Imágenes de páginas
PDF
EPUB

No. III.

CHARACTER OF HENRY VII.

(From the Latin Translation.)

Rex iste (ut verbis utamur quæ merita ejus exæquent) fuit instar miraculi cujusdam: ejus scilicet generis, quod prudentes attonitos reddit, imperitos leviter percellit. Plurima siquidem habuit et in virtutibus suis et in fortuna, quæ non tam in locos communes cadunt, quam in observationes prudentes et graves. Vir certe fuit pius ac religiosus, et affectu et cultu: sed ut erga superstitionem, pro modo temporum suorum, satis perspicax, ita interdum politicis rationibus. et consiliis nonnihil occæcatus. Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quæ tanta ei mala pepererant) non durus. Haud pauca religiosorum cœnobia fundavit, dotavit ; quibus accedit memorabile illud hospitale Savoya dictum. Magnus nihilominus eleemosynarius in secreto; quod luculenter indicat, etiam publica illa opera Dei gloriæ, non suæ, data. Pacem se summopere et amare, et pro viribus procurare, perpetuo præ se tulit. Atque illud in foederum præfationibus illi frequens fuit; Pacem, cum Christus in mundum veniret, angelos præcinuisse; cum e mundo excederet, ipsum Dominum legasse. Neque hoc ei, timori aut animi mollitiei imputari poterat (quippe qui animosus fuerit et bellator), sed virtuti vere Christianæ et morali. Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum, qui eam nimio plus videatur appetere: itaque famas et rumores et apparatus belli sæpe excitabat, donec pacis conditiones in melius flecteret. Etiam illud notatu non indignum, quod tam sedulus pacis amator in bellis tam felix extiterit. Siquidem arma et expeditiones ejus neque in bellis externis neque in civilibus, unquam ei improspere cesserunt; neque noverat ille quid clades bellica esset. Bellum in adeptione regni, necnon Comitis Lincolniæ et Baronis Audlæi rebelliones, terminavit victoria. Bella Gallica et Scotica pax, sed pax ab hostibus ultro petita. Bellum illud Britanniæ, casus; mors nimirum Britanniæ ducis. Tumultus Baronis Lovelli, item Perkini, tam ad Exoniam quam in Cantio, fuga rebellium, antequam prælium tentarent: adeo ut propria ei fuerit armorum felicitas, atque inviolata. Cujus rei causa haud parva, quatenus ad seditiones intestinas compescendas, proculdubio fuit, quod in iis restinguendis personam suam nunquam subtraxerit. Prima quandoque pugnæ per duces suos transegit, cum ipse ad suppetias ferendas præsto esset: sed aliquam belli

partem semper ipse attigit. Neque tamen hoc ipsum omnino propter alacritatem et fortitudinem, sed partim ob suspiciones, quod aliis parce fideret.

Leges regni in magno honore semper habuit, easque auctoritate sua munire videri voluit. Licet hoc ipsum non minimo quidem ei esset impedimento, ad ea quæ voluit pro arbitrio suo exequenda. Ita enim commode earum habenas tractavit, ut ne quid de proventibus suis, aut etiam prærogativa regia, intercideret. Attamen tali usus est temperamento, ut sicut interdum leges suas ad prærogativæ suæ jura traheret et prope torqueret; ita rursus per vices prærogativam suam ad legum æquabilitatem et moderationem consulto demitteret. Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem, (quæ omnino absoluti juris sunt) sæpenumero ad Comitiorum Regni deliberationes et vota referebat. Justitia, temporibus suis, recte et æquabiliter administrata fuit; præterquam cum rex in lite pars esset; præterquam etiam, quod consilium privatum regis communibus causis circa meum et tuum se nimis immisceret. Etenim consessus ille mera erat tum curia et tribunal justitiæ, præsertim sub regni sui initiis. Enimvero in illa justitiæ parte quæ fixa est et tanquam in ære incisa (hoc est prudentia legislatoria), prorsus excelluit. Justitiam etiam suam misericordia et clementia temperavit; utpote sub cujus regno tres tantum ex nobilitate pœna capitali affecti sunt: Comcs nempe Warwicensis, Aulæ Regiæ Camerarius, et Baro Audleius. Quamvis priores duo instar multorum essent, quatenus ad invidiam et obloquia apud populum. At ne auditu quidem cognitum erat, tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium justitiæ missione expiatas fuisse, quam fuerunt duæ illæ insignes rebelliones, Exoniæ et prope Grenovicum. Severitas autem illa, satis cruenta, qua in primos illos infimæ conditionis homines qui Cantium appulerunt animadversum est, ad fæcem quandam populi tantum pertinebat. Diplomata autem illa generalia, quæ gratiam præteritorum rebellibus faciebant, perpetuo arma sua et præibant et sequebantur. Videre autem erat apud eum miram quandam et inusitatam gratiæ larga manu præbitæ et plane inexpectatæ cum suppliciorum severitate alternationem. Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiæ aut consiliorum vacillationi imputari poterit; sed aut causæ alicui secretæ, quæ jam nos latet; aut regulæ cuidam, quam sibi præscripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices experiretur. Sed quo minus sanguinis, eo plus pecuniæ haurire solebat. Atque ut nonnulli satis malevole interpretabantur, in altero fuit continentior ut in altero premeret magis: utrunque enim intolerabile plane fuisset. Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio suo admirabatur. Populus certe, quibus hoc natura inditum est, ad conservandas monarchias, ut

principes suos excusent, licet sæpenumero minus juste in consiliarios eorum et ministros culpam rejiciant, hoc ipsum Mortono Cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat: qui tamen viri (ut postea luculenter patebat) utpote qui pro veteri ipsorum apud eum auctoritate et gratia plurimum pollebant, ita ingenio ejus obsecundabant, ut id tamen nonnihil moderarentur: ubi contra qui sequebantur Empsonus et Dudleius, viri nullius apud eum auctoritatis nisi quatenus cupiditatibus illius servilem in modum ministrabant, viam ei non tantum pæberent, verum etiam sternerent, ad eas oppressiones et concussiones pro pecuniis undique excutiendis, quarum et ipsum sub finem vitæ suæ pœnituit, quibusque successor ejus renunciavit; quin et easdem diluere et expiare connixus est. Iste autem excessus tunc temporis complures nactus est interpretationes et glossas. Nonnulli in ea opinione erant, perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet. Alii judicium faciebant, hoc eo tendisse, ut ferocitatem populi reprimeret, eumque propter inopiam humiliorem redderet. Alii eum filio suo vellus aureum relinquere cupiisse. Alii denique, eum cogitationes secretas de bello aliquo externo animo agitâsse. Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent, qui causas hujus rei minus longe petunt, easque attribuunt naturæ suæ, ætati ingravescenti, paci quæ opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato. Quibus illud addere placet, eum, quod quotidie per occasiones varias inopiæ mala et difficiles pecuniarum conquisitiones in aliis principibus observaret, ex comparatione quadam plenarum arcarum felicitatem melius agnovisse. Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis, hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant: in ædificando magnificus, in remunerando tenacior: ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quæ ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertinerent, quam ad præmia benemeritorum.

Fuit ille alti et excelsi animi; propriæ sententiæ, proprii consilii, amator; utpote qui seipsum revereretur, et ex se revera regnare vellet. Si privatæ conditionis fuisset, superbus proculdubio habitus esset: sed in principe prudente nihil aliud hoc fuit, quam ut intervallum et spatium justum et debitum inter se et subditos suos tueretur; quod certe erga omnes constanter tenuit; nemini propinquum permittendo aditum, neque ad auctoritatem suam neque ad secreta. A nullo enim ex suis regebatur. Regina, consors ejus, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret), beâsset, parum apud eum potuit. Matrem magna sane reverentia prosecutus est, sed ad participationem consiliorum suorum raro admovit. Qui vero grati ob conversationem ipsi forent (qualis fuit Hastingus apud regem Edwardum quartum, aut Carolus Brandonus postea apud Henricum octavum) nulli fuerant; nisi forte inter tales numeraremus

Foxum Episcopum, et Braium, et Empsonum; quod eos tam frequenter secum habuit. Sed non alio modo, quam sicut instrumentum plerunque secum habet artifex. Gloriæ inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo fuit; ita tamen ut de majestate, quam ad summum fastigium usque semper attollebat, nihil remitteret; haud ignarus, majestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem æstimet) reges populari auræ prostituere.

Erga fœderatos suos justum se et constantem præbuit, tectum tamen et cautum ; sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans, ut illi aspicerentur, tanquam in lumine positi; ipse, veluti in tenebris collocatus, lateret: absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua, atque de illorum rebus vicissim percontantis. Quantum autem ad pusillas illas invidias et æmulationes (quæ inter principes, haud parvo rerum suarum detrimento, intercedere solent), nihil tale in eo cernere erat; sed suas res sedulo et solide agebat. Atque certissimum est, existimationem ejus domi magnam, in externis partibus adhuc majorem et illustriorem fuisse. Exteri enim, qui negotiorum ejus ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant. Partim etiam in causa erant literæ et relationes legatorum exterorum, qui in comitatu aulæ suæ magno numero erant. Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem ejus rerum Europæarum notitiam. Quam licet ex ipsis legatis eorumque informationibus maxima ex parte hauserat, nihilominus quod ab universis collegerat admirationi erat singulis. Ita ut magna semper conscriberent ad superiores suos de prudentia ejus et artibus imperandi. Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant. Tantæ fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.

Omnibus profecto modis sollicitus erat de procuranda sibi et obtinenda rerum ubique occurrentium notitia. Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in curia Romana quam alibi in aulis principum fovebat; verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur. Quem in finem, mandata ejus usque ad curiositatem diligentissima erant, et per articulos ordine digestos; inter quos plures erant plerunque quæ ad inquisitionem quam quæ ad negotiationem pertinerent: exigendo responsa particularia ct. articulata, ad quæstiones suas respectiva. Quantum vero ad emissarios suos, quos tam domi quam foras ad

explorandas machinationes et conjurationes contra se initas subornabat; sane hoc, quo loco res suæ erant, apprime necessarium fuit. Tot in eum veluti talpæ subterraneæ perpetuo operam dabant, quo statum ejus labefactarent et subfoderent. Neque hoc illicitum habendum est. Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus conjuratos et proditores. Verum ut fides hujusmodi exploratoribus concilietur per juramenta, et per execrationes, atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem justam non capit. Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt. Veruntamen habebat illud in se boni industria ista emissarios adhibendi, ut quemadmodum opera eorum multæ conjurationes detectæ, ita etiam fama eorum et diffidentia inde nata plurimæ ne tentarentur proculdubio cohibitæ fuerint.

Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem; sed comis, et consortio blandus, et sine zelotypia. Erga liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis; ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans, ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret; honores quoque, quales amplitudinem eorum condecerent, ab omnibus deferri curavit; sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.

Ad Sanctius Consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse præsidebat; satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad judicium suum informandum. Ad quem etiam finem, patiens fuit libertatis eorum, tam in suadendo quam in suffragia ferendo, donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarâsset. Nobilitati suæ aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et jurisconsultos evehebat ; qui magis ad obsequium parati, et apud populum minus gratiosi erant ; quod quidem ut imperiose regnaret profuit, ut tuto non item. Adeo ut mihi persuasissimum sit, hunc ejus morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quæ sub regimine suo contigerunt; propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabantur; sed vota ejus magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant. Nunquam sibi metuit a servis et ministris elatioribus ingeniis et virtutibus præditis; id quod in moribus erat Ludovico undecimo Galliæ regi: sed e contra ad sua negotia admovit viros qui suis temporibus maxime eminebant; quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suæ tam prospere cedere potuissent. Hi erant, nimirum in rebus bellicis, Dux Bedfordiæ, Comites Oxoniæ, et Surriæ; Barones Daubeney, et Brookus; et Poyningus, eques auratus. In rebus autem civilibus, Mortonus, Foxus, Braius, Prior de Lanthony, Warhamus, Urswicus, Frowicus, et alii. Neque ei curæ erat, quam vafri et callidi essent quibus negotia committebat. Putabat enim sui ipsius artes eorum artibus

« AnteriorContinuar »