Imágenes de páginas
PDF
EPUB

COGITATIONES DE NATURA RERUM.

COGITATIO I.

De sectione corporum, continuo, et vacuo.

DOCTRINA Democriti de atomis aut vera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non facile enim est naturæ subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis invenitur, aut cogitatione complecti aut verbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diversis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis sive fractionis termino ultimo sive portione minima; aut pro corpore quod vacuo caret. Quod ad primum attinet, hæc duo posita tuto et certo statui possunt. Alterum, inveniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea quæ sub adspectum cadit subtiliorem. Alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo divisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis, eas quæ in corporibus fractis et discontinuatis inveniuntur subtilitate longe vincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquæ ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam visu distingui possit. Quæ certe dispertitio croci per aquam, subtilitatem exquisitissimi pulveris superat. Quod manifestum fiet, si tan

1 Nam in Gruter's copy.-J. S.

tundem pulveris ligni Brasilii, vel balaustiorum, vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis quæ sub radiis solis conspiciuntur accipere. Ea enim pulveris instar sunt; atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ colore, at parum zibethi coenaculum amplum odore, imbuere et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, lavatione, ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit ; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur: ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ1 vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit.2 Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore vacet; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius quam divulsionem absolu

1 So in Gruter's copy. -J. S.

2 See note on Nov. Org. 11. 48. [Vol. I. p. 513.]

tam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a vacuo majoris notæ, sive coacervato, abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inæqualia, interdum majora interdum minora, occupare et complere; non vidit quomodo hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit, nisi propter vacuum admistum, minus videlicet corpore compresso, plus relaxato. Necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri; aut eo quem diximus, nempe quod vacuum pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud aliquod corpus prius intermixtum exprimatur; aut quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et hujusmodi porosa, expresso aëre contrahi. De aëre ipso autem manifestum est per plurima experimenta, eum spatio notabili contrahi posse. Num ergo et

1

ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est? et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum ? Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo majorem contractionem sustineant; cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si

1 cum in Gruter's copy.-J. S.

illud quis objiciat: durum videri, et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aëris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet nullam partem posse assignari aquæ ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte, Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio, illa Democriti, philosophi clarissimi, inferior fuit quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit aut cogitarit,1 quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosæ esse, quam ad opera et usum referri. Videre enim est omnes fere philosophos et alios qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia quam habemus effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum 1 cogitaret in Gruter's edition. -J. S.

« AnteriorContinuar »