Imágenes de páginas
PDF
EPUB

oscula petiisse, ac rursus in cœlum se recepisse. Neque tamen otium istud et somnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat. Sed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguesceret admodum, ac numero etiam felicissime auctum esset, ut nulli pastorum greges essent lætiores aut numerosiores.

Fabula ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim cogitationum pleni et in suspiciones propensi, non facile ad consuetudinem vitæ interiorem recipiunt homines qui sunt perspicaces et curiosi, et quasi animo vigilantes, sive exsomnes; sed potius eos qui ingenio sunt quieto et morigero, et quod placitum est illis patiuntur et nil ultra inquirunt, sed se veluti ignaros et nil sentientes et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex quam observantiam callidam præstant. Etenim cum hujusmodi hominibus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt; idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere usitatum est illis qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere successus aliquos amoenos, quo illos invitent. ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole. Qui autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt. Nam principes licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen cum vero affectu nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt.

IX.

SOROR GIGANTUM,

SIVE FAMA.1

MEMORANT 2 poëtæ, Gigantes e terra procreatos bellum Jovi et superis intulisse, et fulmine disjectos et devictos fuisse. Terram autem, deorum ira irritatam, in vindictam natorum suorum Famam progenuisse, extremam Gigantibus sororem.

Illam Terra parens, ira irritata Deorum,

Extremam (ut perhibent) Cœo Enceladoque sororem,
Progenuit.3

Hujus fabulæ ea sententia videtur esse: per Terram, naturam vulgi significarunt, perpetuo tumidam et malignam versus imperantes, et res novas parturientem: hæc ipsa occasionem adepta rebelles parit et seditiosos, qui principes ausu nefario exturbare et dejicere machinantur; quibus oppressis, eadem plebis natura, deterioribus favens et tranquillitatis impatiens, rumores gignit, et susurros malignos, et famas querulas, et famosos libellos, et cætera id genus, ad invidiam eorum qui rebus præsunt: ut actiones rebellium et famæ seditiosa genere et stirpe non differant, sed veluti sexu tantum; cum istæ muliebres videantur, illæ viriles.

X.

ACTEON ET PENTHEUS,

SIVE CURIOSUS.

CURIOSITAS humana in secretis rimandis, et eorum notitia appetitu male sano concupiscenda et prensanda, duplici exemplo apud antiquos coërcetur: altero Acteonis, altero Penthei. Actæon cum Dianam imprudens et casu sine veste vidisset, in cervum versus, a canibus quos alebat dilaceratus

This fable, with the few variations which I have noticed where they occur, forms Cogitatio 6ta in the MS. fragment. Brit. Mus. Addit. 4258. See Vol. III. p. 179. 2 finxere, MS.

The quotation is omitted in the MS.; as are also, in the next sentence, the words, et res novas parturientem, ausu nefario, and et tranquillitatis impatiens.

est. Pentheus cum sacrificiorum Bacchi occultorum, conscensa arbore, spectator esse voluisset, furore percitus est. Fuit autem Penthei dementia ejus generis, ut res congeminasse existimaret, et duo soles et rursus duæ Theba ei ob oculos versarentur; adeo ut cum Thebas properaret, statim alteris Thebis conspectis retraheretur: atque hoc modo perpetuo et irriquiete sursum et deorsum ferretur.

Eumenidum demens qualis videt agmina Pentheus,

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas.

Fabularum prima, ad secreta principum ; secunda, ad secreta divina pertinere videtur. Qui enim principibus non admissi, et præter eorum voluntatem, secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti et occasiones captari, vitam degunt cervorum more timidam et suspicionibus plenam. Quin et illud sæpius accidit, ut a servis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subvertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est, quot servi, tot fere proditores esse consueverunt; ut Acteonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturæ et philosophiæ fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria divina aspirant, his pœna proposita est perpetuæ inconstantiæ et judicii vacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturæ, aliud divinum; ita cum illis fit, ac si duos soles viderent. Cumque actiones vitæ et decreta voluntatis ab intellectu pendeant; sequitur etiam ut non minus voluntate quam opinione hæsitent, nec sibi omnino constent: itaque et duas Thebas similiter vident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se vertant, sed de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur.

XI.
ORPHEUS,

SIVE PHILOSOPHIA.

FABULA de Orpheo vulgata, nec tamen interpretem fidum per omnia sortita, Philosophiæ universæ imaginem referre videtur. Persona enim Orphei, viri admirandi et plane divini, et omnis

harmoniæ periti, et modis suavibus cuncta vincentis et trahentis, ad Philosophiæ descriptionem facili transitu traducitur. Labores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiæ opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. Orpheus ob amorem uxoris morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut Manes deprecaretur; neque spe sua decidit. Nam placatis Manibus et delinitis suavitate cantus et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum 1 abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset, ne respiceret. Quod cum ille nihilominus amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fœdera: atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus moestus et mulierum osor in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyræ dulcedine, primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ, nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musica vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum ordine et modo decenti ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent, tandem Thraciæ mulieres, stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari cœptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros: ob cujus mortis mærorem, Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit. Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei Cantio: altera ad placandos Manes; altera ad trahendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ

' et suavitate cantus et modulationis delinitis, tantum valuit, ut ei illam secum, &c. Ed. 1609. 2 acti. Ed. 1609.

longe nobilissimum est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerunque frustratur; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque Philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito mœsta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum suasu et eloquentia virtutis et æquitatis et pacis amorem insinuans, populorum cœtus in unum coïre facit, et juga legum accipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant et obtemperant: unde paulo post ædificia extruuntur', oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum: quia mortis necessitas inevitabilis evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta et liberorum charitates homines plerunque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes et seditiones et bella oriantur; inter quorum strepitus, primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in agris atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam et Philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis; donec debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

1 unde postea sequi ut ædificia extruantur, &c. Ed. 1609

« AnteriorContinuar »