Imágenes de páginas
PDF
EPUB

a Servatore præscriptum, in duobus illis capitibus quæ nonnihil videntur discrepantia, bene et clare explicctur; quorum alterum sic diffinit; Qui non est nobiscum, est contra nos; alterum autem sic; Qui contra nos non est, nobiscum est.' Ex his liquido patet esse nonnullos articulos, in quibus qui dissentit extra Fœdus statuendus sit; alios vero, in quibus dissentire liceat, salvo Fodere. Vincula enim communionis Christianæ ponuntur, Una Fides, Unum Baptisma, &c.2; non Unus Ritus, Una Opinio. Videmus quoque tunicam Salvatoris inconsutilem extitisse; vestem autem Ecclesiæ versicolorem. Paleæ in arista separandæ sunt a frumento; at zizania in agro non protinus evellenda. Moses, cum certantem reperisset Ægyptium cum Israëlita, non dixit, Cur certatis? sed gladio evaginato Ægyptium interfecit. At cum Israelitas duos certantes vidisset, quamvis fieri non potuit ut utrique causa justa contingeret, ita tamen eos alloquitur, Fratres estis, cur certatis ?3 His itaque perpensis, magni videatur res et momenti et usus esse, ut diffiniatur qualia sint illa et quantæ latitudinis, quæ ab Ecclesiæ corpore homines penitus divellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet hoc jampridem factum esse, videat ille etiam atque etiam quam sincere et moderate. Illud interim verisimile est, eum qui pacis mentionem fecerit reportaturum responsum illud Jehu ad nuntium (Nunquid pax est, Jehu?) Quid tibi et paci? Transi, et sequere me; cum non par, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus visum est tractatum de Gradibus Unitatis in Civitate Dei, ut salubrem et utilem, inter Desiderata reponere.

3. Cum Scripturarum Sacrarum circa Theologiam informandam tantæ sint partes, de earum Interpretatione inprimis viden

1 The two passages Bacon refers to are St. Luke, xi. 23. (or St. Matth. xii. 30.), and St. Luke, ix. 50. But the former he has not quoted accurately. The words of our version arc," He that is not with me is against me;" while the passage in the ninth chapter is, "He that is not against us is for us.'

2 Ephes. iv. 5.

[ocr errors]

"Sit ergo una fides universæ quæ ubique dilatatur ecclesiæ, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur: omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus, illæ autem observationes quæ varie celebrantur in ejus veste intelliguntur. Unde illi dicitur In fimbriis aureis circumamicta varietate.""-St. August. Ep. ad Casulun. de jejuniis priscorum. He has elsewhere said, "Desuper texta tunica, quid significat nisi unitatern? See his Exp. in Evan. Joan. in c. 3. and other passages. Compare St. Jerome, Pro Libris adversus Jovin. Apolog., where the many-coloured coat of Joseph is expressly mentioned, as well as the passage in the Psalms to which St. Augustin refers.

See the second chapter of Exodus. 42 Kings, ix. 19.

dum. Neque nunc de authoritate eas interpretandi loquimur, quæ in consensu Ecclesiæ firmatur; sed de modo interpretandi. Is duplex est; Methodicus, et Solutus. Etenim latices isti divini, qui aquis illis ex puteis Jacobi in infinitum præstant, similibus fere hauriuntur et exhibentur modis quibus aquæ naturales ex puteis solent. Hæ siquidem aut sub primum haustum in cisternas recipiuntur, unde per tubos complures ad usum commode diduci possunt; aut statim in vasa infunduntur, subinde prout opus est utendæ. Atque modus ille prior Methodicus Theologiam nobis tandem peperit Scholasticam; per quam Doctrina Theologica in Artem, tanquam in cisternam, collecta est, atque inde Axiomatum et Positionum rivuli in omnes partes sunt distributi. At in interpretandi modo Soluto duo interveniunt excessus: alter ejusmodi præsupponit in Scripturis perfectionem, ut etiam omnis philosophia ex earum fontibus peti debeat; ac si philosophia alia quævis, res profana esset et ethnica. Hæc intemperies in schola Paracelsi præcipue, necnon apud alios invaluit: initia autem ejus a Rabbinis et Cabalistis defluxerunt.' Verum istiusmodi homines non id assequuntur quod volunt; neque enim honorem, ut putant, Scripturis deferunt; sed easdem potius deprimunt et polluunt. Cœlum enim materiatum et terram qui in Verbo Dei quæsiverit (de quo dictum est; Cœlum et Terra pertransibunt, Verbum autem meum non pertransibit 2), is sane transitoria inter æterna temere persequitur. Quemadmodum enim Theologiam in Philosophia quærere, perinde est ac si vivos quæras inter mortuos; ita e contra Philosophiam in Theologia quærere, non aliud est quam mortuos quærere inter vivos. Alter autem interpretandi modus (quem pro excessu statuimus) videtur primo intuitu sobrius et castus; sed tamen et Scripturas ipsas dedecorat, et plurimo Ecclesiam afficit detrimento. Is est (ut verbo dicamus) quando Scripturæ divinitus inspiratæ eodem quo Scripta Humana explicantur modo. Meminisse autem oportet, Deo Scripturarum Authori duo illa patere quæ humana ingenia fugiunt; Secreta nimirum Cordis, et Successiones Temporis. Quamobrem, cum Scripturarum dictamina talia sint ut ad cor scribantur, et omnium sæculorum vicissitudines complectantur; cum æterna et certa præscientia omnium hæresium, contradictionum, et status Ecclesiæ varii et mutabilis, tum in communi

In support of this statement, see Tennemann's History of Philosophy. 2 St. Mark, xiii. 31.

tum in electis singulis, interpretandæ non sunt solummodo secundum latitudinem et obvium sensum loci; aut respiciendo ad occasionem ex qua verba erant prolata; aut præcise ex contextu verborum præcedentium et sequentium; aut contemplando scopum dicti principalem; sed sic ut intelligamus complecti eas, non solum totaliter aut collective, sed distributive, etiam in clausulis et vocabulis singulis, innumeros doctrinæ rivulos et venas, ad Ecclesiæ singulas partes et animas fidelium irrigandas. Egregie enim observatum est, quod responsa Salvatoris nostri ad quæstiones non paucas ex iis quæ proponebantur non videntur ad rem, sed quasi impertinentia; cujus rei causa duplex est; altera, quod cum cogitationes eorum qui interrogabant non ex verbis, ut nos homines solemus, sed immediate et ex sese cognovisset, ad cogitationes eorum non ad verba respondit; altera quod non ad eos solum locutus est qui tunc aderant, sed ad nos etiam qui vivimus, et ad omnis ævi ac loci homines quibus Evangelium fuerit prædicandum. Quod etiam in aliis Scripturæ locis obtinet.

His itaque prælibatis, veniamus ad tractatum eum quem desiderari statuimus. Inveniuntur profecto inter scripta theologica libri Controversiarum nimio plures; Theologiæ ejus, quam diximus Positivam, massa ingens; Loci Communes; Tractatus Speciales; Casus Conscientiæ; Conciones et Homiliæ; denique prolixi plurimi in libros Scripturarum Commentarii. Quod desideramus autem est hujusmodi: Collectio scilicet succincta, sana, et cum judicio, Annotationum et Observationum super textus Scripturæ particulares; neutiquam in locos communes excurrendo, aut controversias persequendo, aut in artis methodum eas redigendo; sed quæ plane sparsæ sint et nativæ. Res certe in concionibus doctioribus se quandoque ostendens, quæ ut plurimum non perennant; sed quæ in libros adhuc non coäluit, qui ad posteros transeant. Certe quemadmodum vina quæ sub primam calcationem molliter defluunt, sunt suaviora quam quæ a torculari exprimuntur; quoniam hæc ex acino et cute uvæ aliquid sapiant; similiter salubres admodum ac suaves sunt doctrinæ, quæ ex Scripturis leniter expressis emanant, nec ad controversias aut locos communes trahuntur. Hujusmodi tractatum Emanationes Scripturarum nominabimus.

Jam itaque mihi videor confecisse globum exiguum Orbis Intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et

descriptione earum partium, quas industria et laboribus hominum aut non constanter occupatas, aut non satis excultas, invenio. Quo in opere, sicubi a sententia veterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innovandi aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inventis quantum in me fuerit addere; cum tamen non minus optaverim etiam inventa mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re æquus fuerim, vel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienæ libertati per confuta

tiones pugnaces præjudicare contenderim. Nam in iis quæ

recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut objectio, at in lectione iterata responsum se ultro sit exhibiturum; in iis vero in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse vim veritati per argumenta contentiosa; quorum ea fere est

ura, ut erroribus authoritatem concilient, recte inventis derogent. Siquidem ex dubitatione error honorem acquirit; veritas patitur repulsam. Interim in mentem mihi venit responsum illud Themistoclis, qui cum ex oppido parvo legatus quidam magna nonnulla perorasset, hominem perstrinxit; Amice, verba tua civitatem desiderant. Certe objici mihi rectissime posse existimo, quod verba mea sæculum desiderent; sæculum forte integrum ad probandum; complura autem sæcula ad perficiendum. Attamen, quoniam etiam res quæque maximæ initiis suis debentur, mihi satis fuerit sevisse Posteris et Deo Immortali; cujus numen supplex precor, per Filium suum et Servatorem nostrum, ut has et hisce similes Intellectus Humani Victimas, Religione tanquam sale respersas, et Gloria suæ immolatas, propitius

accipere dignetur.

'Not Themistocles, but Lysander. See Plutarch, Lac. Apophthegmata.

FINIS.

838

NOVUS ORBIS SCIENTIARUM,

SIVE

DESIDERATA.

LIB. II.

ERRORES Naturæ, sive Historia Præter Generationum.

Vincula Naturæ, sive Historia Mechanica.

Historia Inductiva, sive Historia Naturalis in ordine ad conden

dam Philosophiam.

Oculus Polyphemi, sive Historia Literarum.

Historia ad Prophetias.

Philosophia secundum Parabolas Antiquas.

LIB. III.

Philosophia Prima, sive de Axiomatibus Scientiarum Com

munibus.

Astronomia Viva.

Astrologia Sana.

Continuatio Problematum Naturalium.

Placita Antiquorum Philosophorum.

Pars Metaphysicæ de Formis Rerum.

Magia Naturalis, sive Deductio Formarum ad Opera.

Inventarium Opum Humanarum.

Catalogus Polychrestorum.

« AnteriorContinuar »