Imágenes de páginas
PDF
EPUB

oriente in occidentem rotant. Atque hujusmodi motus iste licet magna acceperit decrementa (cum quo propius descendatur versus terram, eo et minoribus circulis conversio fiat, et nihilominus tardius), validus tamen utique manet, ut magna spatia brevi tempore vincere queat. Circumvolvuntur enim hujusmodi cometæ circa universum ambitum et terræ et aëris inferioris spatio viginti quatuor horarum, cum horæ unius aut alterius excessu. At postquam ad eas regiones descensu continuato perventum sit, in quas terra agit

non solum communicatione naturæ et virtutis suæ (quæ motum circularem reprimit et sedat), sed etiam immissione materiali particularum substantiæ suæ per vapores et halitus crassos, iste motus immensum hebescit, et fere corruit, sed non propterea prorsus exinanitur aut cessat, sed manet languidus et tanquam latens. Etenim jam in confesso esse cœpit, navigantibus intra tropicos, ubi libero æquore motus aëris percipitur optime, et aër ipse (veluti et cœlum) majoribus circulis ideoque velocius rotat, spirare auram perpetuam et jugem ab oriente in occidentem; adeo ut qui Zephyro uti volunt, eum extra tropicos sæpius quærant et procurent. Itaque non extinguitur iste motus etiam in aëre infimo, sed piger jam devenit et obscurus, ut extra tropicos vix sentiatur. Et tamen etiam extra tropicos in nostra Europa in mari, cœlo sereno et tranquillo, observatur aura quædam solisequa, quæ ex eodem genere est; etiam suspicari licet, quod hic in Europa experimur, ubi flatus Euri acris est et desiccans, cum contra Zephyri sit genialis2 et humectans, non solum

1 See Acosta, Hist. des Indes, iii. 4.

2 [generalis in original.] This is obviously an error, the true reading is genialis.

[blocks in formation]

ex hoc pendere, quod ille a continente, iste ab oceano apud nos spiret; sed etiam ex eo, quod Euri flatus, cum sit in eadem consequentia cum motu aëris proprio, eum motum incitet et irritet, ac propterea aërem dissipet et rarefaciat: Zephyri vero flatus, qui in contraria consequentia sit cum motu aëris, aërem in se vertat, et propterea inspisset. Neque illud contemnendum, quod vulgari observatione recipitur, nubes quæ feruntur in sublimi plerumque movere ab oriente in occidentem, cum venti circa terram ad eadem tempora flant in contrarium. Quod si hoc non semper faciunt, id in causa esse, quod sint quandoque venti contrarii, alii in alto, alii in imo; illi autem in alto spirantes (si adversi fuerint) motum istum verum aëris disturbent. Quod ergo cœli terminis non contineatur iste motus, satis patet.

Sequitur ordine secunda inquisitio; An aquæ ferantur regulariter et naturaliter ab oriente in occidentem? Cum vero aquas dicimus, intelligimus aquas coacervatas, sive massas aquarum, quæ scilicet tantæ sunt portiones naturæ, ut consensum habere possint cum fabrica et structura universi. Atque arbitramur plane, eundem motum massæ aquarum competere atque inesse, sed tardiorem esse quam in aëre, licet ob crassitudinem corporis sit magis visibilis et apparens. Itaque ex multis quæ ad hoc adduci possent, tribus in præsens contenti erimus experimentis, sed iisdem amplis et insignibus, quæ rem ita esse demonstrant. Primum est, quod manifestus reperiatur motus et fluxus aquarum ab oceano Indico usque in oceanum Atlanticum, isque incitatior et robustior versus fretum Magellanicum, ubi exitus datur versus occidentem; magnum itidem ex adversa parte orbis terrarum a mari Scythico in mare

Britannicum. Atque hæ consequentiæ aquarum manifesto volvuntur ab oriente in occidentem. In quo advertendum inprimis, in istis tantum duobus locis maria esse pervia et integrum circulum conficere posse; cum contra per medios mundi tractus, objectu duplici Veteris et Novi Orbis abscindantur et compellantur (tanquam in ostia fluminum) in duos illos alveos oceanorum geminorum Atlantici et Australis, qui oceani exporriguntur inter austrum et septentriones; quod adiaphorum est ad motum consecutionis ab oriente in occidentem. Ut verissime omnino capiatur motus verus aquarum ab istis quas diximus extremitatibus orbis, ubi non impediuntur, sed permeant. Atque primum experimentum hujusmodi est. Secundum autem tale.

Supponatur fluxum maris ad ostium freti Herculei fieri ad horam aliquam certam, constat accedere fluxum ad caput Sancti Vincentii tardius quam ad ostium illud; ad caput Finis-terræ tardius quam ad caput Sancti Vincentii; ad Insulam Regis tardius quam ad caput Finis-terræ; ad insulam Hechas tardius quam ad Insulam Regis; ad ingressum canalis Anglici tardius quam ad Hechas; ad littus Normannicum tardius quam ad ingressum canalis. Hucusque ordinatim; ad Gravelingam vero, verso prorsus ordine (idque magno saltu), quasi ad eandem horam cum ostio freti Herculei.1 Hoc experimentum secundum ad experimen

1 These statements are taken from Nicolaus Sagrus, quoted by Patricius (Pancosmia, xxviii. p. 159.), and in Casmann's Problemata Marina, p. 165. "In die conjunctionis lunæ cum sole post mediam noctem horâ unâ cum dimidiâ, in freto Herculeo fluxus erit, et a Tariffa quæ finis freti est ad dexteram in sinum volvendo usque ad Ruttam eâdem horâ veniet. A Rutta ad Caput S. Mariæ accedet hora secunda cum quarto. A capite hôc ad Caput S. Vincentii, et ad dexteram flectendo toto Lusitano littore ad caput finis terræ, et inde ad orientem per totam Cantabricam oram, et etiam Gallicam usque ad regis insulam tribus post medinoctium horis mare

tum primum trahimus. Existimamus enim (quemadmodum jam dictum est), in mari Indico et in mari Scythico veros esse cursus aquarum, ab oriente scilicet in occidentem, pervios et integros; at in alveis maris Atlantici atque Australis compulsos et transversos et refractos ab objectu terrarum, quæ utrinque in longum ab Austro ad Boream exporriguntur, et nusquam, nisi versus extremitates, liberum dant exitum aquis. Verum compulsio illa aquarum, quæ causatur a mari Indico versus Boream, et in opposito a mari Scythico versus Austrum, spatiis immensum differunt ob differentem vim et copias aquarum. Universus igitur

oceanus Atlanticus usque ad mare Britannicum cedit impulsioni maris Indici; at superior tantum Atlantici maris pars, nimirum ea quæ jacet versus Daniam et Norvegiam, cedit impulsioni maris Scythici. Hoc vero ita fieri necesse est. Etenim duæ magnæ insulæ veteris orbis et novi orbis eam sunt sortitæ figuram, atque ita exporriguntur, ut ad Septentriones latæ, ad Aus

erit plenum. Ab hac usque ad insulam Hechas in mari medio ad decimum fere milliarium, quod nautæ vocant derotam mare erit plenum horâ tertiâ cum tribus quartis. Sed in littoribus horâ quartâ cum dimidiâ. Ad Hebas [corrige Ab Hechis] usque ad ingressum canalis Anglici aqua plena hora quinta et quarto uno in derotâ. In littoribus hora sexta cum tribus quartis. Toto vero littore Normandico usque Caletum et Neuportum aqua plena horâ nonâ. In derotâ horæ unius tribus quartis. In Canali vero mediâ horâ duodecimâ in eâdem lunæ conjunctione. A Calete vero ad Gravelingen extra canalem Anglicum in derotâ plenum sit post mediam noctem una hora cum dimidiâ, qua plenum erat, uti vidimus ad Ruttam, hæc in gradu longitudinis est nono. Gravelinge vero in gradu xxiv. ut distent gradibus xv." There is no difficulty in identifying the places here mentioned (Rutta being, of course, Rota, and the insula Regis the Ile de Ré), except in the case of Hechas. It is, however, the same as Heys, which is the old name of Noirmoutier. (See Ortellius and Mercator.) The island probably obtained the name Noirmoutier from having a monastery of black friars. The old name seems to be revived now in the form Aix.

trum acutæ sint. Maria igitur contra ad Austrum magna occupant spatia, ad Septentriones vero (ad dorsum Europæ et Asiæ atque America) parva. Itaque ingens illa moles aquarum quæ venit ab oceano Indico et reflectit in mare Atlanticum, potis est compellere et trudere cursum aquarum continua successione quasi ad mare Britannicum, quæ successio est versus Boream. At illa longe minor portio aquarum quæ venit a mari Scythico, quæque etiam liberum fere habet exitum in cursu suo proprio versus occidentem ad dorsum Americæ, non potis est cursum aquarum compellere versus Austrum, nisi ad eam quam diximus metam, nempe circa fretum Britannicum. Necesse est autem ut in motibus istis oppositis sit tandem aliqua meta, ubi occurrant et conflictentur, atque ubi in proximo mutetur subito ordo accessionis ; quemadmodum circa Gravelingam fieri diximus, limite videlicet accessionis Indica et Scythicæ. Atque inveniri Euripum quendam ex contrariis fluxibus circa Hollandiam, non solum ex ea (quam diximus) inversione ordinis horarum in fluxu, sed etiam peculiari et visibili experimento, a plurimis observatum est. Quod si hæc ita fiant, reditur ad id, ut necesse sit fieri, ut quo partes Atlantici et littora magis extenduntur ad Austrum et appropinquant mari Indico, eo magis fluxus antevertat in præcedentia, utpote qui oriatur a motu illo vero in mari Indico; quo vero magis ad Boream (usque ad limitem communem, ubi repelluntur a gurgite antistropho maris Scythici), eo tardius atque in subsequentia. Id vero ita fieri, experimentum istud progressus a freto Herculeo ad fretum Britannicum plane demonstrat. Itaque arbitramur etiam fluxum circa littora Africæ antevertere fluxum circa fretum Herculeum, et, verso ordine, flux

« AnteriorContinuar »