Imágenes de páginas
PDF
EPUB

THEMA CŒLI.

CUM vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos Thema Universi, pro modo historia quæ nobis hactenus cognita est; omnia integra servantes judicio nostro, postquam historia et per historiam philosophia nostra inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cœlestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit; postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ, disclusisse tenuia a crassis; atque globum terræ crassis, omnia vero ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cœli usque tenuibus sive pneumaticis assignasse; tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens vel ventus in terra conclusus naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici et crassi vel tangibilis omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est copia et paucitate materiæ pro exporrectione sua. Pneumetica vero quæ hic apud nos inveniuntur (de iis loquimur quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mista) sunt plane illa duo corpora Aër et Flamma. Ea vero ut corpora plane heterogenea ponenda sunt, non ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura Ætherea et Siderea, sicut et inferioribus Aqua et Oleum, et magis in profundo Mercurius et Sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus). Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ, Aërea

1 Salt is mentioned here, because Mercury, Sulphur, and Salt are according to Paracelsus the three constituent principles of all substances. Bacon however, as we VOL. III.

3 D

et Flammea, videndum quo fœdere universi partem longe maximam occupaverint, et quas partes habeant in systemate. In aëre terræ proximo flamma vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Postquam autem aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis humilioribus ad tempus obtinet, quæ sunt media fere naturæ inter flammam successivam et consistentem; non tamen figitur aut constat flammea natura, antequam perventum fuerit ad corpus lunæ. Eo loco flamma extinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque; sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura admodum excitata. Etiam integra non est, sed ex compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum, laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis nisi per parva spatia disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In Solis autem regione tanquam in solio collocatur flamma; media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum, propter majorem antiperistasin et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cœli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria (ut stella Veneris, quippe ardentior), sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata; in qua regione verisimile est, illud quod reperit Galilæus, cœlum incipere stellescere, licet

see in the Historia Sulphuris, Mercurii et Salis, of which only the aditus or preface bas been preserved, refuses to recognise salt as a co-ordinate principle with the other two, "duo ex illis, Sulphurem scilicet et Mercurium (sensu nostro accepta) censemus esse naturas admodum primordiales et penitissimos materiæ schematismos. . . . Quod vero ad Salem attinet, alia res est."

per stellas parvitate sua invisibiles.' In Saturni autem regione rursus natura flammæ videtur nonnihil languescere et hebescere; utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cœlo stellato in proximo exhausta. Postremo flammea et siderea natura, æthereæ naturæ victrix, cœlum dat stellatum, ex natura ætherea et siderea (quemadmodum globus terræ ex continenti et aquis) varie sparsis conflatum, versa tamen et subacta atque adeo assimulata 3 substantia ætherea, ut siderea sit prorsus patiens et subserviens. Itaque tres reperiuntur a terra ad fastigia cœli regiones generales, et tria tanquam tabulata, quoad naturam flammeam. Regio extinctionis flammæ; regio coadunationis flammæ; et regio dispersionis flammæ. Atque de contiguo et continuo argutari in corporibus mollibus et fluoribus, plebeium omnino foret. Illud tamen intelligendum, consuesse naturam ad spatia quædam per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hujusmodi processum alternare; aliter nulla posset fieri fabrica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Quantus enim saltus (quoad explicationem materia) a terra et aqua ad aërem vel maxime crassum et nebulosum? Atque hæc tamen natura tam distantia corpora loco et superficie conjunguntur, sine medio aut intervallo. Nec minor saltus (quoad naturam substantialem) a regione aëris ad regionem lunæ : ingens similiter a cœlo lunæ ad cœlum stellatum. Itaque si quis continuum et contiguum acceperit non ex modo nexus, sed ex diversitate corporum connexorum, tres illæ quas diximus regiones in limitibus suis pro contiguis tantum haberi queant. Jam vero videndum liquido et perspicue, hæc nostra de substantiis systematis theoria, quæ et qualia neget, et quæ et qualia affirmet, ut facilius teneri vel destrui possit. Negat illud vulgatum, flammam esse aërem incensum; affirmando corpora illa duo Aërem et Flammam plane esse heterogenea, instar Aquæ et Olei, Sulphuris et Mercurii. Negat vacuum illud coacervatum Gilberti inter globos sparsos, sed spatia vel aërea vel flammea natura repleri. Negat lunam esse corpus aqueum vel densum vel solidum, sed ex natura flammea licet lenta et enervi, primum scilicet rudimentum et

4

1 [invisiles in the original: a form of the word not recognised by Facciolati, but common, I believe, in Telesius.-J. S.] This reference to Jupiter's satellites shows that the Thema Cali was written after the publication of the Sydereus Nuncius.

2 So in the original: the true reading is probably flammea. — J. S. So in the original: a mistake I suppose for assimilata. — J. S. illas in the original.― J. S.

sedimentum ultimum flammæ cœlestis; cum flamma (secundum densitatem), non minus quam aër et liquores, innumeros recipiat gradus. Affirmat, flammam vere et libenter locatam figi et constare, non minus quam aërem vel aquam, nec esse rem momentaneam et successivam tantum in mole sua, per renovationem et alimentum, ut hic fit apud nos. Affirmat, flammam habere naturam coitivam vel congregativam in globos, quemadmodum natura terrea, minime similem aëri et aquæ, quæ congregantur in orbibus et interstitiis globorum, sed nusquam in globos integros. Affirmat, eandem naturam flammeam in loco proprio (id est cœlo stellato) spargi glomerationibus infinitis, ita tamen ut non exuatur dualitas illa, ætheris et sideris, nec continuetur flamma in empyreum integrum. Affirmat, sidera veras flammas esse, sed actiones flammæ in cœlestibus neutiquam trahendas ad actiones flammæ nostræ, quarum pleræque per accidens tantum perfunguntur. Affirmat, ætherem interstellarem et sidera habere rationes ad invicem aëris et flammæ, sed sublimatas et rectificatas. Atque de substantia Thematis sive Systematis Universi, hujusmodi quædam occurrunt. Nunc de motibus cœlestium dicendum, cujus gratia hæc adduximus. Consentaneum videtur ut quies non tollatur e natura, secundum aliquod totum (nam de particulis nunc non est sermo). Hoc (missis argutiis dialecticis et mathematicis) ex eo maxime liquet, quod incitationes et celeritates motuum cœlestium remittant se per gradus, ut desituræ in aliquod immobile; et quod etiam cœlestia participant ex quiete secundum polos; et quod si tollatur immobile, dissolvitur et spargitur systema. Quod si sit coacervatio quædam et massa naturæ immobilis, non videtur ulterius quærendum, quin ea sit globus terræ. Compactio enim densa et arctata materiæ inducit dispositionem erga motum torpescentem et aversam; quemadmodum contra, explicatio laxa promptam vel habilem. Neque male introducta est a Telesio (qui instauravit philosophiam Parmenidis et disputationes in libro de primo frigido) in naturam, non certe coëssentialitas et conjugatio (quod ille vult), sed tamen affinitas et conspiratio; videlicet ex altera parte, Calidi, Lucidi, Tenuis et Mobilis, et ex parte opposita, Frigidi, Opaci, Densi, et Immobilis; ponendo sedem primæ conspirationis in cœlo, secundæ in terra. Quod si ponatur quies et immobile, videtur etiam poni debere motus absque termino et summe mobile, maxime in naturis oppositis. Is motus est fere rotationis, qualis invenitur in genere in cœle

stibus. Agitatio enim in circulo terminum non habet, et videtur manare ex appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat et se sequatur, et proprios petat amplexus, et naturam suam excitet, eaque fruatur, et propriam operationem exerceat; cum contra, latio in recta, itineraria videatur, et movere ad terminum cessationis sive quietis, et ut aliquid assequatur et dein motum suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui est motus verus et perennis et cœlestibus vulgo putatur proprius, videndum quomodo se expediat, et quo moderamine se incitet et frænet, et qualia omnino patiatur. Quæ dum explicamus, formositatem illam mathematicam (ut motus reducantur ad circulos perfectos, sive eccentricos sive concentricos), et magniloquium illud (quod terra sit respectu coli instar puncti, non instar quanti), et complura alia astronomorum inventa commentitia, ad calculos et tabulas relegabimus. At primo motus cœlestium dividemus. Alii cosmici sunt, alii ad invicem. Eos dicimus co-smicos, quos cœlestia ex consensu non cœlestium tantum, sed universitatis rerum nanciscuntur. Eos ad invicem, in quibus alia corpora cœlestia ex aliis pendent. Atque vera et necessaria est ista divisio. Terra itaque stante (id enim nunc nobis videtur verius)', manifestum est cœlum motu diurno circumferri, cujus motus mensura est spatium viginti quatuor horarum vel circiter consequentia autem ab oriente in occidentem; conversio super puncta certa (quos polos vocant) australe et boreale. Etenim non jactantur cœli super polos mobiles, nec rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque hic motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus, nisi quatenus recipit et decrementa et declinationes; secundum quæ decrementa et declinationes transverberat motus iste universum rerum mobilium, et permeat a cœlo stellato usque ad viscera et interiora terræ; non raptu aliquo prehensivo aut vexativo, sed consensu perpetuo. Atque iste motus in cœlo stellato perfectus est et integer, tam mensura justa temporis quam restitutione plena loci. Quanto autem deceditur e sublimi, tanto iste motus imperfectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam

'Bacon, in his later writings, rejected more decidedly than in this passage the doctrine of the earth's motion. Thus in the Nov. Org. ii. 46., it is said that Galileo's theory of the tides is founded on a "concessum non concessibile," namely, that the earth moves; and, in the third book of the De Augmentis, Bacon, in speaking of the cumbrous machinery of the Ptolemaic system, remarks, "harum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum esse) homines impegit."

« AnteriorContinuar »