Imágenes de páginas
PDF
EPUB

attinet ad notiones primas intellectus; nihil est eorum quæ intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit, nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit et secundum illud pronuntiatum fuerit. Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus. Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant: verum errores præsto, indicia eorum longe petita sunt.

Duplex autem est sensus culpa: aut enim destituit nos aut decipit. Nam primo, plurimæ sunt res quæ sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt; aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantià, aut tarditate atque etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias ob causas. Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmæ sunt. Nam testimonium et informatio sensus semper est ex analogia hominis, non ex analogia universi1: atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse

mensuram rerum.

Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur. Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis. Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti; (de iis loquimur experimentis, quæ ad intentionem ejus quod quæritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt.) Itaque perceptioni sensus immediatæ ac propriæ non multum tribuimus: sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet. Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in

The phrase "est ex analogiâ" is to be rendered (giving to "analogia" a wider signification than that which it ordinarily has) by "has reference to: " just as in the dictum, "materia non est cognoscibilis nisi ex analogiâ (or per analogiam) formæ ; ""except by reference to form." It seems not improbable that this way of using the word was suggested by the passage in the Physics which gave rise to the dictum I have quoted. Aristotle says, Phys. i. 7., “ Ἡ δὲ ὑποκειμένη φύσις, ἐπιστητὴ κατὰ ἀναλογίαν -in which however the word is really used in its usual sense, since Aristotle goes on to say that this Tokeμévn púσis stands in the same relation to ovoía that bronze does to a statue, or wood to a couch; thus illustrating the nature of matter by referring to the subjectmatter of an artificial form. Bacon elsewhere uses the phrase "in ordine ad " just as he here uses "ex analogiâ;" and on the other hand S. Thomas says, referring to the passage just cited, "Materia non est scibilis nisi in ordine ad formam, ut dicit Philosophus primo Physicorum;" so that the two phrases seem equivalent. See S. Thomas, De Naturá Materiæ, c. 2., compared with the tract De principio individuationis.

That the meaning of the word Analogy was misconceived by S. Thomas, by Duns Scotus, and by the schoolmen in general, is pointed out by Zabarella, De prim. rerum materiâ, i. 4.

2 [Compare Nov. Org. ii. 36.-J. S.]

naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos præstitisse: ut alii professione quadam, nos re ipsa, sensum tueri ac colere videamur. Atque hujusmodi sunt ea quæ ad lumen ipsum naturæ ejusque accensionem et immissionem paramus: quæ per se sufficere possent, si intellectus humanus æquus et instar tabulæ abrasæ esset. Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessæ sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quædam incumbit ut etiam huic rei remedium quærendum esse putemus.

Idola autem a quibus occupatur mens, vel Adscititia sunt vel Innata. Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis vel ex perversis legibus demonstrationum. At Innata inhærent naturæ ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus. Utcunque enim homines sibi placeant et in admirationem mentis humanæ ac fere adorationem ruant, illud certissimum est: sicut speculum inæquale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturæ suam naturam inserere et immiscere.

Atque priora illa duo Idolorum genera ægre, postrema vero hæc nullo modo, evelli possunt.' Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur; ne forte a destructione veterum novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent, eoque res recidat, ut errores non extinguantur sed permutentur; verum e contra ut illud tandem in æternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse. Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus ut ipse ad veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur: redargutione philosophiarum, redargutione demonstrationum, et redargutione rationis humanæ nativa.2 His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura,

1 The priora duo are the Idols of the Theatre, which include both kinds. The postrema hæc are the Idols of the Tribe, the Cave, and the Market-place. Compare De Aug. Sci. v. 4.; and see Note C. at the end of the Preface.-J. S.

2 Compare Aph. 115, where these three Redargutiones are enumerated in the inverse order; in which order they are treated. This shows that the Distributio Operis was written before Bacon had decided upon the arrangement of the Novum Organum. See Note C. at the end of the Preface.-J. S.

quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse. Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana et stirps inventorum quæ necessitates ac miserias hominum aliqua ex parte doment et subigant, suscipiatur. Hæc vero est operis pars secunda.

At vias non solum monstrare et munire, sed inire quoque consilium est. Itaque tertia pars operis complectitur Phænomena Universi; hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quæ possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis. Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum præbere et subministrare possit. Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt. Neque huic labori et inquisitioni ac mundanæ perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest; non si omnia omnium ingenia coierint. Itaque aut hoc prorsus habendum, aut negotium in perpetuum deserendum. Ad hunc vero usque diem ita cum hominibus actum est, ut minime mirum sit si natura sui copiam non faciat.

Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens; observatio, indiligens et inæqualis et tanquam fortuita; traditio, vana et ex rumore; practica, operi intenta et servilis; vis experimentalis, cæca, stupida, vaga, et prærupta; denique historia naturalis, levis et inops, vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.

The received reading is suscipiatur, which seems erroneous, but may perhaps be defended. [I have myself very little doubt that Bacon wrote suscipiatur, not suscipiantur. If it be ever allowable to make a verb which depends upon two nominatives agree with the last only (which I think it sometimes is), there was a reason for doing so in this case; an ambiguity as well as a jingle being thereby avoided. In an earlier form of this passage (which will be found in the Partis Instaurationis secundæ Delineatio), the verb is in the singular, as here; though in that place it depends directly upon the plural nominative "auxilia humana," and therefore cannot be defended. In the Redargutio Philosophiarum it appears again in still another shape. There we have two nominatives, one singular and one plural, as here; but the plural coming last, the verb is in the plural, "ut ex illo connubio, non phantasiæ monstra, sed stirps heroum, quæ monstra domet et extinguat,-hoc est inventa salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandos et relevandos, suscipiantur. Hoc epithalamii votum sit."-J. S.]

Deinde, præpostera argumentandi subtilitas et ventilatio serum rebus plane desperatis tentatur remedium, nec negotium ullo modo restituit aut errores separat. Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scientiarum.

Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines; et plane materia idonea præparanda est intellectui, non solum præsidia fida comparanda. Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea quæ habetur, multis rebus: fine sive officio, ipsa mole et congerie, dein subtilitate, etiam delectu et constitutione in ordine ad ea quæ sequuntur.

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quæ non tam aut rerum varietate delectet aut præsenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiæ enutricandæ primam mammam præbeat. Licet enim opera atque activam scientiarum partem præcipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere. Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantæ quod cursum retardat. Atque Historiæ nostræ Naturalis officium tale est.

Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturæ liberæ ac solutæ (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia cœlestium, meteororum, terræ et maris, mineralium, plantarum, animalium; sed multo magis naturæ constrictæ et vexatæ; nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativæ partis liberalium, omnia practicarum complurium quæ in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operæ et præsidii in hac parte quam in illa altera ponimus; quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate × propria.

Neque Corporum tantum historiam exhibemus; sed diligentiæ insuper nostræ esse putavimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus quæ tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturæ primordia plane constituuntur, utpote materiæ primis passionibus ac desideriis, viz. Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Gravi, Levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.1

Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quæ occurrunt. Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quæ nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret; cum in se nullius magnopere sint usus; ut liquido appareat, ea non propter se quæsita esse; sed ita prorsus se habeant illa ad res et opera quemadmodum literæ alphabeti se habeant ad orationem et verba; quæ licet per se inutiles eædem tamen omnis sermonis

elementa sunt.

In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur quam qui adhuc in historia naturali versati sunt. Nam omnia fide oculata aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate, recipimus; ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quæ narramus a fabulis et vanitate casta et intemerata sint. Quinetiam et recepta quæque ac jactata mendacia (quæ mirabili quodam neglectu per sæcula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus; ne scientiis amplius molesta sint. Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculæ pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare: ita eadem nos movit ratio ut solliciti atque etiam anxii simus ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiæ sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti quo usi sumus aperte subjungimus; ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhærere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquisitas (si quæ sint) expergiscantur: denique ubique monita et scrupulos et

1 The whole tendency of Bacon's method led him to give the first place to inquiries relating to abstract qualities of the nature of those which he here mentions. We shall have occasion to remark on this point in connexion with several passages in the second book of the Novum Organum.

« AnteriorContinuar »