Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Itaque ex his quæ diximus præmissis, statuimus duas esse res de quibus homines plane monitos volumus, ne forte illæ eos fugiant aut prætereant. Quarum prima hujusmodi est; fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiæ nostræ fructum percipere possimus. Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quædam ingenii vel excellentiæ vel facultatis comparatio sive contentio; non ea quidem illicita aut nova; quidni enim possimus pro jure nostro (neque eo ipso alio, quam omnium) si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, reprehendere aut notare?-sed tamen utcunque justa aut permissa, nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob virium nostrarum modum. Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est; cessant studium et partes; nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunæ cujusdam potius quam facultatis et excellentiæ. Atque hæc moniti species ad personas pertinet; altera ad res ipsas.

Nos siquidem de deturbanda ea quæ nunc floret philosophia, aut si quæ alia sit aut erit hac emendatior aut auctior, minime laboramus. Neque enim officimus, quin philosophia ista recepta, et aliæ id genus, disputationes alant, sermones ornent, ad professoria munera et vitæ civilis compendia adhibeantur et valeant. Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram. Non præsto est, neque in transitu capitur, neque ex prænotionibus intellectui blanditur, neque ad vulgi captum nisi per utilitatem et effecta descendet.

Sint itaque (quod fœlix faustumque sit utrique parti) duæ doctrinarum emanationes, ac duæ dispensationes; duæ similiter contemplantium sive philosophantium tribus ac veluti cognationes; atque illæ neutiquam inter se inimicæ aut alienæ, sed fœderatæ et mutuis auxiliis devinctæ : sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio. Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitæ civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), opta

mus ut iis fœliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant. Quod si cui mortalium cordi et curæ sit, non tantum inventis hærere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrare; atque non disputando adversarium, sed opere naturam vincere; denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire; tales, tanquam veri scientiarum filii, nobis (si videbitur) se adjungant; ut omissis naturæ atriis, quæ infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturæ, a nobis appellari consuevit.

Est etiam quod petendum videtur. Nos certe cogitationem. suscepimus et curam adhibuimus, ut quæ a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent. Veruntamen æquum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta præsertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quæ nunc tanquam leges quædam judiciales invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret; sed ut rem pernoscat; nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatim tentet; subtilitati rerum quæ in experientia signata est assuescat; pravos denique atque alte hærentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat; atque tum demum (si placuerit) postquam in potestate sua esse cœperit, judicio suo utatur.

SEQUITUR

PARTIS SECUNDE SUMMA,

DIGESTA

IN APHORISMOS.

PARTIS SECUNDE SUMMA,

DIGESTA IN

APHORISMOS.

APHORISMI

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

ET REGNO HOMINIS.

APHORISMUS
I.

HOMO, Naturæ minister1 et interpres, tantum facit et intelligit quantum de Naturæ ordine re vel mente observaverit, nec amplius scit aut potest.

II.

Nec manus nuda nec intellectus sibi permissus multum valet ; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est non minus ad intellectum quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt, ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.

III.

Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causæ destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur; et quod in contemplatione instar causæ est, id in operatione instar regulæ est.

IV.

Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat; reliqua Natura intus transigit.3

V.

Solent se immiscere naturæ (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchymista, et magus; sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui.

VI.

Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea quæ adhuc nunquam facta sunt fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.

That the physician is "naturæ minister," púoews irnpérns, is quoted more than once from Hippocrates by Galen, xv. 369. xvi. 35. (Kuhn): the first passage in his commentary on Hippoc. De Aliment. iii., the second in his do. De Humor. i.

2 This antithesis was probably suggested by Publius Syrus's gnome: "Casta ad virum matrona parendo imperat."

* For some remarks upon the first four Aphorisms, see the Preface, p. 88. -J.S.

« AnteriorContinuar »