Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARS SECUNDA OPERIS,

QUÆ DICITUR

NOVUM ORGAN UM,

SIVE

INDICIA VERA

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

PREFATIO.

Qui de natura tanquam de re explorata pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere. Ut enim ad fidem faciendam validi, ita etiam ad inquisitionem extinguendam et abrumpendam efficaces fuerunt. Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint. Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinæ copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt; veruntamen nec a veris initiis sententiam suam derivarunt, et studio quodam atque affectatione provecti, prorsus modum excesserunt. At antiquiores ex Græcis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsia desperationem prudentius se sustinuerunt: atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate sæpius querimonias et indignationes miscentes, et veluti frænum mordentes, tamen propositum urgere atque naturæ se immiscere non destiterunt; consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri. Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.

Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est. Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur1, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus; novam autem et certam viam, ab ipsis sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus. Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas

The word "reductio " appears to be used much as in modern scientific language; that is, as nearly equivalent to correction;— as when we speak of reducing observations, &c., by which is meant the applying to them of certain principles of correction: I should translate the clause in which it occurs by "we guard the sense from error by a certain method of correction; "—a translation which accords with what is said infra, I. 69., with respect to the short-comings and errors of the senses.

dialecticæ partes tribuerunt. Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quæsivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse. Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium; postquam mens ex quotidiana vitæ consuetudine, et auditionibus et doctrinis inquinatis occupata, et vanissimis idolis obsessa fuerit. Itaque ars illa dialecticæ, sero (ut diximus) cavens neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit. Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur; ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur; ac res veluti per machinas conficiatur. Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvæ admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas præstitissent. Atque si paulisper morari, atque in hoc ipsum exemplum, veluti in speculum, intueri velimus; exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiæ decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnæ cujusdam esse dementiæ spectator quispiam rei sobrius fateretur? Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis? Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret? Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret? Atque homines tamen simili malesano impétu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus; dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quæ quædam athletica censeri possit) mentis nervos roborant; sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt. Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis præstat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.

« AnteriorContinuar »