Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ILLUSTRISSIMO VIRO

COMITI SARISBURIENSI,

SUMMO THESAURARIO ANGLIE, ET CANCELLARIO ACADEMIÆ

CANTABRIGIENSIS.

QUE Academiæ Cantabrigiensi dicantur, tibi jure Cancellarii accrescunt: quæ autem a me proficisci possunt omnia, tibi nomine proprio debentur. Illud magis videndum, num ista, ut tibi debita, ita etiam te digna sint. Atque quod in illis minimum est (ingenium authoris) id, propter tuum propensum in me animum, nihil officiet; cætera dedecori non erunt. Nam si tempus spectetur; antiquitas primæva summam venerationem habet: Si docendi forma; Parabola veluti arca quædam est, in qua pretiosissima quæque scientiarum reponi consueverunt: Si operis materia; ea philosophia est, vitæ scilicet atque animæ humanæ decus secundum. Fas sit enim dixisse, quamvis philosophia, seculo nostro veluti per senium repuerascens, adolescentibus et fere pueris relinquatur; eam tamen omnium rerum, post religionem, gravissimam atque natura humana maxime dignam esse plane censeo. Etiam politica, in qua te mirabilem præbes, et facultate et

meritis et sapientissimi regis judicio, ab eodem fonte emanat, ejusque pars magna est. Quod si cui ista quæ affero vulgata esse videantur; certe quid effecerim, judicium meum non est; id tamen secutus sum, ut manifesta, et obsoleta, et locos communes prætervectus, aliquid etiam ad vitæ ardua et scientiarum arcana conferam. Erunt itaque captui vulgari vulgaria: altiorem autem intellectum fortasse non deserent, sed potius (ut spero) deducent. Verum dum huic operi dignitatem nonnullam adstruere conor, quod ad te dicatum sit; periculum est, ne modestiæ fines transeam, cum a me sit susceptum. Tu vero illud tanquam pignus affectus erga te mei, et observantiæ, et animi maxime devoti accipies, eique præsidium nominis tui imperties. Quare cum tot et tanta sustineas, tempora tua diutius non morabor; sed finem faciam, tibi felicia omnia comprecatus, et perpetuo futurus

Tibi, et studio suo, et beneficiis tuis devinctissimus,
FRA. BACONUS.

ALME MATRI,

INCLYTE ACADEMIE CANTABRIGIENSI.

CUM sine philosophia me certe nec vivere juvet, merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitæ præsidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine et me et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem ; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia; cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor), si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitæ genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per hæc nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris acquirere; et suppetente uberiore materia, et magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant.

1 So in both editions. But I think the second et should have been struck out.

424

ALME MATRI, ETC.

Equum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato aliquid exquisitum, aut otii miracula et prærogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete.

Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

A

INDEX FABULARUM PRISCÆ SOPHIÆ

HỌC LIBRO CONTENTARUM.

1. CASSANDRA, sive Parrhesia. 17. CUPIDO, sive Atomus.
2. TYPHON, sive Rebellis.

3. CYCLOPES, sive Ministri ter-

[blocks in formation]

18. Diomedes, sive Zelus.
19. DEDALUS, sive Mechani-

cus.

20. ERICTHONIUS, sive Impos-

tura.

21. DEUCALION, sive Restitutio.
22. NEMESIS, Sive Vices Rerum.
23. ACHELOUS, sive Prælium.
24. DIONYSUS, sive Cupiditas.
25. ATALANTA, sive Lucrum.
26. PROMETHEUS, sive Status
Hominis.

11. ORPHEUS, sive Philosophia. 27. ICARUS VOLANS, item SCYL-

12. CŒLUM, sive Origines.
13. PROTEUS, sive Materia.

14. MEMNON, sive Præmaturus.
15. TITHONUS, sive Satias.
16. PROCUS JUNONIS, Sive Ded-

ecus.

LA ET CHARYBDIS, sive
Via Media.

28. SPHYNX, sive Scientia.
29. PROSERPINA, sive Spiritus.
30. METIS, sive Consilium.
31. SIRENES, sive Voluptas.

« AnteriorContinuar »