Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sione: suntque, ut diximus, particulares et respectivi, prout locantur aquæ et terræ, aut etiam incumbunt venti. Atque hoc quod diximus eo magis memoria tenendum est atque diligenter advertendum, quia motus ille universalis oceani, de quo nunc agitur, adeo mitis est et mollis, ut a compulsionibus currentium omnino dometur et in ordinem redigatur, cedatque, et ad eorum violentiam agatur et regatur. Id autem ita se habere ex eo perspicuum est vel maxime, quod motus simplex fluxus et refluxus maris in pelagi medio, præsertim per maria lata et exporrecta, non sentiatur, sed ad littora tantum. Itaque nihil mirum si sub currentibus (utpote viribus inferior) lateat et quasi destruatur, nisi quod ille ipse motus, ubi currentes secundi fuerint, eorum impetum nonnihil juvet atque incitet ; contra ubi adversi, modicum frenet. Misso igitur motu currentium, pergendum est ad motus illos quatuor constantes, sexhorarium, menstruum, semimenstruum, et semestrem; quorum solus sexhorarius videtur fluxus maris agere et ciere, menstruus vero videtur tantummodo motum illum determinare et restituere, semimenstruus autem et semestris eundem augere et intendere. Etenim fluxus et refluxus aquarum qui littora maris ad certa spatia inundat et destituit, et horis variis variat et vi ac copia aquarum, unde reliqui illi tres motus se dant conspiciendos. Itaque de illo ipso motu fluxus et refluxus sigillatim ac proprie (ut instituimus) videndum. Atque primo illud dari prorsus necesse est: motum hunc de quo inquirimus unum ex duobus istis esse, vel motum sublationis et demissionis aquarum, vel motum progressus. Motum autem sublationis et demissionis talem esse intelligimus, qualis invenitur in aqua bullienti, quæ in calda

rio attollitur et rursum residet. At motum progressus talem, qualis invenitur in aqua vecta in pelvi, quæ unum latus deserit, cum ad latus oppositum advolvitur. Quod vero motus iste neutiquam sit primi generis, occurrit illud inprimis, quod in diversis mundi partibus variant æstus secundum tempora; ut fiant in aliquibus locis fluxus et augmenta aquarum, cum alibi sint ad eas horas refluxus et decrementa. Debuerant autem aquæ, si illæ non progrederentur de loco in locum sed ex profundo ebullirent, ubique1 simul se attollere, atque rursus simul se recipere. Videmus enim duos illos alios motus, semestrem et semimenstruum, per universum orbem terrarum simul perfungi atque operari. Fluxus enim sub æquinoctiis ubique augentur ; non in aliis partibus sub æquinoctiis, in aliis sub tropicis; atque similis est ratio motus semimenstrui. Ubique enim terrarum invalescunt aquæ in noviluniis, nullibi in dimidiis. Itaque videntur revera aquæ in duobus illis motibus plane attolli et demitti, et veluti pati apogæum et perigæum, quemadmodum cœlestia. Atque in fluxu et refluxu maris, de quo sermo est, contra fit: quod motus in progressu certissimum signum est. Præterea si fluxus aquarum ponatur esse sublatio, attendendum paulo diligentius quomodo ista sublatio fieri possit. Aut enim fiet tumor ab aucto quanto aquarum, aut ab extensione sive rarefactione aquarum in eodem quanto, aut per sublationem simplicem in eodem quanto atque eodem corpore. Atque tertium illud prorsus abjiciendum. Si enim aqua, qualis est, attollatur, ex hoc relinquatur necessario inane inter terram atque ima aquæ, cum non sit corpus quod succedat. Quod si sit nova moles aquæ,

1 ibique in the original. — J. S.

necesse est eam emanare atque scaturire e terra. Sin vero sit extensio tantum, id fiet vel per solutionem in magis rarum, vel appetitum appropinquandi ad aliud corpus quod aquas veluti evocet et attrahat et in sublimius tollat. Atque certe ista aquarum sive ebullitio, sive rarefactio, sive conspiratio cum alio quopiam corpore ex superioribus, non incredibilis videri possit in mediocri quantitate, atque adhibito etiam bono temporis spatio, in quo hujusmodi tumores sive augmenta se colligere et cumulare possint. Itaque excessus ille aquarum qui inter æstum ordinarium atque æstum illum largiorem semimenstruum aut etiam illum alterum profusissimum semestrem notari possit, cum nec mole excessus inter fluxum et refluxum æquiparetur atque habeat etiam bene magnum intervallum temporis ad incrementa illa sensim facienda, nihil habeat alienum. a ratione. Ut vero tanta erumpat moles aquarum, quæ excessum illum qui invenitur inter ipsum fluxum et refluxum salvet; atque hoc fiat tanta celeritate, videlicet bis in die, ac si terra, secundum vanitatem illam Apollonii, respiraret, atque aquas per singulas sex horas efflaret, ac deinde absorberet; incommodum maximum. Neque moveatur quispiam levi experimento, quod putei nonnulli in aliquibus locis memorentur consensum habere cum fluxu et refluxu maris; unde suspicari quis possit, aquas in cavis terræ conclusas similiter ebullire; in quo casu tumor ille ad motum progressivum aquarum referri commode non possit. Faci lis enim est responsio, posse fluxum maris accessione. sua multa loca cava ac laxa terræ obturare atque opplere, atque aquas subterraneas vertere, etiam aërem conclusum reverberare, qui serie continuata hujusmodi 1 Philos. Vit. Apoll. Tyan. [See Sylva Sylvarum, supra p. 117.-J. S.]

puteorum aquas trudendo attollere possit. Itaque hoc in omnibus puteis minime fit, nec in multis adeo; quod fieri debuit, si universa massa aquarum naturam haberet ebullientem per vices, et cum æstu maris consensionem. Sed contra raro admodum fit, ut instar miraculi fere habeatur ; quia scilicet hujusmodi laxamenta et spiracula quæ a puteis ad mare pertingunt absque obturatione aut impedimento raro admodum inveniantur. Neque abs re est memorare quod referunt nonnulli, in fodinis profundis, non procul a mari sitis, aërem incrassari et suffocationem minari ad tempora fluxus maris; ex quo manifestum videri possit non aquas ebullire (nullæ cum cernuntur), sed aërem retroverti. At certe aliud urget experimentum non contemnendum, sed magni ponderis, cui responsio omnino debetur; hoc est, quod diligenter observatum sit, idque non fortuito notatum sed de industria inquisitum atque repertum, aquas ad littora adversa Europæ et Floridæ iisdem horis ab utroque littore refluere, neque deserere littus Europæ cum advolvantur ad littora Floridæ, more aquæ (ut supra diximus) agitatæ in pelvi, sed plane simul ad utrumque littus attolli et demitti.1 Verum hujus objectionis solutio perspicue apparebit in iis quæ mox dicentur de cursu et progressu oceani. Summa autem rei talis est, quod aquæ a mari Indico profectæ, et ab objectu terrarum veteris et novi orbis. impeditæ, truduntur per mare Atlanticum ab Austro in Boream; ut non mirum sit eas ad utrumque littus simul ex æquo appellere, ut aquæ solent quæ contruduntur a mari in ostia et canales fluminum, in quibus evidentissimum est motum maris esse progressivum

1 See the note on Nov. Org. 11. 36., where Acosta's name is mentioned in connexion with this statement. [See also the preface; supra p. 244.]

quatenus ad flumina, et tamen littora adversa simul inundare. Verum id pro more nostro ingenue fatemur, idque homines attendere et meminisse volumus: si per experientiam inveniatur fluxus maris iisdem temporibus ad littora Peruviæ atque Chinæ affluere quibus fluunt ad littora præfata Europæ et Floridæ, opinionem hanc nostram, quod fluxus et refluxus maris sit motus progressivus, abjudicandam esse. Si enim per littora adversa tam maris Australis quam maris Atlantici fiat fluxus ad eadem tempora, non relinquuntur in universo alia littora per quæ refluxus ad eadem illa tempora satisfaciat. Verum de hoc judicio faciendo per experientiam (cui causam submisimus) loquimur tanquam securi. Existimamus enim plane, si summa hujus rei per universum terrarum orbem nobis cognita foret, satis æquis conditionibus istud foedus transigi, nempe ut ad horam aliquam certam fiat refluxus in aliquibus partibus orbis, quantum fiat fluxus in aliis. Quamobrem ex iis quæ diximus, statuatur tandem motus iste fluxus et refluxus esse progressivus.

Sequitur jam inquisitio ex qua causa, et per quem consensum rerum, oriatur atque exhibeatur iste motus fluxus et refluxus. Omnes enim majores motus (si sunt iidem regulares et constantes) solitarii aut (ut astronomorum vocabulo utamur) ferini1 non sunt, sed habent in rerum natura cum quibus consentiant. Itaque motus illi, tam semimenstruus incrementi quam menstruus restitutionis, convenire videntur cum motu lunæ. Semimenstruus vero ille sive æquinoctialis cum motu solis. Etiam sublationes et demissiones aquarum cum apogæis et perigæis cœlestium. Neque tamen con1 See Vol. I. p. 402. note 1.-J. S.

« AnteriorContinuar »