Imágenes de páginas
PDF
EPUB

post, magnum deprehenduntur habere tumultum et pulsationem in minimis; adeo ut, si aliquid superponatur, magnam vim patiatur: neque id tam a calore comburente, quam a palpitatione percussiva.

22. Bacula lignea recentia, sub cineribus calidis de tenta et versata, induunt mollitudinem, ut melius flectantur ad arbitrium. Experire quid fiat in baculis antiquioribus et in cannis.

23. Apertura combustibilium ea est, ut per ignem primo emittant fumum, dein concipiant flammam, postremo deponant cinerem.

130

24. In corporibus quæ continent humorem aqueum, et a flamma abhorrentem, in compage clausa et com pacta (qualia sunt folia lauri, et alia non porosa, sales, et similia) ea est apertura per ignem, ut spiritus in iis contentus (aqueus et crudus) per calorem dilatatus, cum sonitu emittatur antequam flamma concipiatur: si vero in aliquo corpore (quod raro fit) insimul fiant et eruptio flatus et conceptio flammæ, ingens tumultus excitatur, et potentissima dilatatio; flatu, tanquam internis follibus, flammam undiquaque exsufflante et expandente, ut in pulvere pyrio.

25. Panis in furno nonnihil tumescit, licet fiat minoris ponderis, quam ante: etiam in summo panis quandoque colligitur, tanquam bulla aut vesica crustæ; ut cavum quiddam aëre impletum maneat inter pellicu lam illam crustæ (quæ exscindi solet) et massam panis. 26. Etiam carnes assatæ nonnihil tument, præsertim si maneat epidermis, ut in porcellis.

27. Atfructus assati quandoque exiliunt, ut castaneæ quandoque effringunt corticem, et emittunt pulpam, ut poma; quod si ab igne magis torrefiant, asciscunt crustam carbonariam, ut cavum sit quiddam (ut in pane) inter crustam et carnem fructus; quod et fit in ovis.

28. Si vero calor sit lenis et cæcus, nec detur spiraculum facile ad emittendum vaporem, ut fit in pyris sub cinere assatis, et multo magis in iis quæ reponuntur in ollis, atque deinde sub cinere sepeliuntur, atque similiter in carnibus suffocatis, vel intra crustas panis, vel inter patinas; tum tumor ille et dilatatio per calorem repellitur et in se vertitur,atque tanquam in distillatione

restituitur, et reddit corpora magis humectata, et tanquam mersa in succis suis.

29. At in aridis, si flamma fuerit suffocata, nec facilem reperiat exitum; rarefiunt corpora, et redduntur cava et porosa, ut in carbonibus e ligno, et pumicibus, quæ ejiciuntur ex montibus flammantibus.

Transeundum jam esset ad dilatationes et aperturas Connexio. corporum, quæ fiunt per calorem in distillationibus; in quibus magis accurate datur cernere hujusmodi aper, turas, quam in coctionibus et ustionibus. Verum cum in illis immorari haud parum oporteat, cumque proprie pertineat inquisitio ipsarum ad titulos de calido et frigi do, et de motu hyles, et de separationibus; exiguum quiddam est quod proponi debet in hoc titulo.

Dilatationes per calorem externum in distillationibus. 1. DUPLEX est dilatatio, sive apertura, sive attenuatio corporum in distillationibus. Altera in tran situ, cum corpus vertitur in vaporem aut fumum (qui postea restituitur); altera in corpore restituto, quod semper tenuius est, et magis subtile et expansum, et minus materiatum, quam corpus crudum, ex quo distillatum emanavit. Aqua enim rosacea (exempli gratia) est succo rosarum tenuius et minus ponderosum. 2. Distillationes omnes fiunt ex æstu quodam sive reciprocatione rarefactionis primo, et versionis in pneumaticum; dein condensationis et restitutionis in corpus tangibile, remittente se calore et vapore repercusso.

3. In distillationibus actiones dilatationis et condensationis non sunt sinceræ; sed intervenit actio illa. (quæ maxime est intentionalis in practica) separationis partium heterogenearum; ut succi veri, plilegmatis, aquæ, olei, partis tenuioris, partis crassioris.

4. In distillationibus optime inquiritur et decernitur de gradibus et diversitatibus calorum; ut carbonum, furni calefacti, balnei, cinerum, arenæ calidæ, fimi, solis, ignis quiescentis, ignis follibus excitati, ignis conclusi et reverberati, caloris ascendentis, caloris descendentis, et hujusmodi: quæ omnia ad aperturas corporum, et præcipue ad complicatas actiones dilatandi et contrahendi (de quibus postea dicemus) insigniter faciunt.

Mandata.

[ocr errors]
[ocr errors]

Neque tamen ullo modo videntur calores illi imitatores calores solis et cœlestium; cum nec satis lenes sint et temperati, nec satis lenti et continuati, nec satis refracti et modificati per corpora media, nec satis inæqualiter accedentes et recedentes. De quibus omnibus, sub titulo calidi et frigidi, et titulis aliis ad hoc propriis, diligenter inquiremus.

5. Distillationes, et dilatationes per eas, fiunt in clauso, ubi concluduntur simul corpus distillandum, et vapores qui ex eo emittuntur, et aër. Neque tamen in stillatoriis et alembicis communibus diligenter arcetur aër exterior; quin per rostrum stillatorii, per quod liquor effluit, ille subintrare aliquatenus possit. At in retortiš, ubi majore vehementia caloris opus est, non datur aëti exteriori ingressus, sed os receptaculi ori vasis (ubi corpus imponitur) per lutationes ita continuatur, ut universus processus rarefactionis et restitutionis intus transigatur. Quod si corpus sit plenum spiritu vigoroso (ut vitriolum) opus est receptaculo vasto et amplo, ut vapores liberius ludant, nec vas infringant.

1. Utcunque tamen distillationes tanquam intra cellam undiquaque clausam transigantur; datur tamen spatium, ut corporis aliæ partes se expandere in vapores, aliæ subsidere in fæcibus, vapores rursus se glomerare et restituere, atque (si heterogenei fuerint) alii ab aliis se separare possint. Quod sequitur igitur pro mandato magno habendum, cum ad naturam in imis concutiendam, et ad novas transformationes aditum præbere possit. Vulcanus enim chemicorum et medicorum (licet multa utilia genuerit, tamen) virtutes veriores caloris fortassis minus complexus est, ob divortia et separationes partium, quæ in operationibus ipsorum semper interveniunt. Itaque summa rei quam mandamus huc spectat; ut illa separatio et reciprocatio rarefactionis et condensationis omnino prohibeatur, atque opus caloris intra corpus ipsum atque ejus claustra vertatur: hoc enim fortasse Proteum materiæ per manicas constrictum tenebit, et se versiones suas experiri et expedire compellet. De hoc complura nobis in mentem veniunt, et alia reperiri possunt. Proponemus exemplum unum aut alterum ex

facillimis, ad hoc tantum, ut percipi possit quid ve limus.

[ocr errors]

2. Accipe vas quadratum ferri, in figura cubi, habeatque latera beue fortia et crassa. Impone cubum' ligni ad mensuram vasis ad amussim factum, quique illud prorsus impleat. Superponatur operculum ferri non minus forte quam latera vasis; et lutetur optime, more chemicorum, ita ut sit clausissimum, et ignem tolerare possit. Deinde ponatur vas intra prunas, atque ita permittatur ad horas aliquas. Post amoveatur operculum; et vide quid factum sit de ligno. Nobis quidem videtur (cum prohibita plane fuerint inflammatio et fumus, quo minus pneumaticum et humidum ligni emitti potuerint) alterum ex his eventurum; vel ut corpus ligni vertatur in quoddam amalgama; vel ut solvatur in aërem, sive pneumaticum purum, simul cum fæcibus (magis crassis quam sunt cineres) in fundo, et incrustatione nonnulla in lateribus vasis.

3. In simili vase ferreo fiat experimentum de aqua pura; qua repleatur ad summum. Sed adhibeatur ignis lenior mora vero sit amplior. Quin etiam amoveatur ab igne certis horis, et refrigescat; dein iteretur operatio aliquoties. Hoc experimentum de aqua pura delegimus hanc ob causam; quod aqua corpus simplicissimum sit, expers coloris, odoris, saporis, et aliarum qualitatum. Quamobrem si per calorem temperatum et lenem, et alternationem calefactionis et refrigera tionis, et prohibitionem omnis evaporationis, spiritus aquæ non emissus, et nihilominus per hujusmodi calo rem solicitatus et attenuatus, se verterit in partes aquæ crassiores, easque ita digerere, et in novum schematismum mutare possit (minus scilicet simplicem et magis inæqualem) eo usque, ut vel colorem alium nancisca tur, vel odorem, vel saporem, vel oleositatem quandam, vel aliam alterationem notabilem (qualis invenitur in corporibus compositis) proculdubio res magna confecta foret, et ad plurima aditum patefaciens. A

4. Circa distillationem clausam (ita enim eam appellare licet, ubi non datur spatium ad evaporationem) quivis multa alia poterit comminisci. Pro certo enim habemus, calorem analogum, operantem in corpus

Connexio.

Historia.

absque separatione aut consumptione partium, mirabiles metaschematismos effingere et producere posse.

5. Attamen illud addi possit, ut mandati hujus appendix; ut excogitetur etiam aliquis modus(quod certe difficile non est) per quem calor operetur non solum in clauso, sed in tensili: id quod fit in omni matrice naturali, sive vegetabilium, sive animalium. Hoc enim operationem ad multa extendit, quæ per clausuram simplicem effici non possunt. Neque hoc pertinet ad pygmæum Paracelsi, aut hujusmodi prodigiosas ineptias; sed ad solida et sana. Exempli gratia; non efficiet unquam distillatio clausa, ut aqua tota vertatur in oleum; quia oleum et pinguia majus occupant dimensum quam aqua. At si operatio fiat in tensili, hoc fortasse fieri possit: quæ esset res immensæ utilitatis, cum omnis alimentatio maxime consistat in pingui.

6. Bonum esset, et ad multa utile, ut in distillationibus natura ad rationes reddendas quandoque compelleretur; atque ut poneretur in certo quantum per distillationem consumptum fuerit, id est, versum in pneumaticum, et quid maneret, sive fixum, sive restitutum in corpore. Id fieri potest, si ante distillationem corpus distillandum ponderes, et vasa ipsa, intra quæ distillatio perficitur. At post distillationem ponderabis liquorem; ponderabis item fæces; denique ponderabis iterum vasa. Ex istis enim tribus ponderationibus cognosces quantum fuerit restitutum, quantum manserit in fæcibus, quantum adhæserit vasibus; atque a decessione ponderis in illis tribus, comparati ad pondus corporis integri, cognosces quantum versum fuerit in pneu

maticum.

Transeundum a dilatationibus et rarefactionibus, quæ fiunt per calorem actualem, ad dilatationes et relaxationes quæ fiunt per remissionem frigoris vehementis et intensi; quæ ipsa remissio censeri debet pro calore comparato.

Dilatationes et relaxationes corporum per remissionem frigoris.

1. Quæ per frigus vehemens concreverunt, neque tamen eo usque, ut per moram frigoris in densatione sua fixa sint, ea absque calore manifesto, et per remissionem tantum frigoris, se aperiunt et restituunt; ut fit in glacie,

« AnteriorContinuar »