et inquisitione miram et supinam negligentiam hominum notare licet. Neque parvo detrimento in motus istius natura et potestate investiganda offenditur; cum ad infinita sit utilis, et tormentis, machinis, et universæ rei mechanicæ, sit instar animæ et vitæ. Plurimi autem se perfunctos inquisitione putant, si motum illum violentum esse pronuntient, et a naturali distinguant. Atque is sane est Aristotelis et scholæ ejus mos proprius et disciplina, curare ut habeant homines quod pronuntient, non quod sentiant; et docere quomodo aliquis affirmando aut negando se expedire, non cogitando se explicare et sibi satisfacere possit. Alii paulo attentius, arrepto illo posito duo corpora in uno loco esse non posse, restare aiunt ut quod fortius sit impellat, debilius cedat; eam cessionem sive fugam, si minor adhibeatur vis, non ultra durare quam prima impulsio continuetur; ut in protrusione; si autem major, etiam remoto corpore impellente ad tempus vigere, donec sensim remittatur; ut in jactu. Atque hi rursus, alio ejusdem scholæ more inveterato, primordia rei captant, de processu et exitu non solliciti; tanquam prima quæque cætera trahant; quo fit ut immatura quadam impatientia contemplationem abrumpant. Nam ad id quod corpora sub ipsum ictum cedant, aliquid afferunt; sed postquam corpus impellens jam remotum sit, adeo ut necessitas illa confusionis corporum jam plane cessaverit, cur postea motus continuetur, nihil dicunt, nec seipsi satis capiunt. Alii autem magis diligentes et in inquisitione perseverantes, cum vim aëris in ventis et similibus quæ vel arbores et turres dejicere possit animadvertissent, opinati sunt eam vim quæ hujusmodi missilia post primam impulsionem deducat et comitetur aëri debere attribui, pone corpus quod movetur collecto et ingruenti; cujus impetu corpus tanquam navis in gurgite aquarum vehatur. Atque hi certe rem non deserunt, atque contemplationem ad exitum perducunt; sed tamen a veritate aberrant. Res autem vere in hunc modum se habet. Præcipuus motus partibus ipsius 1 See Fracastorius, De Sympath. et Antipath. c. 4., to whom Bacon refers in the Nov. Org. [11. 36., Vol. I. p. 301.] That the medium through which a body is projected is the cause of its continuing to move after it has parted from that which projects it, had however been taught by Aristotle. See the Physics, viii. 10.; a passage which, though the theory of projectiles contained in it is altogether false, yet shows that Aristotle had formed a distinct though incomplete conception of the propagation of motion through any medium. Aristotle's view seems not to have been rightly understood by his commentators. See Brandis's Scholia, p. 451., at bottom; and compare Cardan, De Subtil. ii., and Vanini, Dialogi, xi. corporis, quod volat, inesse videtur: qui, cum visu ob nimiam subtilitatem non percipiatur, homines non satis attendentes, sed levi observatione rem transmittentes, latet. Accuratius autem scrutanti manifeste constat, corpora quæ duriora sunt pressionis esse impatientissima, et ejusdem veluti sensum acutissimum habere; adeo ut quam minimum a naturali positione depulsa, magna pernicitate nitantur ut liberentur et in pristinum statum restituantur. Quod ut fiat, partes singulæ, facto principio a parte pulsata, se invicem non secus ac vis externa protrudunt ac urgent'; et fit continua et intensissima (licet minime visibilis) partium trepidatio et commotio. Atque hoc videmus fieri in exemplo vitri, sacchari, et hujusmodi rerum fragilium; quæ si mucrone aut ferro acuto secentur aut dividantur, protinus in aliis partibus, a tractu mucronis remotis, quasi in instanti disrumpuntur. Quod evidenter demonstrat communicationem motus pressuræ in partes succedentes. Qui motus cum per omnia moliatur et ubique tentet, ea parte confractionem inducit qua ex præcedente corporis dispositione minus fortis erat compactio. Neque tamen ipse motus, quando per omnia turbat et percurrit, sub aspectum venit, donec aperta fiat effractio sive continuitatis solutio. Rursus videmus, si forte filum ferreum, aut bacillum, aut durior pars calami (vel hujusmodi corpora, quæ flexibilia quidem sunt, non absque aliqua renitentia) inter pollicem et indicem per extrema sua curventur et stringantur, ea statim prosilire. Cujus motus causa manifeste deprehenditur non esse in extremis corporis partibus, quæ digitis stringuntur, sed in medio, quod vim patitur; ad cujus relevationem motus ille se expedit. In hoc autem exemplo plane liquet, causam illam motus quam adducunt de impulsione aëris excludi. Neque enim ulla fit percussio, quæ aërem immittat. Atque hoc etiam levi illo experimento evincitur, cum pruni nucleum recentem et lubricum premimus, digitosque paulatim adducimus, atque hac ratione emittimus. Nam et in hoc quoque exemplo compressio illa vice percussionis est. Evidentissimus autem hujusce motus effectus cernitur, in perpetuis conversionibus sive rotationibus corporum missilium dum volant. Siquidem ea procedunt utique, sed progressum suum faciunt in lineis spiralibus, hoc est procedendo et rotando. Atque certe is motus spiralis, cum tam sit rapidus, et nihilominus tam expeditus, et rebus quodammodo 'vigent in Gruter's edition.-J. S. familiaris, nobis dubitationem movit, num forte ex altiore principio non penderet. Sed existimamus non aliam causam huic rei subesse, quam eandem quam nunc tractamus. Namque pressura corporis affatim motum in partibus sive minutiis ejus excitat, ut se quacunque via expediant et liberent. Itaque corpus non solum in linea recta agitur et provolat, sed undequaque experitur, atque ideo se rotat; utroque enim modo ad se laxandum nonnihil proficit. Atque in rebus solidis subtile quiddam et abditum; in mollibus evidens et quasi palpabile est. Nam ut cera vel plumbum, et hujusmodi mollia, malleo percussa cedunt, non tantum in directum, sed et in latera undequaque: eodem modo et corpora dura sive renitentia fugiunt et in recta linea et in circuitu. Cessio enim corporalis in mollibus, et localis in duris, ratione conveniunt; atque in corporis mollis efformatione, corporis duri passio, cum fugit et volat, optime conspicitur. Interim nemo existimet nos præter motum istum (qui caput rei est) non etiam aliquas partes aëri devehenti tribuere, qui motum principalem adjuvare, impedire, flectere, regere possit. Nam et ejus rei potestas est non parva. Atque hæc motus violenti sive mechanici (qui adhuc latuit) explicatio, veluti fons quidam practicæ est. IX. De causa motus in tormentis igneis, quod ex parte tantum, nec ea potiore, inquisita sit. TORMENTORUM igneorum causa, et motus tam potentis et nobilis explicatio, manca est, et ex parte potiore deficit. Aiunt enim pulverem tormentarium, postquam in flammam conversus sit et extenuatus, se dilatare et majus spatium occupare: unde sequi,-ne duo corpora in uno loco sint, aut dimensionum penetratio fiat, aut forma elementi destruatur, aut situs partium præter naturam totius sit (hæc enim dicuntur),—corporis quod obstat expulsionem vel effractionem. Neque nihil est, quod dicunt. Nam et iste appetitus, et materiæ passio, et1 hujusmodi motus pars aliqua. Sed nihilominus in hoc peccant, quod ad necessitatem istam corporis dilatandi rem præpropera cogitatione deducunt, neque quod natura prius est distincte considerant. Nam ut corpus pulveris, postquam in flammam mutatus est, majorem locum occupet, necessitatem sane habet; ut autem corpus pulveris inflammetur, idque tam rapide, id 1 M. Bouillet reads est. simili necessitate non constringitur; sed ex præcedente motuum conflictu et comparatione pendet. Nam dubium non est, quin corpus illud solidum et grave, quod per hujusmodi motum extruditur vel removetur, antequam cedat, sedulo obnitatur; et si forte robustius sit, victoria potiatur; id est, ut non flamma globum expellat, sed globus flammam suffocet. Itaque si loco pulveris tormentarii, sulphurem vel caphuram vel similia accipias, quæ flammam et ipsa cito corripiunt, et (quia corporum compactio inflammationi impedimento est) ea in grana pulveris, admista cineris juniperi vel alicujus ligni maxime combustilis aliqua portione, efformes; tamen (si nitrum absit) motus iste rapidus et potens non sequitur: sed motus ad inflammationem a mole corporis renitentis impeditur et constringitur, nec se explicat aut ad effectum pertingit. Rei autem veritas sic se habet. Motum istum, de quo quæritur, geminatum et compositum reperias. Nam præter motum inflammationis, qui in sulphurea pulveris parte maxime viget, subest alius magis fortis et violentus. Is fit a spiritu crudo et aqueo, qui ex nitro maxime, et nonnihil a carbone salicis concipitur, qui et ipse expanditur certe (ut vapores subdito calore solent), sed una etiam (quod caput rei est) impetu rapidissimo a calore et inflammatione fugit et erumpit, atque per hoc etiam inflammationi vias relaxat et aperit. Hujusce motus rudimenta et in crepitationibus aridorum foliorum lauri vel hederæ cernimus, cum in ignem mittuntur; et magis etiam in sale, qui ad rei inquisitæ naturam propius accedit. Simile etiam quiddam et in sevo candelarum madido et in flatulentis ligni viridis flammis sæpe videmus. Maxime autem eminet iste motus in argento vivo, quod corpus maxime crudum, et instar aquæ mineralis est; cujus vires (si ab igne vexetur, et ab exitu prohibeatur) non multo pulveris tormentarii viribus inferiores sunt. Itaque hoc exemplo monendi homines sunt et rogandi, ne in causarum inquisitione unum aliquod arripiant, et facile pronuntient; sed circumspiciant, et contemplationes suas fortius et altius figant. X. De dissimilitudine cœlestium et sublunarium quoad æternitatem et mutabilitatem; quod non sit verificata. QUOD receptum est, universitatem naturæ veluti per globos recte dividi et distingui; ut alia sit ratio cœlestium, alia sub lunarium; id non absque causa introductum videtur, si in hac opinione modus adhibeatur. Dubium enim non est, quin regiones sub orbe lunari positæ et supra, una cum corporibus quæ sub eisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque tamen hoc certius est quam illud, corporibus utriusque globi inesse communes inclinationes, passiones, et motus. Itaque unitatem naturæ sequi debemus, et ista distinguere potius quam discerpere, nec contemplationem frangere. Sed quod ulterius receptum est, cœlestia mutationes non subire; sublunaria vero aut elementaria, quæ vocant, iisdem obnoxia esse; et materiam horum instar meretricis esse, novas formas perpetuo appetentem; illorum autem instar matronæ, stabili et intemerato connubio gaudentem ;-―popularis opinio videtur esse, et infirma, et ex apparentia et superstitione orta. Videtur autem nobis hæc sententia ex utraque parte labilis et sine fundamento. Nam neque cœlo ea competit æternitas quam fingunt, nec rursus terræ ea mutabilitas. Nam, quod ad cœlum attinet, non ea nitendum est ratione, mutationes ibidem non fieri, quia sub aspectum non veniunt. Aspectum enim frustrat et corporis subtilitas et loci distantia. Nam variæ inveniuntur aëris mutationes, ut in æstu, frigore, odoribus, sonis, manifestum est, quæ sub visum non cadunt. Neque rursus (credo), si oculus in circulo lunæ positus esset, a tanto intervallo quæ hic apud nos fiunt, et qui in superficie terræ obveniunt motus et mutationes machinarum, animalium, plantarum, et hujusmodi, (quæ pusillæ alicujus festucæ dimensionem, ob distantiam, non æquant,) cernere posset. In corporibus autem quæ tantæ molis et magnitudinis sunt, ut ob dimensionum suarum amplitudinem spatia distantiarum vincere atque ad aspectum pervenire possunt, mutationes in regionibus cœlestibus fieri, ex cometis quibusdam satis liquet; iis dico, qui certam et constantem configurationem cum stellis fixis servarunt; qualis fuit illa, quæ in Cassiopea nostra ætate apparuit. Quod autem ad terram attinet; postquam ad interiora ejus, relicta ea quæ in 3 1 M. Bouillet reads possint. 2 2 quæ in MS. So in the original. It should apparently be ille, qui.—J. S. The star which appeared in Ophiuchus in 1604 is generally mentioned by Galileo in conjunction with the one in Cassiopeia (which appeared in 1572), as evidence against the doctrine of the immutability of the heavens. It seems, therefore, that the Cogitationes were written before or not long after 1604, especially as in the Descriptio Globi Intellectualis the two stars are mentioned together. But a similar argument would show that they were written before or soon after 1600, as the new star in Cygnus is not mentioned. [On this last point see the preface p. 14.-J. S.] |