Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aptus. Itaque in navigatione ad Russiam minus afflictantur ventis quam in mari Britannico, propter longos dies; at in Peruvia sub æquinoctio crebri venti; ob magnam inæqualitatem caloris, alternantem noctu et interdiu.

20. In vaporibus et copia spectatur et qualitas: copia parva gignit auras lenes; media ventos fortiores; magna aggravat aërem, et gignit pluvias, vel tranquillas' vel cum ventis.

21. Vapores ex mari, et amnibus, et paludibus inundatis, longe majorem copiam gignunt ventorum, quam halitus terrestres. Attamen, qui a terra et locis minus humidis gignuntur venti, sunt magis obstinati et diutius durant, et 2 sunt illi fere qui dejiciuntur ex alto; ut opinio veterum in hac parte non fuerit omnino inutilis; nisi quod placuit illis, tanquam divisa hæreditate, assignare vaporibus pluvias, et ventis solummodo exhalationes; et hujusmodi pulchra dictu, re inania.3

22. Venti ex resolutionibus nivium jacentium super montes sunt fere medii inter ventos aquaticos et terrestres, sed magis inclinant ad aquaticos; sed tamen sunt acriores et mobiliores.

23. Solutio nivium in montibus nivalibus (ut prius notavimus) semper inducit ventos Statos ex ea parte.

24. Etiam Anniversarii Aquilones circa exortum Caniculæ 4 existimantur venire a Mari Glaciali et partibus circa circulum Arcticum, ubi seræ sunt solutiones glaciei et nivium, æstate tum valde adulta.

25. Moles sive montes glaciales, quæ devehuntur versus Canadam et Terram Piscationis, magis gignunt auras quasdam frigidas quam ventos mobiles.

26. Venti qui ex terris sabulosis aut cretaceis proveniunt sunt pauci et sicci; iidem in regionibus calidioribus æstuosi, et fumei, et torridi.

27. Venti ex vaporibus marinis facilius abeunt retro in pluviam, aqua jus suum repetente et vindicante; aut si hoc non conceditur, miscentur protinus aëri, et quietem agunt. At halitus terrei, et fumei, et unctuosi, et solvuntur ægrius, et ascendunt altius, et magis irritati sunt in suo motu, et sæpe penetrant mediam regionem aëris, et sunt aliqua materia meteororum ignitorum.

28. Traditur apud nos in Anglia, temporibus cum Gasconia esset hujus ditionis, exhibitum fuisse regi libellum supplicem

'Tranquillos in the original.-J. S.

3 See Arist. ubi suprà.

VOL. II.

E

2 So in the original.-J. S.
4 See Pliny, ii.

1

per subditos suos Burdegaliæ et confinium; petendo ut prohiberetur incensio erica in agris Sussexiæ et Hamptoniæ, quia gigneret ventum circa finem Aprilis vineis suis exitiabilem.

29. Concursus ventorum ad invicem, si fuerint fortes, gignunt ventos vehementes et vorticosos; si lenes et humidi, gignunt pluviam, et sedant ventos.

30. Sedantur et coërcentur venti quinque modis: cum aut aër, vaporibus oneratus et tumultuans, liberatur, vaporibus se contrahentibus in pluviam; aut cum vapores dissipantur et fiunt subtiliores, unde permiscentur aëri, et belle cum ipso conveniunt, et quiete degunt; aut cum vapores sive halitus exaltantur et sublimantur in altum, adeo ut requies sit ab ipsis, donec a media regione aëris dejiciantur aut eam penetrent; aut cum vapores, coacti in nubes, ab aliis ventis in alto spirantibus transvehuntur in alias regiones, ut pax sit ab ipsis in regionibus quas prætervolant; aut denique, cum venti a fomitibus suis spirantes, longo itinere, nec succedente nova materia, languescunt, et impetu suo destituuntur, et quasi expirant.

31. Imbres plerunque ventos sedant, præsertim procellosos, ut et venti contra sæpius detinent imbrem.

32. Contrahunt se venti in pluviam (qui est primus ex quinque sedandi modis, isque præcipuus) aut ipso onere gravati cum vapores sint copiosi; aut propter contrarios motus ventorum, modo sint placidi; aut propter obices montium et promontoriorum, quæ sistunt impetum ventorum, eosque paulatim in se vertunt; aut per frigora intensiora, unde condensantur.

33. Solent plerunque venti minores et leviores mane oriri et cum sole decumbere, sufficiente condensatione aëris nocturna ad receptionem eorum. Aër enim nonnullam compressionem patitur absque tumultu.

34. Sonitus campanarum existimatur tonitrua et fulgura dissipare; de ventis non venit in observationem.

Monitum. Consule locum de Prognosticis ventorum; est enim nonnulla connexio causarum et signorum.

35. Narrat Plinius, Turbinis vehementiam aspersione aceti in occursum ejus compesci.2

1 Bordeaux. This story is mentioned by Haller, Biblioth. Medic. in Bacon. 2 Pliny, ii. 49.

Ad Art. 16, 17, 18.

Limites Ventorum.

1. Traditur de monte Atho, et similiter de Olympo, consuevisse sacrificantes, in aris super fastigia ipsorum extructis, literas exarare in cineribus sacrificiorum, et postea redeuntes elapso anno (nam anniversaria erant sacrificia) easdem literas reperisse neutiquam turbatas aut confusas; etiamsi aræ illæ non starent in templo aliquo, sed sub dio.' Unde manifestum erat, in tanta altitudine neque cecidisse imbrem, neque spirasse ventum.

2. Referunt in fastigio Pici de Tenariph, atque etiam in Andibus inter Peruviam et Chilem, nives subjacere per clivos et latera montium; at in ipsis cacuminibus nil aliud esse quam aërem quietum, vix spirabilem propter tenuitatem 2, qui etiam acrimonia quadam et os stomachi et oculos pungat, inducendo illi nauseam, his suffusionem et ruborem.

3. Venti Vaporarii non videntur in aliqua majore altitudine flare; cum tamen probabile sit aliquos ipsorum altius ascendere quam pleræque nubes.

De Altitudine hactenus, de Latitudine videndum.

4. Certum est, spatia quæ occupant venti admodum varia esse, interdum amplissima, interdum pusilla et angusta. Deprehensi sunt venti occupasse spatium centenorum milliarium, cum paucarum horarum differentia.

5. Spatiosi venti (si sint ex liberis) plerunque vehementes sunt, non lenes. Sunt etiam diuturniores, et fere 24 horas durant. Sunt itidem minus pluviosi. Angusti contra, aut lenes sunt aut procellosi; at semper breves.

6. Stati venti sunt itinerarii, et longissima spatia occupant. 7. Venti Procellosi non extenduntur per larga spatia, licet semper evagentur ultra spatia ipsius procellæ.

8. Marini venti intra spatia angustiora multo quam terrestres spirant; in tantum, ut in mari aliquando conspicere detur auram

See Arist. Prob. xxvi. 39.; and for Olympus, Solinus Polyhist. 15. The same circumstance is told of Cyllene in Arcadia by Geminus, and, on the authority of Alexander Aphrodisiensis, by Olympiodorus. See Ideler's edition of Arist. Meteor. i. p. 148. and 355. The passage in Solinus seems to have escaped him. It is the only one in which Olympus is mentioned. Bruno, in the Cena di Cenere, refers to Alexander Aphrodisiensis; not being aware perhaps that the story is not told in his Commentary on the Meteorologics. See on this point Ideler's note at i. p. 148.

2 What is here said of the Andes is probably taken from Acosta, iii. 9. and 20. The account of the Peak of Teneriffe seems to be taken from the account which Scory, the "Knight of Teneriffe," gave of his own ascent to its summit. See Purchas,

v. 785.

satis alacrem aliquam partem aquarum occupare (id quod ex crispatione aquæ facile cernitur) cum undique sit malacia, et aqua instar speculi plana.

9. Pusilli (ut dictum est) Turbines ludunt quandoque coram equitantibus, instar fere ventorum ex follibus.

De Latitudine hactenus, de Duratione videndum. ́

10. Durationes ventorum valde vehementium in mari longiores sunt, sufficiente copia vaporum; in terra vix ultra diem et dimidium extenduntur.

11. Venti valde lenes nec in mari nec in terra ultra triduum constanter flant.

12. Non solum Eurus Zephyro magis est durabilis (quod alibi posuimus), sed etiam quicunque ille ventus sit qui mane spirare incipit, magis durabilis solet esse illo qui surgit vesperi.

13. Certum est, ventos insurgere et augeri gradatim (nisi fuerint meræ Procellæ); at decumberre celerius, interdum quasi subito.

Ad Art. 19, 20, 21.

Successiones Ventorum.

1. Si ventus se mutet conformiter ad motu solis, id est, ab Euro ad Austrum, ab Austro ad Zephyrum, a Zephyro ad Boream, a Borea ad Eurum, non revertitur plerunque; aut si hoc facit, fit ad breve tempus. Si vero in contrarium motus solis, scilicet ab Euro ad Boream, a Borea ad Zephyrum, a Zephyro ad Austrum, ab Austro ad Eurum, plerunque restituitur ad plagam priorem, saltem antequam confecerit circulum integrum.'

2. Si pluvia primum inceperit, et postea cœperit flare ventus, ventus ille pluviæ superstes erit. Quod si primo flaverit ventus, postea a pluvia occiderit, non reoritur plerunque ventus; et si facit, sequitur pluvia nova.

3. Si venti paucis horis varient, et tanquam experiantur, et deinde cœperint constanter flare, ventus ille durabit in dies plures.

4. Si Auster cœperit flare dies doque post eum subito spirabit.

duos vel tres, Boreas quanQuod si Boreas spiraverit

1 Humboldt gives Bacon credit for being the first to state this law of rotation, of which Dool and others have recently made so much use in their meteorological theories. Kosmos, ii. p. 379.

totidem dies, non spirabit Auster donec ventus paulisper ab Euro flarit.1

5. Cum annus inclinarit, et post autumnum hiems inceperit, si incipiente hieme spiraverit Auster, et postea Boreas, erit hiems glacialis 2; sin sub initiis hiemis spiraverit Boreas, postea Auster, erit hiems clemens et tepidus.

6. Plinius citat Eudoxum, quod series ventorum redeat post quadriennium3; quod verum minime videtur; neque enim tam celeres sunt revolutiones. Illud ex aliquorum diligentia notatum est, tempestates grandiores et insigniores (fervorum, nivium, congelationum, hiemum tepidarum, æstatum gelidarum) redire plerunque ad circuitum annorum triginta quinque.1

Ad Art. 22, 23,

24, 25, 26, 2. Connerio.

Motus Ventorum.

Loquuntur homines, ac si ventus esset corpus aliquod per se, atque impetu suo aërem ante se ageret et impelleret. Etiam cum ventus locum mutet, loquuntur ac si idem ventus se in alium locum transferret. Hæc vero cum loquuntur plebeii, tamen philosophi ipsi remedium hujusmodi opinionibus non præbent; sed et illi quoque balbutiunt, neque erroribus istis occurrunt.

1. Inquirendum igitur et de excitatione motus in ventis, et de directione ejus, cum de Originibus Localibus jam inquisitum sit. Atque de iis ventis qui habent principium motus in sua prima impulsione, ut in iis qui dejiciuntur ex alto aut efflant terra, excitatio motus est manifesta; alteri sub initiis suis descendunt, alteri ascendunt, et postea ex resistentia aëris fiunt voluminosi, maxime secundum angulos violentiæ suæ. At de illis qui conflantur ubique in aëre inferiore (qui sunt omnium ventorum frequentissimi) obscurior videtur inquisitio; cum

1 Arist. Prob. xxvi. 49.

2 Id. ib. 48.

3 Plin. ii. 48.

4 In Bacon's Essay, Of the Vicissitude of Things, this observation is mentioned as having been made in the Netherlands :-"There is a toy which I have heard, and I would not have it given over, but waited upon a little. They say it is observed in the Low Countries (I know not in what part) that every five and thirty years the same kind and suit of years and weathers comes about again; as great frosts, great wet, great droughts, warm winters, summers with little heat, and the like; and they call it the Prime. It is a thing I do the rather mention, because computing backwards I have found some concurrence."—J. S.

Qua in the original.-J. S.

« AnteriorContinuar »