant.

XXI.

DEUCALION,

SIVE RESTITUTIO.

NARRANT poëtæ, extinctis prorsus prisci orbis incolis per diluvium universale, cum soli restarent Deucalion et Pyrrha, qui ardebant desiderio pio et inclyto instaurandi generis humani, eos hujusmodi oraculum excepisse; voti compotes futuros, si ossa matris acciperent et post se jacerent: quod illis primo magnam tristitiam et desperationem incussit: cum æquata rerum facie per diluvium, sepulchri perscrutatio omnino res sine exitu esset: sed tandem intellexerunt lapides terræ (cum tellus omnium mater habeatur) ab oraculo significari.

Fabula arcanum naturæ recludere videtur, et errorem animo humano familiarem corrigere. Hominis enim imperitia judicat rerum renovationes sive instaurationes ex earundem putredine

et reliquiis (ut phoenicen ex cinere propria) suscitari posse, quod nullo modo convenit; cum hujusmodi materiæ spatia sua confecerint, et ad initia ipsarum rerum prorsus ineptæ sint. Itaque retrocedendum ad principia magis communia.

XXII.

NEMESIS,

SIVE VICES RERUM.

NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata; in manibus autem gestabat, dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Æthiopes; insidebat autem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem, satis aperte significat: hujus enim deæ officium et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati instar tribuni plebis intercederet, ac illud suum Veto interponeret; neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret: ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium. Equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi [et] fruendi1 fortuna habebat, ac cujus in animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset); hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus de fuere Oceanus et Nox; hoc est, rerum vicissitudo, et judicium divinum obscurum et secretum; etenim vices rerum per oceanum apte repræsentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum: occulta autem providentia per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna

1 utendi fruendi in both copies. In the original edition fruendi begins a fresh page, so that the omission of the et might easily be overlooked.

illa Nemesis, cum scilicet judicium humanum a divino discors esset, in observatione erat.

-Cadit et Ripheus, justissimus unus

Qui fuit ex Teucris, et servantissimus æqui.
Diis aliter visum.

Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conversiones, nec ante prævisas; nam in omni rerum memoria illud fere usuvenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint quæ maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero a Dec. Bruto de Octavii Cæsaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset, illud tantum rescripsit: Te autem mi Brute sicut debeo amo, quod istud quicquid est nugarum me scire voluisti. Etiam corona Nemesis insignitur, ob naturam vulgi invidam et malignam: quando enim fortunati et potentes ruunt, tum fere vulgus exultat, et Nemesin coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat: obversantur enim proculdubio mortalibus etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors et morbi, et infortunia, et amicorum perfidiæ, et inimicorum insidiæ, et rerum mutationes, et hujusmodi; veluti Æthiopes illi in phiala. Certe Virgilius, cum prælium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subjungit:

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro,

Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

Verum non multo post quocunque se illa verteret tota agmina Æthiopum obversabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin cervo insidere ; quia vivax admodum animal est cervus ; atque fieri fortasse potest ut qui juvenis fato ereptus sit Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII.

ACHELOUS,

SIVE PRÆLIUM.

NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad ccrtamen deductam esse.

Achelous

« AnteriorContinuar »