Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quem suum, aut interiorem ministrum, dejecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio aulæ suæ camerario. Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat, ut ex tribus illis affectibus, qui corda subditorum erga principes suos devinciunt, amore scilicet, metu, et reverentia; ultimo horum eximic gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce, ut reliquis duobus securitatem suam deberet.

Princeps erat subtristis, serius, et cogitabundus ; quique secretas in animo suo observationes et curas foveret; cui etiam commentarioli et memoriæ, manu propria scriptæ, præsto semper erant, præcipue circa personas: quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret; quibus præmiorum debitor esset; de quibus inquirendum; a quibus cavendum; qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent; et similia; veluti diaria quædam cogitationum suarum componens et servans. Traditur etiam hodie narratio quædam faceta, cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quadam, præcipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frusta innumera discerpsisse. Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpe

bantur.

Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque judicio suo subjiciebat. Unde potius sibi ipsi molestæ, quam in alios periculosa, existebant. Fatendum est tamen, cogitationes suas tam fuisse numerosas, et complicatas, ut simul stare sepius non possent, sed quod in aliquibus prodesset, ad alia obesset; neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset, aut felix, ut rerum pondera justa perpetuo exciperet. Certe rumor ille, qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est; quia scilicet hoc credi volebat, ut mollius ei imputaretur, quod in jure proprio, et non in uxoris jure, regnaret.

Aflabilis fuit, et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulce

[blocks in formation]

Baz

dine, et illecebris, cum aliquid suadere aut perficer vellet, quod enixe cupiebat. Studiosus magis erat, quam eruditus; libros plerunque, qui Gallica lingua conscripti erant, legens. Licet Latinæ linguæ rudis non esset; quod ex eo patet, quod Hadrianus cardinalis, et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent.

Quatenus ad delicias et voluptates hujus regis, muta prorsus est earum memoria. Nihilominus apparet ex mandatis illis, quæ Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit, eum de forma, et pulchritudine, ejusque partibus, perite admodum interrogare potuisse. Cum voluptatibus sic agere solebat, ut reges magni cum mensis bellariorum; paulisper eas inspicientes, et statim terga vertentes. Neque enim unquam regnavit princeps, qui magis negotiis suis deditus esset; totus in illis, et totus ex sese. Ita ut in hastiludiis et turneamentis, et aliis pugnarum simulacris, necnon saltationibus personatis, et hujusmodi celebritatibus, potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur, quam iis magnopere capi aut delectari.

In eo proculdubio, ut in cæteris mortalibus univer sis (ac præcipue in regibus) fortuna influxum quen. dam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam. Ad culmen regnum ascendit, non tantum a fortuna privata, quæ moderatione eum imbuere posset, ve rumetiam a fortuna exulis, quæ stimulos ei industria et sagacitatis addiderat. Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, con fidentiam ex successibus addiderant, naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant. Pru dentia autem ejus, per frequentes e periculis emersiones (quæ subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam, seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providen tiam illa ex longinquo arcendi et summovendi; sed et indole propria oculi mentis ejus non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad objecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi. Prudentia enim ejus occasione ipsa subito suscitabatur: atque eo magis, si occasioni accesserit periculum. Atque hæc fortuna in naturam suam potuit. Nec deerant

[ocr errors]

oshy is guil rursus quæ natura sua fortunæ suæ imposuit. Nam sive hoc tribuendum sit providentiæ ejus defectui; aut in rebus quas decreverat pertinacia; aut suspicionibus, quæ aciem mentis ejus perstringebant; vel quicquid aliud in causa fuit; certum est, fortunæ suæ per turbationes continuas (præsertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali; quæ necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes. Verum illa omnia apertius se produnt in historia ipsa. Veruntamen, intueamur licet eum cum defectibus suis omnibus, si quis eum cum regibus in Gallia et Hispania, contemporaneis suis, conferat; reperiet eum Ludovico duodecimo Galliarum regi, prudentia civili, et Ferdinando Hispaniarum, fide et candore, anteponi debere. At si Ludovicum duodecimum demas, et Ludovicum undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas; magis convenient exempla, fierentque verius parallela. Illi enim tres, Ludovicus, Henricus, et Ferdinandus, pro tribus magis censeri possunt inter illius ætatis principes. Ut verbo concludamus, si rex iste res majores non gessit, in causa ipse fuit sibi; quicquid enim suscepit, perfecit. A

Corpore erat Henricus decoro, statura paulo proce rior, erectus, et membrorum compage bona, sed gracilis. Vultus erat talis, quæ reverentiam incuteret, et aspectum viri ecclesiastici aliquantum referret. Et sicut minime erat obscurus aut superciliosus, ita neque blandus aut conciliator: sed tanquam facies hominis animo compositi et quieti: sed non commoda pictori; gratiosior scilicet facta cum loqueretur.

Hujus regis dignitas præcellens pati possit, ut memorentur narrationes quæpiam, quæ ei divinum aliquid imponant. Cum matris ejus Margaretæ, fœminæ raris virtutibus ornatæ, nuptias multi proci ambirent; visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem, habitu pontificali, tradere ei in manum Edmundum comitem Richmondiæ, Henrici patrem, pro marito. Neque illa liberos unquam alios concepit, præter regem, licet tribus maritis nupta. Quodam etiam die festo,

[ocr errors]
[ocr errors]

cum Henricus sextus (cui innocentia sanctitatem astrue bat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum, tunc adolescentulum conjiceret, dixit: Adolescens iste coronam, pro qua nos confligimus, pacifice tandem possidebit. Sed quod vere in eo divinum censeri possit, hoc fuit; quod non minus fortunam boni Christiani, quam magni regis sortitus sit; vita exercitata, morte pœnitenti. Ita ut non magis in mundanis, quam spiritualibus, victor triumphaverit ; et militia ei in conflictibus tam peccati, quam crucis, prospere cesserit.

Natus est apud castrum Pembrokiæ, sepultus apud Westmonasterium, in monumento, inter opera Europæ pulcherrimo et elegantissimo, sive capellam spectes, sive sepulchrum. Adeo ut magnificentius jam in sepulchri sui monumento habitet mortuus, quam vivus, aut Richmondiæ, aut in alio quopiam palatio suo, habitaverat. Optaverim ut idem ei contigisset in hoc fame

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

INDEX

་༣ *་

VOCABULORUM, HAC HISTORIA CONTENTORUM,

Quæ Anglis sunt peculiaria.

PROTECTOR: regens durante minore ætate regis. Pag.

363

364

Rosa alba: erant in Anglia duæ familiæ, quæ de reg-
no contenderunt: altera Eboracensis, quæ insignia
gerebat rosæ albæ ; altera Lancastrensis, quæ rosæ
rubeæ.
Comitia: Conventus ordinum Angliæ; videlicet, præ-
latorum, procerum, et communitatis regni, ex quo-
rum consilio rex leges sancit, pecuniis instruitur, et
alia magni momenti transigit. Ea comitia inter-
dum appellantur comitia parliamentaria, interdum
parliamentum.
Turris Londinensis: Castellum amplum, in quo conti-
netur et palatium regium et carcer, ubi incarceran-
tur proditores et alii criminum atrocium rei. ibid.
Eques auratus: Ordo equitum, qui a rege aut ejus lo-
cum-tenente creantur; et calcaribus auratis ornan-

tur.

ibid.

366

ibid.

Comitatus: Provincia, vel portio regni integralis, ad
magis commodam administrationem justitiæ et mi-
litiæ.
Crux D. Pauli: Suggestum in cœmeterio D. Pauli,
ubi conciones sacræ habentur.
Major Londinensis: Præfectus annuus urbis, seu præ-
tor urbanus.

ibid.

367

ibid.

Fraternitates civitatis: Collegia, sive societates merca-
torum et artificum.
Equites vexillarii, sive Baneretti: Creantur isti sub
vexillo regis expanso, post prælia.
Baro: Nomen dignitatis, ad quam evecti habent jus
suffragii in superiori consessu ordinum; aliis privi-

369

« AnteriorContinuar »