Imágenes de páginas
PDF
EPUB

illa Telesius se addere rebus et inventis putet et quod ab aliis confusius observatum est subtilius distinguere nitatur, tamen nullo modo par rebus evadit nec exitum rei evolvit, sed in mediis prorsus deficit; quod ex more est et ipsi et Peripateticis, qui ad experimenta contuenda instar noctuarum sunt, neque id tam ob facultatis imbecillitatem, sed ob cataractas opinionum, et contemplationis plenæ et fixæ impatientiam. Quæstio vero ista (ex maxime arduis) quousque detur vacuum, et ad quæ spatia fieri possit seminum vel coitio vel distractio, et quid sit in hoc genere peremptorium et invariabile, ad locum ubi de vacuo tractandum erit rejicinms. Neque enim multum interest ad id quod nunc agitur, utrum natura vacuum penitus respuat, an entia (ut emendatius se loqui putat Telesius) mutuo contactu gaudeant. Illud enim planum facimus, istam sive vacui fugam, sive contactus cupidinem, nullo modo a calido et frigido pendere, nec a Telesio ipsi2 adscribi, nec ex rerum ulla evidentia illis adscribi posse; cum materia loco mota aliam prorsus materiam trahat, sive illa sit calida sive frigida, sive liquida sive sicca, sive dura sive mollis, sive amica sive inimica, adeo ut corpus calidum corpus gelidissimum citius attraxerit ut ei adsit, quam se ab omni corpore disjungi et deseri patiatur. Nam vinculum materiæ fortius est quam dissidium calidi et frigidi. Et sequacitas materiæ non curat diversitatem formarum specialium. Itaque nullo modo hæc virtus nexus ab illis principiis calidi et frigidi. Sequuntur virtutes duæ invicem oppositæ, quæ regnum hoc principiorum (ut videri possit) ad calidum et frigidum detulerunt, sed jure male enucleato; eas dicimus, per quas entia se aperiunt et rarefaciunt, dilatant et expandunt, ita ut majus spatium occupent et ṣe in majorem sphæram conjiciant; aut rursus se claudunt et condensant, coarctant et contrahunt, ita ut spatiis decedant et in minorem sphæram se recipiant. Ostendendum itaque

est, quatenus ista virtus a calido et frigido ortum habeat, et quatenus seorsum moretur, nec cum illa rationes misceat. Atque verissimum est, quod affirmat Telesius, rarum et densum caloris et frigoris esse veluti opificia propria; longe enim maximæ sunt illorum partes ad hoc, ut corpora majus et minus spatium occupent; sed tamen confusius ista accipiuntur,

"Entia prorsus omnia mutuum contactum sentire et summopere eo oblectari... apparent."-De Rer. Nat. i. 6.

[blocks in formation]

Videntur enim corpora quandoque ab una spatiatione naturali in alteram migrare et se transferre, idque libenter et tanquam volentia, et formam mutantia; quandoque autem tantummodo a naturali spatiatione depulsa, et manente forma veteri in consuetam spatiationem reverti. Atque virtus illa progressiva in novum spatium a calido et frigido fere regitur. At virtus altera restitutiva non item, siquidem expandit se aqua in vaporem et aërem, oleum similiter et pinguia in halitum et flammam, ex vi caloris; nec (si perfecte transmigraverint) reverti satagunt; quin et aër ipse ex calore intumescit et extenditur. Quod si migratio fuerit semiplena, post caloris abscessum in se facile recidit; ut etiam in virtute restitutiva partes frigoris et caloris sint nonnullæ. At quæ non mediante calore sed violentia aliqua extensa sunt et distracta, etiam absque ulla frigoris accessione aut diminutione caloris in priora spatia (cessante violentia) cupidissime revertuntur; ut in exsuctione ovi vitrei, et follibus levatis. Id vero in solidis et crassis longe evidentius est. Nam si distendatur Nam si distendatur pannus vel chorda, remota vi magna velocitate resiliunt; atque eadem est compressionis ratio. Nam aër violentia aliqua contrusus et incarceratus multo conatu erumpit ; atque adeo omnis ille motus mechanicus quo durum a duro percutitur, qui vulgo motus violenti nomine appellatur, per quem res solidæ mittuntur et volant per aërem et aquam, nihil aliud est quam nixus partium corporis emissi ad se expediendum a compressione; et tamen nusquam hic apparent vestigia calidi et frigidi. Neque est quod quis argutetur ex doctrina Telesii hoc modo, ut dicat; Esse singulis spatiationibus naturalibus assignatam portionem quandam calidi et frigidi, ex certa quadam analogia: Itaque fieri posse ut tametsi nihil addatur caloris et frigoris, tamen si spatia materiati extendantur aut contrahantur, res eodem recidat, quia plus et minus imponitur materiæ in spatio, quam pro ratione caloris et frigoris. Verum ista licet non absurda dictu, tamen sunt eorum qui semper aliquid comminisci solent ut quod semel visum est teneant, nec naturam et res persequuntur. Nam si addatur calor et frigus hujusmodi corporibus extensis aut compressis, idque majore mensura quam pro ratione et natura corporis ipsius, veluti si pannus ille tensus calefiat ad ignem, tamen nullo modo rem compensabit, nec

Recidit in original.-J. S.

impetum restitutionis exstinguet. Itaque planum jam fecimus, istam virtutem spatiationis ex calore et frigore in parte notabili non pendere, cum tamen sit ipsa illa virtus, quæ plurimum authoritatis his principiis tribuerit. Sequuntur duæ virtutes quæ omnibus in ore sunt, atque longe et late patent, per quas scilicet corpora massas sive congregationes majores rerum connaturalium petunt; in quarum observatione, ut in reliquis, aut nugantur homines aut plane aberrant. Schola enim communis satis habet, si motum naturalem a violento distinguat; et gravia deorsum, levia sursum ferri ex motu naturali pronuntiet. Verum parum proficiunt ad philosophiam hujusmodi speculationes. Ista enim natura, ars, violentia, compendia verborum sunt et nuga. Debuerunt autem hunc motum non tantum ad naturam referre, sed etiam affectum et appetitum particularem et proprium corporis naturalis in hoc ipso motu quærere. Sunt enim et alii motus complures naturales ex passionibus rerum longe diversis. Itaque res secundum differentias proponenda est. Quin et ipsi illi motus quos violentos appellant magis secundum naturam appellari possint, quam iste quem vocant naturalem; si sit illud magis secundum naturam quod est fortius, aut etiam quod est magis ex ratione universi. Nam motus iste adscensus et descensus non admodum imperiosus est, nec etiam universalis, sed tanquam provincialis et secundum regiones; quin et aliis motibus obsequens et subjectus. Quod vero gravia deorsum ferri aiunt, levia sursum, idem est ac si dicerent, gravia esse gravia, levia levia. Quod enim prædicatur, id ex vi ipsa termini in subjecto assumitur. Si vero per grave densum, per leve rarum intelligunt, promovent nonnihil; ita tamen ut ad adjunctum et concomitans, potius quam ad causam, rem deducant. Qui vero gravium appetitum ita explicant, ut ad centrum terræ illa ferri contendant, levia ut ad circumferentiam et ambitum cœli, tanquam ad loca propria; asserunt certe aliquid, atque etiam ad causam innuunt, sed omnino perperam. Loci enim nullæ sunt vires, neque corpus nisi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quæ videtur esse ad se collocandum, appetit atque molitur configurationem versus aliud corpus, non collocationem aut situm simplicem.

So in the original; but the ut ought probably to be omitted.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

The Thema Cali, had it stood by itself, would have followed here; for it belongs properly to this class, and was written before the New Atlantis. But being so closely connected with the Descriptio Globi Intellectualis, which belongs to the next, it was thought better not to separate them.-J. S.

« AnteriorContinuar »