Imágenes de páginas
PDF
EPUB

COGITATIONES DE SCIENTIA HUMANA.

THE SECOND FRAGMENT.

De Scientiis et mente.

De præjudicio consensus, quod infirmum sit.1

CONSENSUS in doctrinis receptis, cujus ea est potestas ut vim quandam hominum judiciis faciat et contradictionem omnem infamet, recte perpendenti et sanam mentem adducenti tantum a vera et solida authoritate abest ut præsumptionem violentam inducat in contrarium. Scientiarum enim status certe perpetuo est democraticus, qui status tempestas et insania in civilibus appellari consuevit. Neque multo melius se gerit aut probat in intellectualibus. Apud populum enim doctrinæ contentiosæ et pugnaces, aut rursus probabiles et speciosa, plurimum vigent; quales videlicet assensum aut illaqueant aut alliciunt. Itaque pessimus augur veritatis, studium et admiratio populi. Si quis autem hæc ita fieri concedat, et sit firmior, et turbam professoriam non admodum vereatur, sed cum inter eos non paucos ingenio et judicio excellere videat, ho

1 Additional MSS. 4258. fo. 214. This begins at the top of a page, and is not numbered. But as the other two Cogitations which complete this fragment are number 9 and 10, I conclude that this was in fact Cogitatio 8a, the first seven having been lost.⚫

[blocks in formation]

rum suffragiis moveatur sciat se ratione fallaci niti. Dubium enim non est, quin per singulas ætates maxima ingenia vim passa sint, dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ caventes, temporis et multitudinis judicio se submiserunt. Non enim apud eosdem est pretium scientiarum et possessio: sed quæ viri præstantes proponunt vulgus æstimat. Quod si cui adhuc tamen mirum videatur quod tot sæculis nil melius his quibus utimur inveniri potuerit, is non meminit hoc sæpius accidere temporibus retroactis potuisse, ut potiora istis caput extulerint et in lucem venerint; verum cum penes populum (ut dictum est) sit judicium et delectus, memoriam eorum interire necesse est; adeo ut altiores contemplationes oriantur aliquando, sed fere non ita multo post opinionum vulgarium ventis agitentur1 et extinguantur. Quare non dissimulanter monendum et prædicendum est (ne quis fortasse de expectatione sua decidat) veras de natura opiniones a vulgaribus in immensum removeri, et fere religionis instar duras et interdum primo aspectu prodigiosas ad hominum sensus et captus accedere; ut in Democriti opinione de Atomis usu venit, quæ quia paulo interioris notæ erat, lusu excipiebatur. Verum hæc ad animos hominum sanandos qui consensu perstringuntur pertinent,

COGITATIO 9a.

Insita est in animis hominum a natura et a disciplina opinio et æstimatio tumida et damnosa, quæ philosophiam veram et activam veluti exilio mulctavit, et omni aditu prohibuit. Ea est, minui majestatem mentis humanæ si in experimentis et rebus particularibus, sen1 agitantur in MS.

1

sui objectis et in materia terminatis, diu et multum versetur; præsertim cum hujusmodi res ad inquirendum laboriosæ, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperæ, ad practicam illiberales, numero infinitæ, et subtilitate pusillæ, videri soleant; adeo ut scientiarum gloriam et nomen polluere fere existimentur. Quin eo usque vanitas ista, et mentis, si verum nomen quæratur, alienatio et excessus, provecta est, ut veritas veluti animæ humanæ indigena, sensus autem intellectum excitare non informare, ab aliquibus assereretur. Neque errorem istum ab iis corrigi contigit qui sensui debitas, id est primas, partes tribuerunt; verum ex his quoque plurimi exemplo et facto suo, relicta omnino historia naturali et mundana perambulatione, omnia in meditatione et ingenii agitatione posuerunt ; et sub specioso speculationum et rationalium titulo hominum mentes ad rerum evidentiam nunquam satis applicatas et addictas, inter opacissima et inanissima mentis Idola perpetuo volutare docuerunt.2 Verum istud rerum particularium repudium et divortium omnia in familia humana turbavit. Neque tantum homines monendi sunt ut experientia se restituant atque intellectus commentis et meditationum simulacris non amplius confidant, verum ut inter experimenta ipsa, sive instantias, nec res exiles tanquam leves, nec res vulgatas tanquam superfluas, nec res mechanicas tanquam viles, nec res turpes tanquam indignas, nec res præter naturam tanquam odiosas aut infaustas, despiciant aut rejiciant. Sane si capitolium aliquod humanæ superbiæ condendum et dedicandum esset, non nisi auri fortasse et argenti et eboris ramenta et hujusmodi res preciosas ad fundamenta ejus ingerere per pontifi

1 solent in MS.

2 docuerant in MS.

ces liceret. Sed cum templum sanctum ad instar mundi, mundoque ipsi quantum fieri potest parallelum et concentricum, fundandum sit, merito exemplar per omnia sequi oportet. Nam quod essentia dignum est id etiam dignum est repræsentatione. Scientia autem vera nil aliud est quam essentiæ repræsentatio sive imago. Atque certe quemadmodum e certis putridis materiis optimi odores se diffundunt, ita et ab instantiis sordidis (quibus ut ait Plinius etiam honos præfandus sit) quandoque eximia lux et informatio exhibetur. Eodem modo et

Bulla in aquis

res tenues locupletes sæpe testes sunt. est res exilis et quasi ludicra; tamen haud aliam instantiam reperias quæ duarum rerum paulo obscuriorum commodius fidem faciat. Una est de appetitu continuitatis etiam in Liquidis; altera quod aër non magnopere feratur sursum. Etiam nobile illud inventum de acu nautica, quæ stellis ipsis est stella certior, in acubus ferreis, non in virgis aut vectibus ferreis, se conspiciendum dedit. Itaque postulanda est ab hominibus res difficilis sane, et a natura humana prorsus aliena, sed imprimis utilis. Hæc est ut eandem diligentiam, attentionem, perspicaciam, in rebus vulgaribus, parvis, et obviis contemplandis et examinandis sibi imperent, quam in rebus novis et magnis et miris curiositas humana adhibere solet: ratio enim non aliter constat. Neque enim hoc est scire aut causam reddere, si rara ad vulgata referantur et accommodentur; sed ut eorum quæ raro et eorum quæ frequenter accidunt, causæ constantes et communes inveniantur.

COGITATIO 10.

Fabula de servo Midæ ad libellos famosos pertinere videtur. Narrant enim Midæ cubicularium cum anim

advertisset dominum suum aures habere asininas, id nulli mortalium dicere ausum fuisse; sed cum futilitatem naturalem reprimere non potuisset, cum ore in terræ rimam applicato quod viderat retulisse; unde arundines editas esse, quæ levi aura motæ illud murmure et susurro enuntiarent. Sensus est: cum regum et procerum defectus et vitia ministris interioribus innotuerint, eos vanitate aulica et palatina secreti impatientes esse, nec debito silentio ea cohibere. Ac si forte verbis abstineant, tamen aliis indiciis ea prodere, quæ postea in calamos ingeniorum malignorum incidant; qui maxime sub inclinatione temporis ad turbas et rerum tumorem (tanquam vento flante) invidiosis et famosis libellis ea spargunt in vulgus.

[Here the manuscript stops before the bottom of the page; and the other page is left blank.]

« AnteriorContinuar »