Imágenes de páginas
PDF
EPUB

naturam exspatiationibus ea deduxerunt. Itaque philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitandum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat; quia in hujusmodi perceptionibus universalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis quæ familiariter occurrunt et quæ una et subito mentem subire et ferire possunt maxime moveri consuerit ; fit ut cum ad ea quæ secundum experientiam maxime universalia sunt se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit, tum demum, tanquam adhuc notiora appetens, ad ea quæ ipsum plurimum affecerint aut illaqueaverint se vertit, et ea ut magis causativa et demonstrativa quam ipsa illa universalia sibi fingit.

Itaque quod prima rerum essentia, vis, et Cupido, sine causa sit, jam dictum est. De modo vero ejus rei (quæ causam non recipit) videndum. Modus autem et ipse quoque perobscurus est; idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido, ovum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus philosophus ita pronuntiat: Cuncta fecit Deus pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem.2 Lex enim summa essentiæ atque naturæ, quæ vicissitudines rerum secat et percurrit (id quod ex verborum complexu describi videtur, opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem), vis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cujus multiplicatione omnis rerum varietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Aptissime autem refertur illud de ovo Noctis 1 Compare Nov. Org. i. 48.

2 Eccles. iii. 11.

ad demonstrationes per quas Cupido iste in lucem editur. Quæ enim per affirmativas concluduntur, videntur partus lucis; quæ vero per negativas et exclusiones, ea tanquam a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido vere ovum exclusum a Nocte; notitia enim ejus (quæ omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negativas. Probatio autem per exclusionem facta, quædam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur; quare præclare Democritus atomos sive semina, atque eorum virtutem, nullius rei similia quæ sub sensum cadere posset asseruit; sed ea prorsus cæca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiavit :

Neque sunt igni simulata, neque ulli
Præterea rei quæ corpora mittere possit
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus: 1

Et rursus de virtute eorum :

At primordia gignundis in rebus oportet
Naturam clandestinam cæcamque adhibere,

Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet.2

Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquæ guttis, neque auræ bullis, neque pulveris granis, neque spiritus aut ætheris minutiis, similes sunt. Neque vis et forma eorum aut grave quiddam est aut leve, aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum, aut durum aut molle, qualia in corporibus grandioribus inveniuntur; cum istæ virtutes, et reliquæ id genus, compositæ sint et conflatæ. Neque similiter motus naturalis atomi aut motus ille est descensus, qui appellatur naturalis, aut motus illi oppositus (plagæ), aut motus expansionis et contractionis, aut motus impulsionis et nexus, aut motus rotationis cœlestium, aut quispiam ex aliis motibus

[blocks in formation]

grandiorum, simpliciter. Atque nihilominus et in corpore atomi elementa omnium corporum, et in motu et virtute atomi initia omnium motuum et virtutum insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia parabolæ a philosophia Democriti dissentire videtur. Democritus enim non omnino parabolæ tantum, sed et sibi quoque impar et fere contrarius reperitur, in iis quæ amplius ab eo circa hoc dicta sunt. Debuit enim motum heterogeneum atomo tribuere, non minus quam corpus heterogeneum et virtutem heterogeneam. Verum ille motus duos, descensus gravium et adscensus levium (quem per plagam sive percussionem magis gravium pellendo minus gravia in superius expediebat), delegit ex motibus grandiorum, quos atomo ut primitivos communicaret.1 Parabola autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum de quibus diximus exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo Nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de ejus natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in affirmativis non terminentur. Alia vero est hujus rei ratio; ea scilicet, ut post debitas exclusiones et negationes aliquid affirmetur et constituatur, et ut ovum quasi a tempestiva et matura incubatione excludatur ; neque tantum ovum excludatur Nocte, sed etiam ex ovo excludatur persona Cupidinis; hoc est, ut non tantum educatur et extrahatur hujusce rei notio quædam

1

"Cuncta necesse est

Aut gravitate sua ferri primordia rerum,

Aut ictu forte alterius."

LUCRET. ii. 82.

But Democritus himself did not ascribe gravity to the atom, and in this as in some other points Bacon was misled by assuming that Lucretius always represents the opinions of Democritus. See Stobæus, Eclog. Phys. i. 15.

ex ignoratione, verum etiam notio distincta et confusa.1 Atque de demonstrationibus, quales eæ circa materiam primam esse possint, hæc habuimus quæ cum sensu parabolæ maxime convenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam, et dotes ejus, quas tanta circumstat nox; et videndum quid parabola ad illam lucis afferat. Neque nos fugit, opiniones hujusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes accedere. Atque ejus certe rei periculum jam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quæ quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat et a communibus notionibus erat remotior, a vulgo pueriliter accipiebatur; sed et philosophiarum aliarum quæ ad vulgi captum magis accedebant disputationibus, tanquam ventis, agitata et fere exstincta est. Et tamen etiam ille vir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus dictus est ob multiplicem scientiam,2 et inter omnes philosophos omnium consensu maxime physicus est habitus, ut Magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnæ et dimicationes (qui Ottomannorum more de regno suo philosophiæ anxius erat, nisi fratres trucidasset; cui etiam curæ erat, ut ex ejus verbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua violentia, nec etiam Platonis majestas et solennia tantum reverentia potuerunt, ut philosophiam hanc Democriti delerent. Sed dum illa Aristotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis circumsonarent et celebrarentur, hæc ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arc

1 So in the original. I suppose minime, or some equivalent word, has dropped out. M. Bouillet suggests the substitution of nec for et. - J. S. 2 Diog. Laert. ix. 37. But see Mullach. Quæst. Democ. p. 54.

tius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanæ doctrinæ, illa Democriti et mansit et placuit; cum Cicero ejus viri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post præconium illud poëtæ, qui videtur ex temporis sui judicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet,

Cujus prudentia monstrat

Magnos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci.1

Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et Attila et barbari, hanc philosophiam pessundederunt. Tum enim, postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabulæ istæ Aristotelicæ et Platonicæ philosophiæ, tanquam materiæ cujusdam levioris et magis inflatæ, servatæ sunt, et ad nos pervenerunt, dum magis solida mergerentur et in oblivionem fere venirent. Nobis vero digna videtur Democriti philosophia quæ a neglectu vindicetur, præsertim quando cum authoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quædam; eique attribuuntur Infantia, Alæ, Sagittæ, alia, de quibus sigillatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus; antiquos proposuisse materiam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa spoliata et passiva prorsus humanæ mentis commentum quoddam videtur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse videntur, quæ ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afficitur. Itaque fit ut formæ (quas vocant) magis existere videantur, quam aut materia aut actio: quod illa latet, hæc

1 Juv. x. 48.

« AnteriorContinuar »