Imágenes de páginas
PDF
EPUB

absque spuma aut etiam totius corporis elevatione; vapor autem ejus dum confertus est, in bona ab ore vitri distantia flamma admota flammam concipit, non tam lucidam certe et bene compactam quam oleum, sed tenuem et jejunam, cœruleam quoque et fere perspicuam. Inflammatus autem fertur ad os vitri, ubi pabuli magis copiosi datur subministratio, quemadmodum et oleum. Verum tamen si inflammetur vapor in parte ab ore vitri nonnihil deflectente in obliquum, fit inflammatio in aëre pensilis, undulata, aut arcuata, imaginem vaporis secuta, et proculdubio longius ipsum comitatura, si vapor ille constipatus maneret, nec cum aëre se confunderet. Atque corpus ipsum spiritus vini, nullo præcedente vapore notabili, flamma admota et parum immorante, in flammam ejusque expansionem mutatur, eo citius et facilius, quo spiritus latius diffusus sit et minorem occupet altitudinem. Quod si spiritus vini in cavo palmæ manus ponatur, et candela accensa inter digitos juxta palmam collocetur (ut pueri cum pulvere resinæ ludere solent), et spiritus ille leviter projiciatur, et prorsum non sursum directo; ardet corpus ipsum in aëre, et accensum interdum descendit recta; interdum nubeculam in aëre volitantem explicat, quæ tamen ipsa ad descensum vergit; interdum ad tecti fastigium, vel latera, vel pavimentum, utique inflammatum, adhærescit et ardet, et sensim extinguitur.

Habent autem acetum, agresta, vinum, lac, atque alii liquores simplices (ex vegetabilibus et animantibus, dico, nam de mineralibus seorsim memorabimus) suos expansionum modos, atque in iis notabiles nonnullas differentias, quas hoc loco referre supervacuum visum est. Versantur autem istæ differentiæ in illis naturis, quas in processibus aquæ et olei et spiritus vini notavimus; gradu nempe caloris ; et modo expansionis, quæ triplex est; vel toto corpore, vel spuma, vel bullis majoribus. Nam pinguia fere toto corpore; succi immaturi, ut agresta, bullis majoribus; succi effæti, ut acetum, minoribus, adscendunt. Etiam congregatio spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bullæ circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant et absumantur, quam magna.

Monitum.

Liquores manifeste compositos, ad historiam expansionis et coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos aut proprios existimavimus, quia separationibus et misturis suis rationes simplicis expansionis et coitionis disturbant et confundunt. Itaque illos ad propriam historiam separationis et misturæ ablegavimus.

Historia.

SPIRITUS vini in experimento positus cum pileo illo tensibili (quem cum de aqua loqueremur descripsimus) hujusmodi sortitus est expansionem. Comperimus pondus 6 denariorum consumptum et in vaporem solutum, vesicam grandem quæ 8 pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse; quæ vesica decuplo-sextuplo erat major quam vesica illa qua ad aquam usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in experimento aquæ ponderis solummodo 2 denariorum facta erat consumptio; quæ tertia tantum pars est denariorum sex. Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad expansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius. Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo flaccescente, et se insigniter contrahente. Atque ex hoc experimento corporis flammæ expansionem æstimare cœpimus, conjectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem convenire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flammam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et amplius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui, ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non impurum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum habere posuimus.

Neque hæc multum discrepant ab iis quæ visu obiter per

1 flavescente in the original.

cipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream accensam flatu extinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ima parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas; et candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem flammæ quæ primo allabitur contempleris; eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas; flammam corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observationes nostras super hanc historiam ventum erit, clarius explicabimus.

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore, in ventosis quibus utuntur medici ad attractionem luculenter videmus. Illæ enim super flamma calefacta et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahunt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma companili vulgatissima ad mensæ usum adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens. Tum prunas ardentes duas aut tres in concavo illo parvo quod salem excipere solet posuimus, atque ignem a flatu excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet.

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem extingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam

edebat. Id ab aëris tepefacti extensione, quæ principium motus dare potuit, factum fuisse verisimile est; cum certum sit aërem, vel exigui admodum caloris contactu lacessitum, expansionem statim moliri.

Verum ad magis accuratam expansionis aëris notitiam, ad vesicam illam sensibilem versi, vitrum accepimus vacuum (scilicet aëre solo impletum); ei pileum illum ex vesica (de quo jam antea locuti sumus) imposuimus. Vitro autem super ignem imposito, celerius et minore calore se extendebat aër, quam aqua aut spiritus vini; sed expansione non admodum ampla. Hanc enim proportionem ferebat: si vesica ex semisse minoris contenti erat quam vitrum ipsum, aër illam fortiter sane et plene inflabat; ad majorem expansionem non facile adscendebat; foramine autem in summitate vesicæ, dum inflaretur, facto, nullum exibat corpus visibile.

DESCRIPTIO

GLOBI INTELLECTUALIS

ET

THEMA CELI.

« AnteriorContinuar »