Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO PRINCIPI,

CAROLO,

SERENISSIMI REGIS IACOBI FILIO ET HÆREDI.

Illustrissime et Excellentissime Princeps,

PRIMITIAS Historiæ nostræ Naturalis celsitudini tuæ humillime offero. Rem mole perpusillam, veluti granum sinapis; sed tamen pignus eorum quæ Deo volente sequentur. Obstrinximus enim nos ipsos tanquam voto, singulis nos mensibus ad quos Dei bonitas (cujus agitur gloria tanquam in cantico novo) vitam nostram produxerit, unam aut plures ejus partes, prout fuerint magis aut minus arduæ aut copiosa, confecturos et edituros. Moti etiam fortasse erunt alii nostro exemplo ad similem industriam; præsertim postquam penitus perspexerint quid agatur. Nam in Historia Naturali bona et bene instituta claves sunt et scientiarum et operum. Deus celsitudinem tuam diu servet incolumem.

Celsitudinis tuæ servus humilis et devotus,

FR. ST. ALBAN.

TITULI HISTORIARUM ET INQUISITIONUM IN

PRIMOS SEX MENSES DESTINATARUM.

Historia Ventorum.

Historia Densi et Rari, necnon Coitionis et Expansionis

Materiæ per spatia.

Historia Gravis et Levis.

Historia Sympathiæ et Antipathia Rerum.

Historia Sulphuris, Mercurii, et Salis.

Historia Vitæ et Mortis.

HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS

AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM:

SIVE

PHÆNOMENA UNIVERSI :

QUE EST INSTAURATIONIS MAGNÆ PARS TERTIA.

MONENDI utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant et scientias in Mundo Majore quærant; quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia Naturalis et Experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nugæ? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa; Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris sæculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis; neque propterea omnino cessatum est: Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus, Campanella', scenam tentarunt, et novas fabulas egerunt, nec plausu celebres nec argumento elegantes. Num hæc miramur? Quasi vero non possint infinita oriri hujusmodi placita et sectæ, omnibus

1 This is, I believe, the only passage in which Bacon mentions Campanella,

« AnteriorContinuar »