Imágenes de páginas
PDF
EPUB

puteorum aquas trudendo attollere possit. Itaque hoc in omnibus puteis minime fit, nec in multis adeo; quod fieri debuit, si universa massa aquarum naturam haberet ebullientem per vices, et cum æstu maris consensionem. Sed contra raro admodum fit, ut instar miraculi fere habeatur ; quia scilicet hujusmodi laxamenta et spiracula quæ a puteis ad mare pertingunt absque obturatione aut impedimento raro admodum inveniantur. Neque abs re est memorare quod referunt nonnulli, in fodinis profundis, non procul a mari sitis, aërem incrassari et suffocationem minari ad tempora fluxus maris; ex quo manifestum videri possit non aquas ebullire (nullæ cum cernuntur), sed aërem retroverti. At certe aliud urget experimentum non contemnendum, sed magni ponderis, cui responsio omnino debetur; hoc est, quod diligenter observatum sit, idque non fortuito notatum sed de industria inquisitum atque repertum, aquas ad littora adversa Europæ et Floridæ iisdem horis ab utroque littore refluere, neque deserere littus Europæ cum advolvantur ad littora Floridæ, more aquæ (ut supra diximus) agitatæ in pelvi, sed plane simul ad utrumque littus attolli et demitti.1 Verum hujus objectionis solutio perspicue apparebit in iis quæ mox dicentur de cursu et progressu oceani. Summa autem rei talis est, quod aquæ a mari Indico profectæ, et ab objectu terrarum veteris et novi orbis impeditæ, truduntur per mare Atlanticum ab Austro in Boream; ut non mirum sit eas ad utrumque littus simul ex æquo appellere, ut aquæ solent quæ contruduntur a mari in ostia et canales fluminum, in quibus evidentissimum est motum maris esse progressivum

1 See the note on Nov. Org. 11. 36., where Acosta's name is mentioned in connexion with this statement. [See also the preface; supra p. 244.]

quatenus ad flumina, et tamen littora adversa simul inundare. Verum id pro more nostro ingenue fatemur, idque homines attendere et meminisse volumus: si per experientiam inveniatur fluxus maris iisdem temporibus ad littora Peruviæ atque Chinæ affluere quibus fluunt ad littora præfata Europæ et Floridæ, opinionem hanc nostram, quod fluxus et refluxus maris sit motus progressivus, abjudicandam esse. Si enim per littora adversa tam maris Australis quam maris Atlantici fiat fluxus ad eadem tempora, non relinquuntur in universo alia littora per quæ refluxus ad eadem illa tempora satisfaciat. Verum de hoc judicio faciendo per experientiam (cui causam submisimus) loquimur tanquam securi. Existimamus enim plane, si summa hujus rei per universum terrarum orbem nobis cognita foret, satis æquis conditionibus istud fœdus transigi, nempe ut ad horam aliquam certam fiat refluxus in aliquibus partibus orbis, quantum fiat fluxus in aliis. Quamobrem ex iis quæ diximus, statuatur tandem motus iste fluxus et refluxus esse progressivus.

Sequitur jam inquisitio ex qua causa, et per quem consensum rerum, oriatur atque exhibeatur iste motus fluxus et refluxus. Omnes enim majores motus (si sunt iidem regulares et constantes) solitarii aut (ut astronomorum vocabulo utamur) ferini1 non sunt, sed habent in rerum natura cum quibus consentiant. Itaque motus illi, tam semimenstruus incrementi quam menstruus restitutionis, convenire videntur cum motu lunæ. Semimenstruus vero ille sive æquinoctialis cum motu solis. Etiam sublationes et demissiones aquarum cum apogæis et perigæis cœlestium. Neque tamen con

1 See Vol. I. p. 402. note 1.-J. S.

tinuo sequetur (idque homines advertere volumus), quæ periodis et curriculo temporis aut etiam modo lationis conveniunt, ea natura esse subordinata, atque alterum alteri pro causa esse. Nam non eo usque progredimur, ut affirmemus motus lunæ aut solis pro causis poni motuum inferiorum qui ad illos sunt analogi, aut solem et lunam (ut vulgo loquuntur) dominium habere super illos motus maris, (licet hujusmodi cogitationes facile mentibus hominum illabantur ob venerationem coelestium); sed et in illo ipso motu semimenstruo (si recte advertatur) mirum et novum prorsus fuerit obsequii genus, ut æstus sub noviluniist et pleniluniis eadem patiantur, cum luna patiatur contraria; et multa alia adduci possint quæ hujusmodi dominationum phantasias destruant, et eo potius rem deducant, ut ex materiæ passionibus catholicis et primis rerum coagmentationibus consensus illi oriantur, non quasi alterum ab altero regatur, sed quod utrumque ab iisdem originibus et concausis emanet. Veruntamen (utcunque) manet illud quod diximus, naturam consensu gaudere, nec fere aliquid monodicum1 aut solitarium admittere. Itaque videndum de motu fluxus et refluxus maris sexhorario, cum quibus aliis motibus ille convenire aut consentire reperiatur. Atque inquirendum primo de luna, quomodo iste motus cum luna rationes aut naturam misceat. Id vero fieri omnino non videmus, præterquam in restitutione menstrua: nullo modo enim congruit curriculum sexhorarium (id quod nunc inquiritur) cum curriculo menstruo; neque rursus fluxus maris passiones lunæ quascumque sequi deprehenduntur. Sive enim luna sit aucta lumine sive. diminuta, sive illa sit sub terra sive super terram, sive

1 monadicum. See Vol. I. p. 253. note 3.

-J. S.

illa elevetur super horizontem altius aut depressius, sive illa ponatur in meridiano aut alibi, in nulla prorsus harum consentiunt fluxus atque refluxus.

Itaque, missa luna, de aliis consensibus inquiramus. Atque ex omnibus motibus cœlestibus constat, motum diurnum maxime curtum esse, et minimo temporis intervallo (spatio videlicet viginti quatuor horarum) confici. Itaque consentaneum est, motum istum de quo inquirimus (qui adhuc tribus partibus diurno brevior est) proxime ad eum motum referri qui est ex cœlestibus brevissimus; sed hoc rem minus premit. Illud vero longe magis nos movet, quod ita sit iste motus dispertitus ut ad diurni motus rationes respondeat; ut licet motus aquarum sit motu diurno quasi innumeris partibus tardior, tamen sit commensurabilis. Etenim spatium sexhorarium est diurni motus quadrans, quod spatium (ut diximus) in motu isto maris invenitur cum ea differentia quæ coincidat in mensuram motus lunæ. Itaque hoc nobis penitus insedit ac fere instar oraculi est, motum istum ex eodem genere esse cum motu diurno. Hoc igitur usi fundamento pergemus inquirere reliqua; atque rem omnem triplici inquisitione absolvi posse statuimus. Quarum prima est, an motus ille diurnus terminis cœli contineatur, aut delabatur et se insinuet ad inferiora? Secunda est, an maria regulariter ferantur ab oriente in occidentem, quemadmodum et cœlum? Tertia, unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria æstuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia incidente in rationes motus lunæ? Itaque quod ad primam inquisitionem attinet, arbitramur motum rotationis sive conversionis ab oriente in occidentem esse motum non proprie cœlestem, sed plane cosmicum, atque motum in fluoribus

magnis primarium, qui usque a summo cœlo ad imas aquas inveniatur, inclinatione eadem, incitatione autem (id est, velocitate et tarditate) longe diversa; ita tamen ut ordine minime perturbato minuatur celeritate quo propius corpora accedunt ad globum terræ. Videtur autem primo probabile argumentum sumi posse, quod motus iste non terminetur cum cœlo, quia per tantam cœli profunditatem, quanta interjicitur inter colum stellatum et lunam (quod spatium multo amplius est quam a luna ad terram), valeat atque vigeat iste motus, cum debitis decrementis suis; ut verisimile non sit naturam istiusmodi consensum, per tanta spatia continuatum et gradatim se remittentem, subito deponere. Quod autem res ita se habeat in cœlestibus, evincitur ex duobus, quæ aliter sequentur, incommodis. Cum enim manifestum sit ad sensum planetas diurnum motum peragere, nisi ponatur motus iste tanquam naturalis ac proprius in planetis omnibus, confugiendum necessario est vel ad raptum primi mobilis, quod naturæ prorsus adversatur, aut ad rotationem terræ, quod etiam satis licenter excogitatum est, quoad rationes physicas. Itaque in cœlo ita se res habet. Postquam autem a cœlo discessum est, cernitur porro iste motus evidentissime in cometis humilioribus, qui, cum inferiores orbe lunæ sint, tamen ab oriente in occidentem evidenter rotant. Licet enim habeant motus suos solitarios et irregulares, tamen in illis ipsis conficiendis interim communicant1 cum motu ætheris et ad eandem conversionem feruntur; tropicis vero non continentur fere, nec habent regulares spiras, sed excurrunt quandoque versus polos, sed nihilominus in consecutione ab

1 [communicandis in the original.] M. Bouillet's reading is communicant, which is doubtless right.

« AnteriorContinuar »