Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mandata.

Historia.

4

calorem dilatatum fuisse, atque tantundem, remittente calore, se contraxisse.

1. Experimento plane dignum est, ut probetur, utrum aër per calorem dilatatus figi in eadem exporrectione possit, ut se restituere et contrahere non laboret. Itaque accipe vitrum calendare robustum, idemque vehementer calfacito; deinde os bene obturato, ne aër se contrahere possit; et per aliqúðt dies obturatum dimittito: deinde in aquam ita obturatum mergito; et postquam in aqua fuerit, aperito, et videto quantum aquæ trahat, atque utrum sit ad eam proportionem quam alias tracturum fuisset, si vitrum statim in aquam fuisset missum. quit

[ocr errors]

2. Etiam obiter nota (etsi ad titulum de calido et frigido potius pertineat) utrum aër, ita fortiter dilatatus et per vim detentus, retineat calorem suuh multo diutius, quam si os vitri apertum fuisset.ad 1. Stellæ tempore hiemali, noctibus valde serenis et gelidis, apparent grandiores quam noctibus æstivis serenis: quod fit præcipue ex universali condensatione aëris, qui tum vergit magis ad naturam aquæ: nam sub aqua omnia apparent longe grandiora

[ocr errors]

2. Rores matutini sunt proculdubio vapores, qui in aërem purum non erant plene dissipati et versi, sed hæl rebant imperfecte misti, donec per frigora noctis, præ sertim in regione media quam vocant aëris, fuerint repercussi, et in aquam condensaties aang

3. Condensatio pluviæ, et nivis, et grandinis fit simi liter per frigus mediæ regionis, quod vapores coagulat magis (ut plurimum) in alto, quam vores. Occurrunt vero dubitationes duæ, circa quas diligens fieri debet!' inquisitio. Altera, utrum guttæ ipsorum congelentur et i condensentur in ipso casu; an fuerint illæ primo collée tæ et congregate in moles majores aquarum in aëre (propter distantiam a terra) pensiles, quæ postea, per1? violentiam aliquam conquassatæ, frangunt sey et com minuunt in guttas; ut in nonnullis cataractis India Oah cidentalis, quæ tam subito et confertim descendunt, ut videantur quasi ex vasibus fuse et dejecta Altera, utrum non solum vapores (qui olim fuerunt humores er aquæ,et solummodo restituuntur) sed etiam pars magna

+

aëris puri et perfecti per frigus (in illis regionibus věhemens et intensum) non fuerit coagulata, et mutata plane, et versa in pluviam, et reliqua, de quo paulo post inquiremus.

4. In distillationibus, humores primo vertuntur in vapores, illi, per remotionem ab igne destituti, per latera stillatorii contrusi, et honnunquam per frigidam ab extra infusam accelerati, restituunt se in aquas et liquores. Imago prorsus familiaris rorum et pluviæ.

5. Argentum vivum præcipue, necnon metallica alia, cum volatilia facta fuerint, properant tamen ad se réstituendum, et occursu alicujus solidi et materiati magnopere gaudent. Itaque facile hærent, facile decidunt; adeo ut quandoque sit necesse vapores ipsorum igne persequi, et de igne in ignem transmittere, factis tanquam scalis receptaculorum ignis, ad nonnullam distantiam inter se, circa vas; ne vapor, postquam per ascensionem paulo fuerit remotior ab igne, citius quam expedit se restituat.

6. Quæ ab igne colliquata fuerint, post remissionem caloris densantur et consistunt ut prius; ut metalla, cera, adeps, gummi, etc.

7. Vellus laneum, super terram diutius jacens, colligit pondus; quod fieri non posset, nisi aliquid pneu. maticum densaretur in ponderosum.

8. Solebant antiquitus nautæ, velleribus lanæ, tanquam tapetibus aut aulæis, vestire latera navium noctu, ita ut non attingerent aquam; atque inde mane exprimere aquam dulcem, ad usum navigantium,

9. Etiam expertus sum de industria, quod alligando quatuor uncias lanæ ad funem, qui demittebatur in puteum 28 orgyiarum, ita tamen ut aquam per sex örgyias non attingeret, ex mora unius noctis crevisset pondus lanæ ad quinque uncias et drachmam unam; et hæsissent per exterius land plane guttæ aquæ, ut ex iis tanquam lavare aut madefacere manus quis possit: idque iterum atque iterum expertus sum, variante quantitate ponderis, sed semper multum aucta.

10. Lapides, ut marmora et silices, atque etiam trabes ligneæ (præsertim pictæ et oblitæ oleo) manifesto madefiunt sub regelationibus aut tempestatibus austra

VOL. IX.

libus; ut tanquam exudare videantur, et guttæ inde detergi possint.

11. In gelu madido (quod Anglice Rynes vocant) fit irroratio in ædibus super vitra fenestrarum; idque magis interius versus cubiculum, quam exterius ad aërem apertum.

12. Anhelitus, qui est aër primo attractus, ac deinde intra cavum pulmonum brevi mora parum humefactus, super specula aut corpora polita (qualia sunt gemmæ, laminæ ensium, et similia) vertitur in quiddam roscidum, quod paulo post instar nubeculæ dissipatur. 8. 13. Lintea etiam in ædibus (ubi ignis non accent ditur) colligunt humiditatem, ita ut foco appropinquata fument.

[ocr errors]
[ocr errors]

14. Pulveres omnes in repositoriis conclusi colligunt humiditatem, ut hæreant et quasi glebefiant.

15. Existimatur origo fontium et aquarum dulcium, quæ ex terra scaturiunt, fieri ex aëre concluso in cavis terræ (præsertim montium) coagulato et condensato. 116. Nebulæ sunt condensationes aëris imperfectæ, commista ex longe majore parte aëris et parum aquei vaporis; et fiunt, hieme quidem, sub mutatione tempestatis a gelu ad regelationem, aut e contra æstate vero et vere, ex expansione roris.

[merged small][merged small][ocr errors]

1. Quia versio aëris in aquam utilissima, res esset, idcirco omnes instantiæ, quæ ad hoc innuunt, diligenter pensitandæ: atque inter alia in certo ponendum, utrum exsudationes marmorum, et similium, in tempestatibus australibus et pluviosis, sint meræ condensationes aëris a duritie et lævore lapidum repercussi, instar anhelitus in speculo; an participent nonnihil ex succo et pneumatico intrinsecus lapidis.

2. Probatio fieri possit per pannum lineum aut lanam supra lapidem positam: nam si tunc quoque exsudat lapis, participat exsudatio ex causa interiore. Quod ipse aër vertatur in aquam in regionibus supernis, omnino necessario concluditur ex conservatione rerum. Nam certissimum est humores maris et terræ verti in aërem purum, postquam vaporum naturam, tempore, et consortio, et rarefactione plenaria, penitus exuerint. Itaque si non esset reciprocatio, ut aër vicissim

quandoque verteretur in aquam, quemadmodum aqua vertitur in aërem, non sufficerent plane vapores, qui remanent novelli et imperfecte misti, ad pluvias, et imbres, et re-integrationes specierum; sed secutæ forent siccitates intolerabiles, et conflagratio, et venti impetuosi, et tumores aëris, ex aëre perpetuo multiplicato.

1. In conglaciatione aquæ moles corporis integri non Historia. decrescit, sed intumescit potius. Fit tamen manifesta densatio in partibus; adeo ut conspiciantur rimæ et divulsiones intra corpus glaciei. Etiam quandoque (si aër subintret) cernuntur sensim capillitia, et fila, et flosculi. Glacies autem innatat aquæ; ut manifestum sit, non fieri densationem integralem .ii. f.

2. Vinum tardius congelascit quam aqua; spiritus vini non omnino.

3. Aquæ fortes et argentum vivum, arbitror, non gelascunt.

4. Oleum et adeps gelascunt et densantur, sed non ad indurationem.

5. Gelu terram facit concrescere, eamque reddit siccam et duram. Poëta ait de regionibus hyperboreis: Eraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt... 6. Id quod faciunt tabulæ ligneæ, præsertim in juncturis glutinatis.

7. Etiam clavi, per contractionem frigoris, decidunt (ut referunt) e parietibus.

8. Ossa animalium per gelu deveniunt magis crispa; adeo ut fractura ipsorum per hujusmodi tempora et facilius fiat, et ægrius curetur. Denique omnia dura redduntur per frigus magis fragilia.

9. Condensantur manifesto aquæ aut succi in lapides splendentes sive crystallinos; ut videre est in cavernis subterraneis intra rupes; ubi cernuntur stillæ multiformes (instar stillarum conglaciatarum) sed fixæ et saxeæ, pensiles, quæ in ipso decasu (lento scilicet et tardo) congelatæ fuerunt. Utrum vero materia ipsafum sit prorsus aqua, an succus nativus lapidis (saltem commistus) in dubio est; præsertim cum gemmæ et crystalli in rupibus apertis exsurgant sæpe et excrescant (quod non potest imputari aquæ adhærenti) in sursum, et non decidant aut pendeant.

[ocr errors]
[ocr errors]

vi¢10. Lutum manifesto condensatur in lapides, ut við dere est in aliquibus lapidibus magnis compositis ex parrevis, calculis, qui materia lapidea satis polità, et æqué dura ac ipsi calculi, in interstitiis calculorum conglutinantur. Sed videtur hæc condensatio fieri non solum ex frigore terræ, sed per assimilationem, de qua paulo post. 211. Sunt quædam aquæ, quæ lignum, etiam paleas (ut aiunt) et hujusmodi, condensant in materiam lapi deam; adeo ut pars ligni adhuc integri, quæ fuerit sub aqua, sit saxea; quæ emineat, maneat lignea; quod etiam vidi. De eo diligentius inquirendum, cum multum lucis præbere possit ad operativam conden sationis.

Mandatum.

Historia.

[ocr errors]

2

Probabile est aquas metallicas, ob densitatem, quam contraxerint a metallis, posse habere naturam insaxantem. Fiat probatio per stipulam, folia 4 crassiora, dignum, et similia. Sed arbitror, deligendas esse aquas metallicas, quæ fiunt per ablutionem aut increbram extinctionem, potius quam per dissoludationem; ne forte aquæ illæ fortes et corrosivæ bimpediant condensationem.

12. In China habent mineras porcellane artificiales, defodiendo (nonnullas orgyias subter terram) massam quandam cæmenti ad hoc præparati et proprii quæ post quadraginta aut circiter annos sepulta vertitur in porcellanam; ita ut transmittant homines hujusmodi mineras de hærede in hæredem. bmA S 75013. Accepi rem fidei probatæ, de ovo, quod diu jacuerat in fundo aquæ, quæ circuibat ædes; quod inventum versum erat manifesto in lapidem, manentibus coloribus et distinctionibus vitelli, albuminis, testæ: sed testa erat fracta hic, illic, et splendescebat in crustulis. 14. Audivi sæpius de versione albuminis ovi in materiam lapideam; sed nec veritatem rei nec modum Inovi.olae

18

15. Flamma proculdubio, cum extinguitur, vertitur in aliquid; videlicet in post-fumum; qui et ipse vertitur in fuliginem. De flammis vero spiritus vini, et hujus modi aurarum, diligentior facienda est inquisitio, in quale corpus densentur, et qualis sit post-aura ipsarum.

« AnteriorContinuar »