Imágenes de páginas
PDF
EPUB

proponamus rectos et virtuti congruos; qui tamen tales sint ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enim hæc duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans; sequetur ut continuo vertat et efformet se animus una opera in virtutes omnes. Atque hæc certe illa est operatio quæ Naturæ ipsius opus referat; cum reliquæ, quas1 diximus, videantur esse solummodo sicut opera Manus. Quemadmodum enim Statuarius, quando simulachrum aliquod sculpit aut incidit, illius solummodo partis figuram effingit circa quam manus occupata est, non autem cæterarum; (veluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque pervenerit ;) e contra vero Natura, quando florem molitur aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit; eodem modo, quando virtutes habitu acquiruntur, dum temperantiæ incumbimus, ad fortitudinem aut reliquas parum proficimus; quando autem Rectis et Honestis Finibus nos dedicaverimus penitus et devoverimus, quæcunque fuerit virtus quam animo nostro commendaverint et imperaverint fines illi, reperiemus nos jamdudum imbutos et prædispositos habilitate et propensione nunnulla ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur, et ab eo non Virtutis sed Divinitatis cujusdam charactere insignitur. Ipsa ejus verba hæc sunt; Immanitati autem consentaneum est opponere eam quæ supra humanitatem est, Heroicam sive Divinam virtutem. Et paulo post; Nam ut feræ neque vitium neque virtus est, sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam virtute est; ille aliud quiddam a vitio."2 Plinius certe Secundus, ex licentia magniloquentiæ ethnicæ, Trajani virtutem Divinæ non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cum ait; Opus non esse hominibus alias ad Deos preces fundere, quam ut benignos æque et propitios se dominos mortalibus præstarent, ac Trajanus præstitisset.3 Verum hæc profanam ethnicorum jactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore majores prensabant. At religio vera et sancta fides Christiana rem ipsam petit; imprimendo animis

In all the editions que occurs instead of quas. I follow M. Bouillet in restoring what is doubtless the true reading.

2 Arist. Eth. ad Nicom. vi, 1.

3 "Pro nobis ipsis quidem hæc fuit summa votorum, ut nos sic amarent quomodo tu."-Plin. Puneg. c. 74.

2

hominum charitatem, quæ appositissime vinculum perfectionis1 appellatur, quia virtutes omnes simul colligat et revincit. Sane elegantissime dictum est a Menandro de Amore Sensuali, qui Divinum illum perperam imitatur, Amor melior sophista lavo ad humanam vitam. Quibus innuit, morum decus melius ab amore efformari quam a sophista et præceptore inepto, quem lævum appellat. Siquidem universis suis operosis regulis et præceptionibus hominem tam dextre et expedite effingere nequeat ut seipsum et in pretio habeat et se belle in omnibus componat, quam amor facit. Sic proculdubio, si animus cujuspiam fervore Charitatis veræ incendatur, ad majorem perfectionem evehetur quam per universam Ethicam Doctrinam; quæ Sophiste profecto habet rationem, si cum altera illa conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon recte observavit, Cæteros affectus, licet animum attollant, eum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos; amorem vero solum eum simul et dilatare et componere3; sic omnes aliæ humanæ quas admiramur dotes, dum naturam in majus exaltant, excessui interim sunt obnoxia; sola autem charitas non admittit excessum. Angeli, dum ad Potentiam divinæ parem aspirarent, prævaricati sunt et ceciderunt; Ascendam et ero similis Altissimo. Homo, dum ad Scientiam divinæ parem aspiraret, prævaricatus est et lapsus; Eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. 5 Verum ad similitudinem divinæ Bonitatis aut Charitatis aspirando, nec angelus nec homo unquam in periculum venit aut veniet. Imo ad hanc ipsam imitationem etiam invitamur; Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quin et in ipso archetypo Naturæ Divinæ, verba sic collocat religio ethnica, Optimus Maximus; scriptura autem Sacra pronunciat, Misericordia ejus super omnia opera ejus.7

6

1 Ep. to Coloss. iii. 14.

2 Not Menander, but Anaxandrides :

ἔρως σοφιστοῦ γίγνεται διδάσκαλος

σκαιοῦ πολὺ κρείττων πρὸς τὸν ἀνθρώπου βίον.

* See the passage at the beginning of Xenophon's Symposium, in which the appearance of Callias is described.

4 Isaiah xiv. 14. "Diabolus peccavit appetendo similitudinem Dei quantum ad potentiam."-S. Thomas Aquinas, Sum. Theol. Sec. Secund. q. 163. Compare the note at p. 465.

Gen. iii. 5.

St. Matth. v. 44.

? Psalm cxlv. 9.

Hanc itaque Moralis Doctrinæ partem, de Georgicis Animi, jam absolvimus. In qua, si ex intuitu portionum ejus quas perstrinximus, quis existimet operam nostram in hoc tantummodo etiam esse, ut ea in Artem seu Doctrinam redigeremus quæ ab aliis scriptoribus prætermissa sint tanquam vulgata et obvia, et per se satis clara et perspicua; suo judicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse non rerum pulchritudinem, sed usum et veritatem sectari. Recordetur etiam paulisper commentum illud parabolæ antiquæ, de geminis Somni portis.

Sunt geminæ Somni portæ, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,

Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes. 1

Insignis sane magnificentia portæ eburnea; tamen somnia

vera per corneam commeant.

Additamenti vice poni possit circa doctrinam Ethicam observatio illa, inveniri nimirum relationem et congruitatem quandam inter Bonum Animi et Bonum Corporis. Nam sicut Bonum Corporis constare diximus ex Sanitate, Pulchritudine, Robore, ac Voluptate; sic Animi Bonum, si juxta Moralis Doctrinæ scita illud contemplemur, huc tendere perspiciemus; ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem; pulchrum, verique decoris ornamentis excultum; fortem ac agilem ad omnia vitæ munia obeunda; denique non stupidum, sed voluptatis et solatii honesti sensum vivide retinentem. Hæc autem, sicut in Corpore, ita et in Animo, raro simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos ingenii viribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes, quorumque etiam moribus vix aliquid elegantiæ aut venustatis aspergitur; alios, quibus abunde est in moribus elegantiæ et venustatis, illis tamen non suppetit aut probitas animi ut velint aut vires ut possint recte agere; alios, animo præditos honesto atque a vitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicæ utiles; alios qui istorum fortasse trium compotes sunt, sed tamen, Stoica quadam tristitia et stupiditate præditi, virtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si contingat, ex

Virg. Æn. vi. 894.

quatuor istis duo aut tria aliquando concurrere, rarissime tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam vero principale istud membrum Philosophiæ Humanæ, quæ Hominem contemplatur quatenus ex Corpore consistit atque Anima, sed tamen Segregatum

et citra Societatem, a nobis

pertractatum est.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM

LIBER OCTAVUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrina Civilis in Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica.

VETUS est narratio (Rex Optime) convenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium; adeo ut legatus ad eum conversus diceret, Tu vero quid habes quod referam? Cui ille; Refer (inquit) regi tuo te invenisse apud Græcos aliquem qui tacere sciret.' Equidem oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Majestatem tuam locum sustinuerim; consentaneum magis existimavi meipsum tacendo de hac re, apud Majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero

This story is told of Zeno. See Plutarch De Garrulitate, and Diog. Laert. vii. 24.

« AnteriorContinuar »