Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aulis natura a cultu nimio corrumpatur; ut illud poëtæ amatorium verum sit;

Pars minima est ipsa puella sui.

Montium autem imprimis præses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis natura rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subjicitur. Quod alter a Mercurio deorum nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est, cum proxime post verbum Dei, ipsa mundi imago divinæ potentiæ et sapientiæ præconium sit. Quod et poëta divinus cecinit: Cæli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum ejus indicat firmamentum. Pana autem oblectant nymphæ; animæ scilicet; deliciæ enim mundi, animæ viventium sunt: ille autem merito earum imperator, cum illæ naturam quæque suam veluti ducem sequantur, et circa eam cum infinita varietate, veluti singulæ more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante: una perpetuo comitantur Satyri et Sileni; senectus scilicet et juventus; omnium enim rerum est ætas quædam hilaris et saltatrix ; atque rursus ætas tarda et bibula: utriusque autem ætatis studia vere contemplanti (tanquam Democrito) fortasse ridicula et deformia videntur, instar Satyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem terroribus prudentissima doctrina proponitur: natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum ac formidinem, vitæ atque essentiæ suæ conservatricem, ac mala ingruentia vitantem et depellentem: veruntamen eadem natura modum tenere nescia est; sed timoribus salutaribus semper vanos et inanes admiscet, adeo ut omnia (si intus conspici darentur) Panicis terroribus plenissima sint; presertim humana, quæ superstitione (quæ vere nihil aliud quam Panicus terror est) in immensum laborant; maxime temporibus duris et trepidis et adversis. Quod vero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per provocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et redicivationem in illud Chaos antiquum, nisi prævalida rerum concordia (per Amorem sive Cupidinem significata) malitia et impetus ejus cohiberetur et in ordinem compelleretur: itaque bono admodum hominum et rerum fato fit, ut illud certamen Pan adversum experiatur, et victus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato; quia utcunque aliquando vasti et insoliti rerum tumores sint (id quod Typhon sonat) sive

terra, sive alia, tamen Rerum Natura hujusmodi corporum exuperantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit. Quod autem inventio Cereris huic deo attribuitur, idque inter venationem; reliquis diis negatur, licet sedulo quærentibus et illud ipsum agentibus; monitum habet verum admodum et prudens; hoc est, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, qualis fuit segetum', a philosophiis abstractis, tanquam diis majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci et rerum mundi notitia universali, quæ etiam casu quodam ac veluti inter venandum in hujusmodi inventa incidere solet. Illud autem musices certamen, ejusque eventus, salutarem exhibet doctrinam, atque eam quæ rationi et judicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse Harmonia et quasi musica: altera providentiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum, et judicia divina secretiora, sonant aliquid durum et quasi absonum: quæ inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et ipsæ illæ aures secreto nec palam gestantur: neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conspicitur aut notatur. Postremo, minime mirum est si nulli amores Pani attribuantur, præter conjugium Echus; mundus enim seipso 2, atque in se rebus omnibus fruitur: qui amat autem, frui vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiendi cupido, cum seipso contentus sit, nisi fortasse sermones: ii sunt nympha, Echo, aut si accuratiores sint, Syringa. Inter sermones autem, sive voces, excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo; ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dictante mundo conscripta est; et nihil aliud est quam ejusdem simulacrum et reflexio, neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat; per totum autem quomodo generare possit? cum corpus extra ipsum non sit. Nam de filia ejus putativa, muliercula illa, est sane ea adjectio quædam ad fabulam sapien

3

The words quale fuit segetum are not in Ed. 1609.

3 seipse. Ed. 1609.

2

se ipse. Ed. 1609.

tissima; per illam enim repræsentantur cæ quæ perpetuis temporibus passim vagantur, atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, re ipsa infructuosa, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ.

VII.

PERSEUS,

SIVE BELLUM.

PERSEUS traditur fuisse a Pallade missus ad obtruncandam

Fabula hæc invenitur, in libro secundo

De Augmentis

Scientiarum,

aucta et locu

pletata.

Medusam, quæ populis plurimis ad occidentem in extremis Hiberiæ partibus maxima calamitati fuit. Monstrum enim hoc tam dirum atque horrendum fuit, ut aspectu solo homines in saxa verteret. Erat autem e Gorgonibus una ac sola mortalis Medusa; cum passivæ reliquæ non essent. Itaque Perseus ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam, scutum a Pallade et speculum. Neque tamen, licet tanto apparatu instructus, ad Medusam recta perrexit; sed primum ad Græas divertit: eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istæ canæ jam a nativitate erant, et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus; quos prout exire foras quamque contigerat; vicissim gestare, reversæ autem iterum deponere solebant: hunc itaque oculum atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans. Illam autem dormientem offendit. Neque tamen aspectui ejus (si evigilaret) se committere audebat; sed cervice reflexa, in speculum Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abscidit. Ex sanguine autem Medusæ fuso, statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipsa de bello suscipiendo et de genere belli eligendo deliberatione, tria proponit præcepta sana et gravia, tanquam

ex consilio Palladis. Primo, ut de subjugatione nationum finitimarum quis non admodum laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis, vicinitas prædiorum spectatur; sed in propagando imperio, occasio, et belli conficiendi facilitas et fructus, loco vicinitatis esse debent.1 Certe Romani, quo tempore occidentem versus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem usque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo, curæ esse debet, ut justa et honorifica subsit belli causa; id enim et alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli causa magis pia sit, quam debellatio tyrannidis, sub qua populus succumbit et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectu Medusa. Tertio, prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repræsentantur), Perseus illam delegerit quæ fuerit mortalis; hoc est, bellum ejus conditionis quod confici et ad exitum perduci posset; nec vastas aut infinitas spes persecutus est. Instructio autem Persei ea est, quæ ad bellum unice confert, et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis talares, non axillares, fuerint, atque pedibus non humeris additæ: quia non tam in primis belli aggressibus, quam in eis quæ sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens est, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initorum alacritati non respondent. Etiam illa providentiæ divisio (nam de galea Plutonis, quæ homines invisibiles reddere solebat, parabola manifesta est) ingeniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est quæ cavet instar scuti, sed illa altera per quam hostium vires et motus et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt; bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed

1 debet. Ed. 1609.

generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ; propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo aut in dente est. Omnis enim factio a statu quopiam alienata, et speculatur et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent: oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum sollicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem. Atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præcipuus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur: (quod per illum intuitum capite averso significatur). A bello perfecto sequuntur effecta duo: primum Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat et victoriam celebrat: secundum, gestatio capitis Medusa in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes inimicorum motus cohibet, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

VIII.
ENDYMION,

SIVE GRATIOSUS.

PASTOR Endymion traditur a Luna fuisse adamatus: novum autem et singulare erat consuetudinis genus, siquidem ille decumbebat in nativa quadam specu, sub saxis Latmiis; Luna autem haud raro de cœlo perhibetur descendisse, et sopiti

« AnteriorContinuar »