Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Britannicum. Atque hæ consequentiæ aquarum manifesto volvuntur ab oriente in occidentem. In quo advertendum inprimis, in istis tantum duobus locis maria esse pervia et integrum circulum conficere posse; cum contra per medios mundi tractus, objectu duplici Veteris et Novi Orbis abscindantur et compellantur (tanquam in ostia fluminum) in duos illos alveos oceanorum geminorum Atlantici et Australis, qui oceani exporriguntur inter austrum et septentriones; quod adiaphorum est ad motum consecutionis ab oriente in occidentem. Ut verissime omnino capiatur motus verus aquarum ab istis quas diximus extremitatibus orbis, ubi non impediuntur, sed permeant. Atque primum experimentum hujusmodi est. Secundum autem tale.

Supponatur fluxum maris ad ostium freti Herculei fieri ad horam aliquam certam, constat accedere fluxum ad caput Sancti Vincentii tardius quam ad ostium illud; ad caput Finis-terræ tardius quam ad caput Sancti Vincentii; ad Insulam Regis tardius quam ad caput Finis-terræ ; ad insulam Hechas tardius quam ad Insulam Regis; ad ingressum canalis Anglici tardius quam ad Hechas; ad littus Normannicum tardius quam ad ingressum canalis. Hucusque ordinatim ; ad Gravelingam vero, verso prorsus ordine (idque magno saltu), quasi ad eandem horam cum ostio freti Herculei.1 Hoc experimentum secundum ad experimen

1 These statements are taken from Nicolaus Sagrus, quoted by Patricius (Pancosmia, xxviii. p. 159.), and in Casmann's Problemata Marina, p. 165. "In die conjunctionis lunæ cum sole post mediam noctem horâ unâ cum dimidiâ, in freto Herculeo fluxus erit, et a Tariffa quæ finis freti est ad dexteram in sinum volvendo usque ad Ruttam eâdem horâ veniet. A Rutta ad Caput S. Mariæ accedet hora secunda cum quarto. A capite hôc ad Caput S. Vincentii, et ad dexteram flectendo toto Lusitano littore ad caput finis terræ, et inde ad orientem per totam Cantabricam oram, et etiam Gallicam usque ad regis insulam tribus post medinoctium horis mare

tum primum trahimus. Existimamus enim (quemadmodum jam dictum est), in mari Indico et in mari Scythico veros esse cursus aquarum, ab oriente scilicet in occidentem, pervios et integros; at in alveis maris Atlantici atque Australis compulsos et transversos et refractos ab objectu terrarum, quæ utrinque in longum ab Austro ad Boream exporriguntur, et nusquam, nisi versus extremitates, liberum dant exitum aquis. Verum compulsio illa aquarum, quæ causatur a mari Indico versus Boream, et in opposito a mari Scythico versus Austrum, spatiis immensum differunt ob differentem vim et copias aquarum. Universus igitur

oceanus Atlanticus usque ad mare Britannicum cedit impulsioni maris Indici; at superior tantum Atlantici maris pars, nimirum ea quæ jacet versus Daniam et Norvegiam, cedit impulsioni maris Scythici. Hoc vero ita fieri necesse est. Etenim duæ magnæ insulæ veteris orbis et novi orbis eam sunt sortitæ figuram, atque ita exporriguntur, ut ad Septentriones latæ, ad Aus

erit plenum. Ab hac usque ad insulam Hechas in mari medio ad decimum fere milliarium, quod nautæ vocant derotam mare erit plenum horâ tertiâ cum tribus quartis. Sed in littoribus horâ quartà cum dimidiâ. Ad Hebas [corrige Ab Hechis] usque ad ingressum canalis Anglici aqua plena hora quinta et quarto uno in derotâ. In littoribus hora sexta cum tribus quartis. Toto vero littore Normandico usque Caletum et Neuportum aqua plena horâ nonâ. In derotâ horæ unius tribus quartis. In Canali vero mediâ horâ duodecimâ in eâdem lunæ conjunctione. A Calete vero ad Gravelingen extra canalem Anglicum in derotâ plenum sit post mediam noctem una hora cum dimidiâ, qua plenum erat, uti vidimus ad Ruttam, hæc in gradu longitudinis est nono. Gravelinge vero in gradu xxiv. ut distent gradibus xv." There is no difficulty in identifying the places here mentioned (Rutta being, of course, Rota, and the insula Regis the Ile de Ré), except in the case of Hechas. It is, however, the same as Heys, which is the old name of Noirmoutier. (See Ortellius and Mercator.) The island probably obtained the name Noirmoutier from having a monastery of black friars. The old name seems to be revived now in the form Aix.

trum acutæ sint. Maria igitur contra ad Austrum magna occupant spatia, ad Septentriones vero (ad dorsum Europæ et Asiæ atque America) parva. Itaque ingens illa moles aquarum quæ venit ab oceano Indico et reflectit in mare Atlanticum, potis est compellere et trudere cursum aquarum continua successione quasi ad mare Britannicum, quæ successio est versus Boream. At illa longe minor portio aquarum quæ venit a mari Scythico, quæque etiam liberum fere habet exitum in cursu suo proprio versus occidentem ad dorsum Americæ, non potis est cursum aquarum compellere versus Austrum, nisi ad eam quam diximus metam, nempe circa fretum Britannicum. Necesse est autem ut in motibus istis oppositis sit tandem aliqua meta, ubi occurrant et conflictentur, atque ubi in proximo mutetur subito ordo accessionis; quemadmodum circa Gravelingam fieri diximus, limite videlicet accessionis Indica et Scythicæ. Atque inveniri Euripum quendam ex contrariis fluxibus circa Hollandiam, non solum ex ea (quam diximus) inversione ordinis horarum in fluxu, sed etiam peculiari et visibili experimento, a plurimis observatum est. Quod si hæc ita fiant, reditur ad id, ut necesse sit fieri, ut quo partes Atlantici et littora magis extenduntur ad Austrum et appropinquant mari Indico, eo magis fluxus antevertat in præcedentia, utpote qui oriatur a motu illo vero in mari Indico; quo vero magis ad Boream (usque ad limitem communem, ubi repelluntur a gurgite antistropho maris Scythici), eo tardius atque in subsequentia. Id vero ita fieri, experimentum istud progressus a freto Herculeo ad fretum Britannicum plane demonstrat. Itaque arbitra

mur etiam fluxum circa littora Africæ antevertere fluxum circa fretum Herculeum, et, verso ordine, flux

um circa Norvegiam antevertere fluxum circa Suediam; sed id nobis experimento aut historia comper

tum non est.

Tertium experimentum est tale: Maria clausa ex altera parte, quæ Sinus vocamus, si exporrigantur inclinatione aliqua ab oriente in occidentem, quæ in consequentia est cum motu vero aquarum, habent fluxus vigentes et fortes: si vero inclinatione adversa, languidos et obscuros. Nam et mare Erythræum habet fluxum bene magnum, et Sinus Persicus, magis recta petens occidentem, adhuc majorem. At mare Mediterraneum, quod est sinuum maximus, et hujus partes Tyrrhenum, Pontus, et Propontis, et similiter mare Balticum, quæ omnia reflectunt ad orientem, destituuntur fere, et fluxus habent imbecillos. At ista differentia maxime elucescit in partibus Mediterranei, quæ quamdiu vergunt ad orientem, aut flectunt ad septentriones (ut in Tyrrheno et in iis quæ diximus maribus), quiete agunt absque æstu multo. At postquam se converterint ad occidentem, quod fit in mari Adriatico, insignem recuperat fluxum. Cui accedit et illud, quod in Mediterraneo refluxus ille tenuis (qualis invenitur) incipit ab oceano, fluxus a contraria parte, ut aqua magis sequatur cursum ab oriente quam refusionem oceani. Atque his tantum tribus experimentis in præsentia utemur ad inquisitionem illam secundam.

1

Possit tamen adjici probatio quædam consentanea cum his quæ dicta sunt, sed abstrusioris cujusdam naturæ ; ea est, ut petatur argumentum hujusce motus ab oriente in occidentem quem aquis adstruximus, non solum a consensu cœli (de quo jam dictum est), ubi iste motus in flore est ac fortitudine præcipua, sed

1 M. Bouillet corrects the passage by reading recuperant.

etiam a terra, ubi protinus videtur cessare; ita ut ista inclinatio sive motus vere sit cosmicus, atque omnia a fastigiis cœli usque ad interiora terræ transverberet. Intelligimus enim conversionem istam ab oriente in occidentem fieri scilicet (quemadmodum revera invenitur) super polos australem et borealem. Verissime autem diligentia Gilberti nobis hoc reperit; omnem terram et naturam (quam appellamus terrestrem) non delinitam sed rigidam, et, ut ipse loquitur, robustam, habere directionem sive verticitatem latentem, sed tamen per plurima exquisita experimenta se prodentem, versus Austrum et Boream.1 Atque hanc tamen observationem plane minuimus, atque ita corrigimus, ut hoc asseratur tantum de exterioribus concretionibus circa superficiem terræ, et minime producatur ad viscera ipsius terræ (nam quod terra sit magnes interim levi omnino phantasia arreptum est; fieri enim prorsus nequit, ut interiora terræ similia sint alicui substantiæ quam oculus humanus videt, siquidem omnia apud nos a sole et cœlestibus laxata, subacta, aut infracta sint, ut cum iis quæ talem nacta sunt locum quo vis cœlestium non penetret neutiquam consentire possint); sed quod nunc agitur, superiores incrustationes sive concretiones terræ videntur consentire cum conversionibus cœli, aëris, atque aquarum, quatenus consistentia et determinata cum liquidis et fluidis consentire queant, hoc est, non ut volvantur super polos, sed dirigantur et vertantur versus polos. Cum enim in omni orbe volubili, qui vertitur super polos certos neque habet motum centri, sit participatio quædam naturæ mobilis et fixæ; postquam per naturam consistentem sive se determi

1 Bacon appears to refer particularly to Gilbert, De Magn. vi. 4.; a passage repeated, like many others, in the Physiol. Nova, ii. 7.

« AnteriorContinuar »