Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tamen in experimentis valde diversis investigantur, et se conspicienda præbent.

Actioni dilatationis per introceptionem corporis alienf reciproca est actio contractionis per emissionem aut expressionem corporis alieni: itaque de eo primo est inquirendum.

Contractiones per emissionem aut depositionem corporis introcepti.

1. CONSULE instantias de dilatationibus per introceptionem, et oppone illis easdem instantias postquam dilatationes resederint: in his intelligimus, ubi datur residere.

2. Metalla pura et perfecta, licet variis modis vexentur et alterentur, ut in sublimationibus, præcipitationibus, malagmatibus, dissolutionibus, calcinationibus,et hujusmodi; tamen (natura metallica cum aliis corporibus non bene conveniente) per ignem et conflationem plerumque restituuntur, et vertuntur in corpus quale prius. Est autem condensatio ista minus vera, quia videtur esse nihil aliud quam emissio et exclusio aëris, qui se miscuerat, aut aquarum, in quibus dissoluta erant, ad hoc, ut partes genuinæ corporis metalli rursus coire' possint. Neque tamen dubium est, quin corpus longe minus spatium occupet quam prius, sed minime videtur densari substantia.Atque hæc potestas clavium, quæ aperit et claudit, viget maxime in metallis. Etiam metalla impura, et marcasitæ, atque mineræ metallorum, eodem modo (per ignem congregatis partibus homo. geneis, et emissa et exclusa scoria, et purgamentis) depurantur. Etenim omne metallum purum densius est et ponderosius impuro.

[ocr errors]

3. Ad magis arctam autem condensationem metallorum facit, si métalla sæpius fusa, sæpius in aquis extincta sint; unde magis obstinata fiunt, et indurescunt. Utrum vero pondere ipso augeantur, pro ratione dimensi, hactenus non constat. De eo fiat experimentum. Atque ista induratio magis adhuc potenter fit per crebras solutiones et restitutiones, quam per fusiones' 'et

[ocr errors]

Mandatum.

Historia.

Commenta

tio.

extinctiones. Inquirendum etiam est, in quali genere, aut mixtura aquarum, indurescant magis.

4. Reperiuntur tamen modi mortificationum metallorum, id est, prohibitionum, ne cum soluta et aperta i fuerint, restituantur. Id maxime cernitur in argento vivo; quod, si strenue tundatur, et inter tundendum injiciatur parum terebinthinæ, aut salivæ hominis, aut butyri, mortificatur argentum vivum, et nanciscitur! aversationem et fastidium ad se restituendum.

Diligenter inquirendum de mortificationibus, hoc est, de impedimentis restitutionum omnium metallorum. Magna enim debet esse antipathia eorum, quæ prohibet ne ea coëant. Cumque omnis restitutio ipsorum sit genus quoddam condensationis, pertinebit scilicet cognitio privationis ad cognitionem formæ.

Dilatationibus per spiritum innatum se expandentem non opponitur proprie actio aliqua reciproca: cum contractio res aliena sit a spiritu, qui non contrahitur, nisi cum aut suffocatur, aut patitur, aut colligit se (arietis instar) ut fortius se dilatet. Attamen commode hoc loco substituemus actionem illam, quæ est propria partium crassiorum, sed per accidens imputari debet spiritui innato; ea est, ubi per evolationem, sive emissionem spiritus, contrahuntur et indurantur partes. Spiritus autem emittitur vel ex agitatione sua propria, vel solicitatus ab aëre ambiente, vel provocatus et irritatus ab igne, seu calore.

Idem faciunt quoad attenuationem et emissionem spiritus, et actiones quae ex ea sequuntur, ignis sive calor, et tempus sive atas. Verum atas per se curriculum est solummodo, aut mensura motus. Igitur cum de ætate loquimur, intelligimus de virtute et operatione composita ex agitatione spiritus innati, et aëre ambiente, atque radiis coelestium. Sed illud interest, quod ignis et calor vehemens dilatet corpora confertim, et fortiter, et visibiliter; ætas autem, instar caloris lenissimi, paulatim, et leniter, et occulto: fumi enim et vapores scilicet spissi sunt et conspicui, perspirationes vero neutiquam; ut manifestum est in odoribus. Attamen magis

subtilis et exquisita est ea corporum attenuatio et rare-
factio, quæ fit per ætatem, quam quæ fit per ignem.
Nam ignis præcipitans actionem, pneumaticum, quod
in corpore est, rapide evolare facit; humidum quoque
quod præparatum est in pneumaticum subinde vertit,
atque tale factum emittit: unde partes tangibiles se-
dulo se interim et gnaviter constipant, et non parum
spiritus (tanquam manu injecta) morantur et detinent.
At ætas pneumaticum jam factum ad evolationem non
urget subito; unde fit ut illud diutius manens in cor-
pore, quicquid in tenue digeri possit, sensim et seria-
tim præparet, parum ex pneumatico jam facto placide
et successive interim evolante; adeo ut anticipet fere,
et tanquam fallat constipationem partium tangibilium.
Quamobrem in dissolutione per ætatem, sub finem ne-
gotii, parum admodum tangibilis figitur et manet.
Etenim pulvis ille putris, qui per longos annorum cir-
cuitus manet, tanquam consumptionis reliquiæ (qualis
in sepulchris et monumentis vetustis nonnunquam in-
venitur) res quasi nihili est, et omni incineratione, quæ
fit
per ignem, minutior et magis destitutus. Nam ci-
neres etiam succum habent, qui possit elici, et verti in
sales: hujusmodi pulvis minime. Verum, quod ad in-
quisitionem præsentem pertinet, et cujus causa hæc
dicta sunt, certum est spiritum, quamdiu detinetur in
corpore, partes tangibiles colliquare, intenerare, confi-
cere, subruere; verum ab ejus emissione partes tan-
gibiles continuo se contrahere et constipare.

Contractiones per angustationem partium crassiorum post spiritum emissum.

1. In senectute cutes animalium corrugantur, et Historia. membra arescunt.

2. Pyra et poma diu servata rugas colligunt; nuces autem ita contrahuntur, ut non impleant testam.

3. Casei veteres in cortice exteriore efficiuntur rugosi. Ligna in trabibus, postibus, et palis, tractu temporis (præsertim si ponantur viridia) contrahuntur in arctum, ut disjungantur et hient. Simile fit in globis lusoriis.

Monitum.

Historia.

1

4. Terra in magnis siccitatibus divellitur, et in superficie sua plena rimarum efficitur : etiam quandoque rimæ tam in profundum penetrant, ut ad eruptionem aquarum causam præbeant.

Nemo nugetur, aiens, istam contractionem in desiccationibus nihil aliud esse, quam absumptionem humidi. Nam si id tantum ageretur, ut humidum in spiritum versum evolaret, deberent corpora manere in priore exporrectione et dimenso suo, et solummodo cava fieri, ut pumices, aut suber; non autem localiter contrahi et minui dimenso suo.

5. Lutum per fornaces cogitur in lateres et tegulas: at si instet calor vehemens, ut in medio fornacis, vertitur etiam nonnulla pars luti, et funditur in vitrum.

6. Ligna, si suffocetur flamma, vertuntur in carbones; materiam scilicet magis spongiosam et levem, quam ligna cruda.

7. Metalla pleraque sepulta in crucibulis inter prunas ardentes, et multo magis per fornaces reverberatorias, vertuntur in materiam friabilem, et calcinantur.

8. Complura fossilia et metalla, et ex vegetabilibus nonnulla, vitrificantur per ignes fortes.

9. Omnia quæ assantur, si ignem plus æquo tolerent, incarbonantur, et recipiunt se in angustius di

mensum.

10. Papyrus, membrana, lintea, pelles, et similia, per ignem non solum corrugantur in partibus, sed etiam se complicant et convolvunt, et tanquam rotulantur in toto.

11. Lintea a flamma primo concepta, paulo post suffocata, vertuntur in substantias raras; quæ vix inflammantur, sed facile ignescunt; quibus utimur ad fomites flammarum.

12. Pinguia, ut cera, butyrum, lardum, oleum, et similia, per ignem deveniunt frixa et fæculenta, et tanquam fuliginosa.

1913. Ova contrahuntur ab igne, et quatenus ad albumen ipsorum, colorem mutant a claro in candidum. 14. Quinetiam si ovum testa exutum injiciatur in spiritum vini bonum et fortem, elixatur, et fit candi19 251hot bro

[ocr errors]

dum; similiter et offa panis injecta in ipsum devenit quasi tosta.

tiones.

1. Quamdiu (ut paulo ante innuimus) spiritus in cor- Observapore detinetur, si per ignem aut calorem excitatus et dilatatus fuerit, tamdiu agitat se, molitur exitum, partes tangibiles emollit, intenerat, colliquat: atque hoc est proprium opus spiritus, qui digerit et subigit partes. Sed postquam spiritus sibi exitum invenerit, et emissus fuerit, tum prævalet opus partium, quæ a spiritu vexatæ "conspirant,et se stringunt; tam ex desiderio nexus et mutui contactus, quam ex odio motus et véxationis. Atque inde sequitur coarctatio, induratio, obstinatio. 2. Est in processu contractionis partium ab igne finis et ultimitas: nam si minor sit copia materiæ per violentam deprædationem ignis, quam ut cohærere possint; tum demum se deserunt, et incinerantur et calcinantur.

Atque de contractionibus, quæ fiunt ab emissione Connexio. spiritus e corporibus, sive is emittatur per ætatem, sive per ignem, sive per calorem potentialem, hæc inquisita sunto. Actioni vero dilatationis per calorem actúalem externum reciproca est actio contractionis per frigus actuale externum. Atque hæc condensatio est omnium maxime propria et genuina; maxime potens etiam foret, nisi quod non habemus hic apud nos in superficie terræ frigus aliquod intensum. Frigus autem et caloris remissio (nam utrumque hoc loco conjungere visum est) alia simpliciter, manente natura sua, condensat; alia rarefacta (sed imperfecte) resti1- tuit; alia per condensationem plane vertit et transformat de natura in naturam. De his omnibus jam pauca sunt proponenda.

Contractiones corporum per frigus actuale externum.
1. AER in vitro calendari percipit gradus tam fri-
gidi quam calidi. Atque temporibus nivalibus super
caput vitri quasi pileum ex nive posuimus; qui, licet
aër ipse illo tempore fuisset hiemalis et asper, tamen
frigus in tantum auxit, ut aqua per paucos gradus,
aëre contracto, insurgeret.

[ocr errors]

2. Superius posuimus, aërem in vitro ad tertias per

« AnteriorContinuar »