Imágenes de páginas
PDF
EPUB

earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere. Verum se magnum quiddam consequutos putant si aliquid ex proprio inserant et adjiciant; prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse. Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istæ laudatæ in magnum scientiarum detrimentum cedunt. Vix enim datur authores simul et admirari et superare. Sed fit aquarum more, quæ non altius ascendunt quam ex quo descenderunt. Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla sed parum promovent, et proficiunt in melius non in majus. Neque tamen defuerunt, qui ausu majore omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo et destruendo aditum sibi et placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnopere profectum est; quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare atque regnum opinionum in se transferre contenderint; exiguo sane fructu, quum inter errores oppositos errandi causæ sint fere communes. Si qui autem nec alienis nec propriis placitis obnoxii, sed libertati faventes, ita animati fuere ut alios secum simul quærere cuperent; illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt. Probabiles enim. tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quærendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt. Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis et experientia moram fecerit legitimam. Atque nonnulli rursus qui experientia undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei1 certâ lege militant. Quin et plerique pusilla quædam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes si unum aliquod inventum eruere possint; instituto non minus tenui, quam imperito. Nemo enim rei alicujus naturam in ipsa re recte aut fœliciter perscrutatur; verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quærat. Neque illud imprimis omittendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quædam destinata præpropero et intempestivo studio captavit; fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quæsivit; nec ordinem divinum imitata est, qui primo die lucem tantum creavit, eique

In its service.

2 The light created on the first day is by many divines supposed to be not a corporeal but a spiritual light. This is the doctrine of S. Augustine; who however does not say that those who adopt a contrary opinion are necessarily wrong. This idea of

unum diem integrum attribuit; neque illo die quicquam materiati operis produxit, verum sequentibus diebus ad ea descendit. At qui summas dialecticæ partes tribuerunt atque inde fidissima scientiis præsidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere. Verum infirmior omnino est malo medicina; nec ipsa mali expers. Siquidem dialectica quæ recepta est, licet ad civilia et artes quæ in sermone et opinione positæ sunt rectissime adhibeatur, naturæ tamen subtilitatem longo intervallo non attingit; et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos et quasi figendos quam ad viam veritati aperiendam valuit.

Quare, ut quæ dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus fœliciter illuxisse; præsertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit præsidii. Edificium autem hujus universi structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquæ et implexæ naturarum spiræ et nodi, undequaque se ostendunt. Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente interdum se condente, per experientia et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de fœlicitate fortuita, desperandum est. Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea sæpius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque hæc ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot sæculis, tantis laboribus, actum sit. Neque enim eorum quæ inventa sunt nos pœnitet. Atque antiqui certe, in iis quæ in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros præstitere. Verum quemadmodum sæculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, ne

a spiritual light was developed at great length in connexion with the theory of the nature and cognition of angels.

[blocks in formation]

cesse fuit usum acus nauticæ, ut ducem viæ magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quæ hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quæ sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturæ liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe, æterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus; et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas hæsitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res et exempla et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset quam quædam excogitatio, spiritus proprios ut sibi oracula exhiberent quodammodo invocarunt. Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint1; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut

To explain the illustration of which Bacon here makes use, it is in the first place to be remarked that radius is not to be rendered by ray, but by visual cone. "Radium visualem speciem rei visibilis dicimus: non ut lineam aut superficiem mathematicam profundo carentem, sed corporalem et pyramidalem, cujus basis in re visâ et conus in oculo videntis est."-Marg. Phil. x. 2. c. 11. Again Telesius, whose theory of vision was adopted by Bacon, says, "quæ a re quæ spectatur relucet lux universa quidem unum in pupillâ coit in punctum," thus forming the " radius " just mentioned. Lastly Telesius goes on to say, "ab illarum [rerum sc.] puncto quovis illa [lux sc.] relucet, et vel ubi in unum coit punctum universa ibi fit, itaque et rerum a quibus relucet imagines et ipsæ [sic enim legendum] in eodem fiunt puncto." These "imagines then are therefore in some unexplained manner borne along by the light which constitutes the visual cone, and exist virtually if not formally at the apex from which the light dispersing in an inverse cone falls ultimately (still bearing them with it) on the vitreous humour, which is in this system the sphere of vision. Bacon's expressions therefore amount simply to this, that the eye must be at a certain distance from the object in order that an effectual visual cone may be formed. He does not speak either of optical images or of rays, in the senses which we attach to those words. See Telesius, De Rerum Naturâ, vi. c. 23 and 24.

antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non difficile esset ei, qui nomini suo non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus ; verum eos ad res ipsas et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant quid habeant, quid arguant, quid addant atque in commune conferant. Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiæ massam altius inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.'

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint, in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores et peregrinationis istius vitæ in qua dies paucos et malos terimus, novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur: sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt. Postremo, ut scientiæ veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus et æqua postulamus. Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit et obsignat.2 Rursus, ne hujusce mali

This is one of the passages which show that Bacon did not imagine that the empirical faculty was the only thing to be considered in the philosophy of science, but that he recognised another coordinate element.

2 This image, which in the Advancement of Learning and in the De Augmentis Bacon quotes from "one of Plato's school," is taken from Philo Judæus, perhaps the

fuga in contrarium peccent; quod certe fiet, si naturæ inquisitionem ulla ex parte veluti interdicto separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit. Sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit. De scientiis autem quæ naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem; gloriam regis autem rem invenire : non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit. Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora; sed ad meritum et usus vitæ; eamque in charitate perficiant et regant. Ex appetitu enim potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ, homines; sed charitatis. non est excessus; neque angelus aut homo per eam unquam in periculum venit.

Postulata autem nostra quæ afferimus talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem quæ agitur petimus, ut homines eam non opinionem sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant; ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem

most poetical of the Neo-Platonists. "Post exortum ejus [solis scilicet] illustrantur in terris omnia, in cœlo vero celantur; e diverso, post ejus occasum sidera quidem promicant, terrestria vero cuncta obteguntur umbris supervenientibus: ad eundem modum res nostræ se habent; quoties sensuum splendor tanquam sol oritur, tunc scientiæ reverâ cœlestes occultantur: quoties autem ad occasum accedit, tunc fulgentissimæ virtutum stellæ se proferunt, quando etiam mens ipsa re nullâ velante fit sensibilis."Philo Jud., Quod somnia mittantur a Deo. (I quote from the version of Gelenius.) Nearly the same idea appears to be expressed in the Bhagavad Gita, ii, 69.:

Welche jedem Geschöpf Nacht ist, in der wacht der Gesammelte;
In der jeglich Geschöpf wachet, ist des schauenden Weisen Nacht.
S. W. v. Humboldt's Works, i, 34.

Which might be thus rendered in the Latin of the middle ages:

In nocte creaturæ vigilat internus homo;
Cum autem vigilat creatura, contemplativo nox est.

« AnteriorContinuar »