Imágenes de páginas
PDF
EPUB

SERENISSIMO

POTENTISSIMOQUE PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO,

ЈАСОВО,

DEI GRATIA

MAGNE BRITANNIÆ, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ REGI,
FIDEI DEFENSORI, ETC.

Serenissime Potentissimeque Rex,

POTERIT fortasse Majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis quantum ad hæc sufficiat negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori sæculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus sint pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est, initia rei et tantas de iis quæ invaluerunt suspiciones alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum non minus in iis quæ cogitant homines quam in iis quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his quæ affero sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ et fœlicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in

ļ

philosophiæ tenebris, prælucere possint. Merito autem tem-
poribus regis omnium sapientissimi et doctissimi Regeneratio
ista et Instauratio scientiarum debetur. Superest petitio,
Majestate tua non indigna, et maxime omnium faciens ad id
quod agitur. Ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas,
judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum
denique quos composuisti nobili varietate, etiam hoc ad ejusdem
regis exemplum addas, ut cures Historiam Naturalem et Experi-
mentalem, veram et severam (missis philologicis), et quæ sit in
ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco
describemus, congeri et perfici: ut tandem post tot mundi
ætates philosophia et scientiæ non sint amplius pensiles et
aëreæ, sed solidis experientiæ omnigenæ, ejusdemque bene
pensitatæ, nitantur fundamentis. Equidem Organum
præbui; verum materies a rebus ipsis petenda est.
Deus Opt. Max. Majestatem tuam
diu servet incolumem.

Serenissimæ Majestati tuæ

Servus devinctissimus,

et devotissimus,

FRANCISCUS VERULAM,

CANCELLARIUS.

FRANCISCI DE VERULAMIO

INSTAURATIO MAGNA.

PREFATIO.

De statu scientiarum, quod non sit fælix aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure

in rerum naturam uti possit.

VIDENTUR nobis homines nec opes nec vires suas bene nosse ; verum de illis majora quam par est, de his minora credere. Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis æstimantes nil amplius quærant, aut seipsos plus æquo contemnentes vires suas in- levioribus consumant, in iis quæ ad summam rei faciant non experiantur. Quare sunt et suæ scientiis columnæ tanquam fatales; cum ad ulterius penetrandum homines nec desiderio nec spe excitentur. Atque cum opinio copia inter maximas causas inopiæ sit; quumque ex fiducia præsentium vera auxilia negligantur in posterum; ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quæ adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur; utili monito, ne homines eorum aut copiam aut utilitatem in majus accipiant1 aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiæ exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione præoccupatas 2; ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine pauca reperiantur. Et de utilitate aperte dicendum est, sapientiam istam quam a Græcis potissimum hausimus pueritiam quandam scientiæ videri, atque habere quod proprium est puerorum, ut ad garriendum prompta, ad gene

'Exaggerate.

2 Anticipated, so far as relates to originality of invention. (One of Bacon's antitheses between "inventione" and "modis tractandi. ")

randum invalida et immatura sit. Controversiarum enim ferax, operum effœta est. Adeo ut fabula illa de Scylla in literarum statum, qualis habetur, ad vivum quadrare videatur; quæ virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhærebant. Ita habent et scientiæ quibus insuevimus generalia quædam blandientia et speciosa, sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quæ partus locum obtinent. Præterea, si hujusmodi scientiæ plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam sæcula usu venit, ut illæ suis immotæ fere hæreant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant: eo usque, ut sæpenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quæstio maneat quæstio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repræsentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat. In artibus autem mechanicis contrarium evenire videmus; quæ, ac si auræ cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosæ et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illæ ad culmen et perfectionem suam pervenerint. Philosophia contra et scientiæ intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur. Quin etiam in primo nonnunquam authore maxime vigent, et deinceps degenerant. Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam, scientias paullatim succrescentes tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse; atque postquam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet ut quæ inventa sint exornentur et colantur. Atque optandum quidem esset hæc ita se habuisse. Rectius illud et verius, istas scientiarum mancipationes nil aliud esse quam rem ex paucorum hominum confidentia et reliquorum socordia et inertia natam. Postquam enim scientiæ per partes diligenter fortasse excultæ et tractatæ fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acce

ptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novæ tædium et impatientiam. Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti. Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis sæculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit; multo minus, quid a singulis tentatum sit et secreto agitatum. Itaque nec temporis partus nec abortus extant in fastis. Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus æstimandus est. Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit et mansurus est popularis. Atque apud populum plurimum vigent doctrinæ aut contentiosæ et pugnaces aut speciosa et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas ætates vim passa sunt; dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint. Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatæ sunt et extinctæ. Adeo ut Tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit. Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturæ, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt; in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari quam de seipsis confiteri. Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat id ipsum ex cadem arte impossibile esse statuant. Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet et judicet. Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur. Atque quæ tradita et recepta sunt ad hunc fere modum se habent: quoad opera sterilia, quæstionum plena; incrementis suis tarda et languida; perfectionem in toto simulantia, sed per partes male impleta; delectu autem popularia et authoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita et ostentata.1 Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere

1 So selected as to favour popular notions, while at the same time their truth is doubted even by those who propound them, on which account they are fenced round and set forth with sundry artifices.

« AnteriorContinuar »