Imágenes de páginas
PDF
EPUB

imponantur nomina delta, coronæ, crucis, quadrigarum, etc.); vix etiam linea recta, nisi forte in cingulo et pugione Orionis.

Quinto, juvabit fortasse nonnihil quærentem, quod credentem prorsus pervertat et perdat: viz. ut opiniones quæ nunc receptæ sunt, cum earum varietate et sectis, brevi verborum complexu et tanquam in transitu recenseantur; ut intellectum vellicent, et nihil amplius.

X.

Atque hæc sufficient, quatenus ad præcepta generalia; quæ si diligenter observentur, et finem recta petet hoc opus historiæ, nec excrescet supra modum. Quod si etiam prout circumscribitur et limitatur vastum opus alicui pusillanimo videri possit, is in bibliothecas oculos convertat; et inter alia, corpora juris civilis aut juris canonici ex una parte spectet, et commentarios doctorum et jurisconsultorum ex altera; et videat quid intersit quoad molem et volumina. Nobis enim (qui, tanquam scribæ fideles, leges ipsas naturæ et nil aliud excipimus et conscribimus) brevitas competit, et fere ab ipsis rebus imponitur. Opinionum autem et placitorum et speculationum non est numerus neque finis.

Quod vero in Distributione Operis nostri mentionem fecimus Cardinalium Virtutum in natura, et quod etiam harum historia, antequam ad opus Interpretationis ventum fuerit, perscribenda esset; hujus rei minime obliti sumus, sed eam nobis ipsis reservavimus; cum de aliorum industria in hac re, priusquam homines cum natura paulo arctius consuescere incœperint, prolixe spondere non audeamus. Nunc itaque ad delineationem

Historiarum Particularium veniendum.

Verum, prout nunc negotiis distringimur, non ulterius suppetit otium quam ut Catalogum tantum Historiarum Particularium secundum capita subjungamus. Enimvero cum primum huic rei vacare possimus, consilium est in singulis veluti interrogando docere, qualia sint circa unamquamque historiarum illarum potissimum inquirenda et conscribenda, tanquam ea quæ ad finem nostrum faciunt, instar Topicorum quorundam particularium; vel potius ut (sumpto exemplo a causis civilibus) in hac Vindicatione Magna sive Processu, a favore et providentia divina concesso et instituto (per quem genus humanum jus suum in naturam recuperare contendit), naturam ipsam et artes super articulos examinemus.

CATALOGUS

HISTORIARUM PARTICULARIUM,

SECUNDUM CAPITA.

1. HISTORIA Coelestium; sive Astronomica.

2. Historia Configurationis Cœli et partium ejus versus Terram et partes ejus: sive Cosmographica.

3. Historia Cometarum.

4. Historia Meteororum Ignitorum.

5. Historia Fulgurum, Fulminum, Tonitruum, et Coruscationum.

6. Historia Ventorum, et Flatuum Repentinorum, et Undulationum Aëris.

7. Historia Iridum.

8. Historia Nubium, prout superne conspiciuntur. 9. Historia Expansionis Cœruleæ, Crepusculi, plurium Solium, plurium Lunarum, Halonum, Colorum variorum Solis et Lunæ; atque omnis varietatis Cœlestium ad aspectum, quæ fit ratione medii.

10. Historia Pluviarum Ordinariarum, Procellosarum, et Prodigiosarum; etiam Cataractarum (quas vocant) Cœli; et similium.

11. Historia Grandinis, Nivis, Gelu, Pruinæ, Nebulæ, Roris, et similium.

12. Historia omnium aliorum Cadentium sive Descendentium

ex alto, et superne generatorum.

13. Historia Sonituum in alto (si modo sint aliqui) præter

Tonitrua

14. Historia Aëris in Toto, sive in Configuratione Mundi.

15. Historia Tempestatum sive Temperamentorum Anni, tam secundum variationes Regionum, quam secundum accidentia Temporum et periodos Annorum; Diluviorum, Fervorum, Siccitatum, et similium.

16. Historia Terræ et Maris; Figuræ et Ambitus ipsorum et Configurationis ipsorum inter se, atque Exporrectionis ipsorum in latum aut angustum; Insularum Terræ in Mari, Sinuum Maris, et Lacuum salsorum in Terra, Isthmorum, Promontoriorum.

17. Historia Motuum (si qui sint) globi Terræ et Maris; et ex quibus Experimentis illi colligi possint.

18. Historia Motuum majorum et Perturbationum in Terra et Mari; nempe Terræ Motuum et Tremorum et Hiatuum, Insularum de novo enascentium, Insularum fluctuantium, Abruptionum Terrarum per ingressum Maris, Invasionum et Illuvionum, et contra Desertionum Maris; Eruptionum Ignium e Terra, Eruptionum subitanearum Aquarum e Terra, et similium.

19. Historia Geographica Naturalis, Montium, Vallium, Sylvarum, Planitierum, Arenarum, Paludum, Lacuum, Fluviorum, Torrentium, Fontium, et omnis diversitatis scaturiginis ipsorum, et similium; missis Gentibus, Provinciis, Urbibus, et hujusmodi Civilibus.

20. Historia Fluxuum et Refluxuum Maris, Euriporum, Undulationum et Motuum Maris aliorum.

21. Historia cæterorum Accidentium Maris; Salsuginis ejus, Colorum diversorum, Profunditatis: et Rupium, Montium, et Vallium submarinorum, et similium.

Sequuntur Historia Massarum Majorum.

22. Historia Flammæ, et Ignitorum.

23. Historia Aëris, in Substantia, non in Configuratione. 24. Historia Aquæ, in Substantia, non in Configuratione. 25. Historia Terræ et diversitatis ejus, in Substantia, non in Configuratione.

Sequuntur Historia Specierum.

26. Historia Metallorum perfectorum, Auri, Argenti; et Minerarum, Venarum, Marcasitarum eorundem: Operaria quoque in Mineris ipsorum.

27. Historia Argenti Vivi.

28. Historia Fossilium; veluti Vitrioli, et Sulphuris, etc.

29. Historia Gemmarum; veluti Adamantis, Rubini, etc. 30. Historia Lapidum; ut Marmoris, Lapidis Lydii, Silicis,

etc.

31. Historia Magnetis.

32. Historia Corporum Miscellaneorum, quæ nec sunt Fossilia prorsus, nec Vegetabilia; ut Salium, Succini, Ambrægriseæ, etc.

33. Historia Chymica circa Metalla et Mineralia.

34. Historia Plantarum, Arborum, Fruticum, Herbarum: et Partium eorum, Radicum, Caulium, Ligni, Foliorum, Florum, Fructuum, Seminum, Lachrymarum, etc.

35. Historia Chymica circa Vegetabilia.

36. Historia Piscium, et Partium ac Generationis ipsorum. 37. Historia Volatilium, et Partium ac Generationis ipsorum. 38. Historia Quadrupedum, et Partium ac Generationis ipso

rum.

39. Historia Serpentum, Vermium, Muscarum, et cæterorum Insectorum ; et Partium ac Generationis ipsorum. 40. Historia Chymica circa ea quæ sumuntur ab Animalibus.

Sequuntur Historia Hominis.

41. Historia Figuræ et Membrorum externorum Hominis, Staturæ, Compagis, Vultus, et Lineamentorum ; eorumque varietatis secundum Gentes et Climata, aut alias minores differentias.

42. Historia Physiognomica super ipsa.

43. Historia Anatomica, sive Membrorum internorum hominis; et varietatis ipsorum, quatenus invenitur in ipsa naturali compage et structura, et non tantum quoad morbos et accidentia præternaturalia.

44. Historia partium similarium Hominis; ut Carnis, Ossium, Membranarum, etc.

45. Historia Humorum in Homine; Sanguinis, Bilis, Spermatis, etc.

46. Historia Excrementorum; Sputi, Urinarum, Sudorum, Sedimentorum, Capillorum, Pilorum, Rediviarum, Unguium, et similium.

47. Historia Facultatum; Attractionis, Digestionis, Retentionis, Expulsionis, Sanguificationis, Assimilationis alimentorum in membra, Versionis Sanguinis et Floris ejus in Spiritum, etc.

« AnteriorContinuar »