Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ces liceret. Sed cum templum sanctum ad instar mundi, mundoque ipsi quantum fieri potest parallelum et concentricum, fundandum sit, merito exemplar per omnia sequi oportet. Nam quod essentia dignum est id etiam dignum est repræsentatione. Scientia autem vera nil aliud est quam essentiæ repræsentatio sive imago. Atque certe quemadmodum e certis putridis materiis optimi odores se diffundunt, ita et ab instantiis sordidis (quibus ut ait Plinius etiam honos præfandus sit) quandoque eximia lux et informatio exhibetur. Eodem modo et res tenues locupletes sæpe testes sunt. Bulla in aquis est res exilis et quasi ludicra; tamen haud aliam instantiam reperias quæ duarum rerum paulo obscuriorum commodius fidem faciat. Una est de appetitu continuitatis etiam in Liquidis; altera quod aër non magnopere feratur sursum. Etiam nobile illud inventum de acu nautica, quæ stellis ipsis est stella certior, in acubus ferreis, non in virgis aut vectibus ferreis, se conspiciendum dedit. Itaque postulanda est ab hominibus res difficilis sane, et a natura humana prorsus aliena, sed imprimis utilis. Hæc est ut eandem diligentiam, attentionem, perspicaciam, in rebus vulgaribus, parvis, et obviis contemplandis et examinandis sibi imperent, quam in rebus novis et magnis et miris curiositas humana adhibere solet: ratio enim non aliter constat. Neque enim hoc est scire aut causam reddere, si rara ad vulgata referantur et accommodentur; sed ut eorum quæ raro et eorum quæ frequenter accidunt, causæ constantes et communes inveniantur.

COGITATIO 10a.

Fabula de servo Midæ ad libellos famosos pertinere videtur. Narrant enim Midæ cubicularium cum anim

advertisset dominum suum aures habere asininas, id nulli mortalium dicere ausum fuisse; sed cum futilitatem naturalem reprimere non potuisset, cum ore in terræ rimam applicato quod viderat retulisse; unde arundines editas esse, quæ levi aura motæ illud murmure et susurro enuntiarent. Sensus est: cum regum et procerum defectus et vitia ministris interioribus innotuerint, eos vanitate aulica et palatina secreti impatientes esse, nec debito silentio ea cohibere. Ac si forte verbis abstineant, tamen aliis indiciis ea prodere, quæ postea in calamos ingeniorum malignorum incidant; qui maxime sub inclinatione temporis ad turbas et rerum tumorem (tanquam vento flante) invidiosis et famosis libellis ea spargunt in vulgus.

[Here the manuscript stops before the bottom of the page; and the other page is left blank.]

COGITATIONES DE SCIENTIA HUMANA.

THE THIRD FRAGMENT.

[ocr errors]

1 hominum actiones æquæ et indifferentes, et propterea vel optime [mo]rato liberæ sunt. Rebus autem agendis et usui singula, et interdum quæ minima videntur, aut prosunt aut officiunt. Adeo ut verba, vultus, oculi, gestus, joci, sermo quotidianus, ad rem faciant, et ni fere imperio et decreto vacet. Etiam virtutis formæ magis simplices et inter se consentientes sunt. Prudentia autem Civilis innumeras formas, easque maxime inter se contrarias, quæ rebus, personis, temporibus, conveniant, desiderat. Adeo ut mirum minime sit si fabula Protei ad viros prudentes transferatur; qui ab occasionibus constricti in omnes formas se vertunt, donec liberi ad naturas suas redeant. Atque sane admirabilis est species viri vere politici, in quo nil absonum, nil neglectum, nil stupidum, nil impotens, reperire liceat; sed qui sibi, cæteris, rebus, temporibus, debita tribuens, et negotiorum principia, media, clausu

1 Additional MSS. 4258, fo. 223. This fragment begins at the top of a page, without anything to show how much is missing. It is evidently the conclusion of a Cogitatio de Prudentiâ civili; and appears to commence in the middle of a discussion concerning the difficulty of civil as compared with moral wisdom.

las, periodos, distinguens, singula cum delectu faciat. Perfectissimus autem animi status, si sanitas affectuum accedat et boni fines. Qui autem ex philosophiæ disciplina civilibus rebus abstinent, aut in iisdem [se] versantes tam multa devitant ut actionum magnitudinem destruant; ii omnino similes sunt iis qui ut valetudinem conservent corporibus suis vix utuntur, et maximam temporis partem eorum curæ impendunt. Itaque ista, non frui ut non cupias, non cupere ut non metuas, quædam animi augustiæ sunt; et major est virtus quæ se sustinet quam quæ se cohibet.

De Quanto Materiæ certo et quod1 mutatio fiat absque interitu.

[See Cogitationes de Rerum Naturâ, § v. This is not numbered; and the word Cogitatio has been written in the margin by the transcriber, as if it had not been in the original.]

COGITATIO 7a.

De Consensu Corporum quæ sensu prædita sunt, et quæ

sensu carent.

[See Cogitationes de Rerum Naturâ, § vii.]

COGITATIO 6a.

De Quiete apparente et consistentia et fluore.

[See Cogitationes de Rerum Naturâ, § vi.

The concluding sentence of this Cogitatio is not found in Gruter's copy. In this transcript it closes a paragraph and comes to the bottom of the leaf;

1 quæ in MS.

or not.

making it doubtful whether the original ended here It is to be observed that the numbers of the last two Cogitationes are out of order, and coincide with those in Gruter. It may be therefore that they were not in the original, but inserted by way of reference.]

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »