Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DESCRIPTIO

HISTORIE NATURALIS ET EXPERIMENTALIS,

QUALIS SUFFICIAT ET SIT IN ORDINE

AD BASIN ET FUNDAMENTA

PHILOSOPHIE VERÆ.

QUOD Instaurationem nostram per partes edamus, id eo spectat ut aliquid extra periculum ponatur. Non absimilis nos movet ratio ut aliam quandam operis particulam jam in præsenti subjungamus, et cum iis quæ supra absolvimus una edamus. Ea est descriptio et delineatio Historia Naturalis et Experimentalis, ejus generis quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, et complectatur materiem probam, copiosam, et apte digestam ad opus interpretis quod succedit. Huic autem rei locus proprius foret quum ad Parascevas Inquisitionis ordine deventum fuerit. Hoc vero prævertere, nec locum proprium expectare, consultius nobis videtur; quod hujusmodi historia, qualem animo metimur et mox describemus, res perquam magnæ sit molis, nec sine magnis laboribus et sumptibus confici possit; ut quæ multorum opera indigeat, et (ut alibi diximus) opus sit quasi regium. Itaque occurrit illud, non abs re fore experiri si forte hæc aliquibus aliis curæ esse possint, ita ut dum nos destinata ordine perficiamus hæc pars quæ tam multiplex est et onerosa etiam vivis nobis (si ita divinæ placuerit majestati) instrui et parari possit, aliis una nobiscum in id sedulo incumbentibus; præsertim quum vires nostræ (si in hoc soli fuerimus) vix tantæ provinciæ sufficere videantur. Etenim quæ ad opus ipsum intellectus pertinent nos marte nostro fortasse vincemus. At intellectus materialia tam late patent ut ea (tanquam per procuratores et mercatores) undique conquiri et importari debeant. Accedit etiam illud, quod cœptis nostris vix dignum esse æstimemus ut in re tali quæ fere omnium industriæ pateat nos ipsi tempus

teramus. Quod autem caput rei est ipsi nunc præstabimus; ut ejusmodi historiæ modum et descriptionem, qualis intentioni nostræ satisfaciat, diligenter et exacte proponamus; ne homines non admoniti aliud agant, et ad exemplum naturalium historiarum quæ jam in usu sunt se regant, atque ab instituto nostro multum aberrent. Illud interim quod sæpe diximus etiam hoc loco præcipue repetendum est; non si omnia omnium ætatum ingenia coivissent aut posthac coierint; non si universum genus humanum philosophiæ dedisset operam aut dederit, et totus terrarum orbis nihil aliud fuisset aut fuerit quam academiæ et collegia et scholæ virorum doctorum; tamen absque tali qualem nunc præcipiemus Historia Naturali et Experimentali, ullos qui genere humano digni sint progressus in philosophia et scientiis fieri potuisse aut posse. Contra vero, comparata et bene instructa hujusmodi historia, additis experimentis auxiliaribus et luciferis quæ in ipso interpretationis curriculo occurrent aut eruenda erunt, paucorum annorum opus futuram esse inquisitionem naturæ et scientiarum omnium. Itaque aut hoc agendum est aut negotium deserendum. Hoc enim solo et unico modo fundamenta philosophiæ veræ et activæ stabiliri possunt; et simul perspicient homines, tanquam ex profundo somno excitati, quid inter ingenii placita et commenta ac veram et activam philosophiam intersit, et quid demum sit de natura naturam ipsam consulere.

Primo igitur de hujusmodi historia conficienda præcepta dabimus in genere; deinde particularem ejus figuram hominibus sub oculos ponemus, inserentes interdum non minus ad quid inquisitio aptanda et referenda sit quam quid quæri debeat; scilicet, ut scopus rei bene intellectus et prævisus etiam alia hominibus in mentem redigat quæ a nobis fortasse prætermissa erunt. Historiam autem istam Historiam Primam sive Historiam Matrem appellare consuevimus.

APHORISMI

DE CONFICIENDA HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS
I.

NATURA in triplici statu ponitur et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est et cursu suo ordinario se explicat, aut a pravitatibus et insolentiis materiæ atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur, aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur, secundus ad monstra, tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ Libertatem aut Errores aut Vincula; ut non male eam partiri possimus in historiam Generationum, Prætergenerationum, et Artium; quarum postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Neque tamen id præcipimus ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus cum historia ipsarum specierum conjungi? Etiam artificialia quandoque cum specicbus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim iterationes et prolixitatem gignit, æque ubi nimia est ac ubi nulla.

II.

Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum diximus) triplex, ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter rerum ipsarum cognitionem quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ atque veræ inductionis supellex sive sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inquam, neque unquam antehac. Neque enim Aristoteles aut Theophrastus

aut Dioscorides aut Caius Plinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo loquimur) historiæ naturalis unquam sibi proposuerunt. Atque in hoc plurimum est, ut qui partes scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpserint hoc perpetuo cogitent atque animo agitent, se non lectoris delectationi, non utilitati ipsi quæ ex narrationibus in præsens capi possit, debere inservire; sed conquirere et comparare rerum copiam et varietatem quæ veris axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit modum.

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris, eo illam minus onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt de quibus homines sunt plane admonendi ut in illis parce admodum operam suam collocent, tanquam iis quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil promoveant.

Primo igitur facessant antiquitates et citationes aut suffragia authorum; etiam lites et controversia et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur author nisi in re dubiæ fidei, neque interponatur controversia nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis et similitudines et eloquentiæ thesaurum et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba. Nemo enim qui materialia ad ædificia vel naves vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat ut placeant, sed in hoc tantum sedulus est ut proba et bona sint, et ut in repositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est.

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusillæ varietates nihil aliud sunt quam lusus quidam naturæ et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt; atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amoenam et jucundam, informationem vero ad scientias tenuem et fere supervacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narrationes superstitiosa (non dico prodigiosa, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosa), et experimenta magiæ ceremonialis. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus assuescere.

Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi, ut si quid in illis fæcibus hæreat virtutis naturalis ea extrahi et in usum condi possit. Interim seponendæ sunt. Etiam magia naturalis experimenta diligenter et cum severitate ventilanda sunt antequam recipiantur, præsertim illa quæ ex vulgaribus sympathiis et antipathiis, magna cum socordia et facilitate credendi simul et fingendi, derivari solent.

Neque nil aut parum actum est in exoneranda historia naturali tribus his (quæ diximus) rebus superfluis, quæ alias volumina impleturæ fuissent. Neque tamen hic finis. Eque enim requiritur in opere magno ut tam ea quæ recipiuntur succincte scribantur, quam ut superflua abscindantur; licet nemini dubium esse possit quin hujusmodi castitas et brevitas delectationem multo minorem tum legenti tum scribenti præbitura sit. Verum illud semper inculcandum est, hoc quod paratur horreum esse tantummodo et promptuarium rerum; in quo non manendum aut habitandum sit cum voluptate, sed eo descendendum, prout res postulat, cum aliquid ad usum sumendum sit circa opus Interpretis quod succedit.

IV.

[ocr errors]

In historia quam requirimus et animo destinamus, ante omnia videndum est ut late pateat et facta sit ad mensuram universi. Neque enim arctandus est mundus ad angustias intellectus (quod adhuc factum est), sed expandendus intellectus et laxandus ad mundi imaginem recipiendam, qualis invenitur. Istud enim, respicere pauca et pronunciare secundum pauca, omnia perdidit. Resumentes igitur partititionem quam paulo ante fecimus historiæ naturalis (quod sit Generationum, Prætergenerationum, et Artium), Historia Generationum constituimus partes quinque. Sit prima, ætheris et cœlestium. Secunda, meteororum et regionum (quas vocant) aëris ; tractuum videlicet a luna usque ad superficiem terræ ; cui etiam parti cometas cujuscunque generis, tum sublimiores tum humiliores, utcunque se habeat rei veritas, ordinis causa assignamus. Tertia, terræ et maris. Quarta, elementorum (quæ vocant) flammæ sive ignis, aëris, aquæ, et terræ. Elementa autem eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non pro primordiis rerum sed pro corporum naturalium massis majoribus. Ita enim natura rerum distribuitur, ut sit quorundam corporum quantitas sive massa in universo perquam magna, quia scilicet ad schematismum eorum

« AnteriorContinuar »