Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rebus gerendis, quam in animis tractandis: neque id vulgari aliqua disciplina, quæ obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quæ miris modis ardorem et alacritatem adderet, et victoriam fere præriperet; quæque militem erga ipsum plus conciliaret quam liberæ reipublicæ conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tam improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personæ autem suæ debitas partes attribuit; ut qui sedens in prætorio in magnis præliis omnia per nuntios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare cœpissent, prælium per ipsius præsentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico, non tantum ad exempla res gerebat, sed nova et accommodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum id quærere, ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles sed industrios, quibus ipse omnia esset. Hinc illud," Ita vivente Cæsare moriar;" et cætera id genus. Nobilium autem et æqualium suorum amicitias ex usu suo asciscebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea quæ ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus

erat, et verborum pondera et acumina mire callebat ; et cum multa felicitati suæ tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat; nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat. Voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summæ officerent, et animo potius vigorem quam languorem tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis lætus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est quam ignoscere inimicis: qua sive virtute sive arte ille periit.

IMAGO CIVILIS AUGUSTI CÆSARIS.

AUGUSTO CESARI, si cui mortalium, magnitudo animi inerat inturbida, serena, et ordinata: idque indicant res illæ omnium maximæ, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores sunt, ii fere adolescentias per varios errores transigunt, ac sub mediam ætatem demum se ostendunt: quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam ætate florere possunt. Atque cum animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, fuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur) se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat; sed ipsos fines minime ordinaverat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, ferebatur ad ulteriora. Hic autem sobrius, et mortalitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse visus est. Primum enim, rerum potiri volebat; deinde id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur; dein etiam, frui summa fortuna humanum esse ducebat; ad extremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima ætate Potentiæ, media Dignitati, vergente Voluptatibus, senectute Memoriæ et Posteritati serviebat.

[blocks in formation]

CHARACTER OF JULIUS CESAR.

JULIUS CESAR had from the beginning a fortune. full of exercise: which turned to his advantage: for it took away his pride and braced his sinews. A mind he had, in desires and affections turbulent, but in judgment and intellect very serene; as appears by the ease with which he delivered himself both in action and speech. For no man decided quicker, or spoke clearer there was nothing embarrassed, nothing involved about him. But in will and appetite he was one who never rested in what he had got, but ever pressed forward to things beyond. And yet he was not hurried from one action to another by a humour of weariness, but made the transitions at the just periods: for he always brought his actions to the most perfect closes. And therefore he that after winning so many victories and making himself so secure did not despise the relics of civil war in Spain, but went in person to put an end to them; as soon as ever that last civil war was concluded and peace established everywhere, immediately set about an expedition against the Parthians. Greatness of mind he undoubtedly had in a very high degree; yet such as aspired more after personal aggrandisement than merit towards the public. For he referred everything to himself, and was

« AnteriorContinuar »