Imágenes de páginas
PDF
EPUB

expirasset sibi plauderent; quasi conscius sibi fuisset, Mimum vitæ a se commode transactum.1 Hæc quoque doctrinæ portio inter Desiderata numeranda est; non quin in praxi, etiam nimio plus quam oportet, usurpata sit et frequentata; verum quod libri de illa silent. Quamobrem ex more nostro, sicut in priore, nonnulla ejus capita recensebimus; eamque Fabrum Fortunæ, sive (ut diximus) Doctrinam de Ambitu Vita, nominabimus.

Ac primo quidem intuitu novum quoddam et insolitum argumentum tractare videbor, docendo homines. quomodo Fortunæ suæ Fabri fieri possint: doctrinam certe, cui quivis libenter se discipulum addixerit, donec difficultatem ejusdem habuerit perspectam. Non enim leviora sunt aut pauciora aut minus ardua quæ ad Fortunam comparandam requiruntur, quam quæ ad Virtutem; resque est æque difficilis ac severa, fieri vere Politicum ac vere Moralem. At hujus Doctrinæ pertractatio plurimum ad literarum tum decus tum pondus pertinet. Interest enim inprimis honoris literarum, ut homines isti pragmatici sciant eruditionem haudquaquam aviculæ qualis est alauda similem esse, quæ in sublime ferri et cantillando se oblectare soleat, at nihil aliud; quinimo ex accipitris potius genere esse, qui et in alto volare, ac subinde, cum visum fuerit, descendere et prædam rapere novit. Deinde et ad perfectionem literarum hoc ipsum spectat, quia legitimæ inquisitionis vera norma est, ut nihil inveniatur in globo materiæ, quod nm habeat parallelum in globo crystallino sive in

1 "Amicos admissos percunctatus Ecquid videretur mimum vitæ commode transegisse, adjecit et clausulam:

Δότε κρότον, καὶ πάντες ὑμεῖς μετὰ χαρᾶς κτυπήσατε.” -Sueton. in Aug. c. 99.

tellectu. Hoc est, ut nihil veniat in Practicam, cujus non sit etiam Doctrina aliqua et Theoria. Neque tamen literæ hanc ipsam Fortunæ Architecturam aliter admirantur aut æstimant, quam ut opus quoddam inferioris generis. Nemini enim Fortuna Propria, pro dono Esse1 sui a Deo concesso, ullo modo digna retributio esse possit. Quin et non raro fit, ut viri virtutibus egregii fortunæ suæ sponte renuncient, ut rebus sublimioribus vacent. Digna tamen est Fortuna, quatenus virtutis ac bene merendi organum est, sua quoque speculatione et doctrina.

Ad hanc Doctrinam pertinent præcepta, nonnulla Summaria, nonnulla Sparsa et Varia. Præcepta Summaria versantur circa veram Notitiam et Aliorum et Sui. Primum igitur præceptum (in quo cardo Notitia Aliorum vertitur) illud constituatur, ut procuremus nobis quantum fieri possit fenestram illam, quam olim requisivit Momus.2 Ille, cum in humani cordis fabrica. tot angulos et recessus conspicatus esset, id reprehendit quod defuisset fenestra, per quam in obscuros illos et tortuosos anfractus inspicere quis possit. Hanc autem fenestram obtinebimus, si omni sedulitate nobis informationem comparemus et procuremus de personis, quibuscum intercedunt negotia, particularibus; earumque ingeniis, cupiditatibus, finibus, moribus, auxiliis et adminiculis quibus præcipue suffulciuntur et valent; et

1 "Esse " is here used as an indeclinable substantive, a construction common among the schoolmen. "Posse" and "Velle" are often used in the same way.

2 See Lucian. in Hermotim. 20. But as Bacon, in the Essay on Building, alludes to a part of the story which Lucian does not tell, it is probable that his knowledge of it was derived from some other source. The most obvious one is the Æsopic fable; but there Momus's wish is not quite the same as in the text. In the fable he complains not that there are no shutters, upides, in the breast, but that al ppéves are inside it, and not on the surface.

rursus defectibus et imbecillitatibus, quaque ex parte maxime pateant et obnoxii sint; amicis, factionibus, patronis, clientelis; rursusque inimicis, invidis, competitoribus; etiam temporibus et aditibus

(Sola viri molles aditus et tempora noris); 1

denique institutis et normis quas sibi præscripserunt, et similibus. Quinetiam non solum informatio capienda est de Personis, sed insuper de Actionibus particularibus quæ de tempore in tempus in motu sunt et tanquam sub incude; quomodo regantur et succedant, quorum studiis foveantur, a quibus oppugnentur, cujusque sint ponderis et momenti, et quid secum trahant, et hujusmodi. Etenim Actiones præsentes nosse, et in se plurimum prodest, et illud insuper habet quod absque hoc etiam personarum notitia valde futura sit fallax et erronea. Mutantur enim homines simul cum actionibus; et alii sunt, dum actionibus ipsis implicentur et obsideantur, alii postquam redierint ad ingenium. Atque hæ de rebus particularibus informationes, quæ tam ad Personas quam ad Actiones spectant, sunt tanquam propositiones minores in omni activo syllogismo. Nulla enim observationum aut axiomatum (unde conficiuntur majores propositiones politica) veritas aut excellentia ad conclusionis firmamentum sufficere possit, si in minore propositione fuerit erratum. Quod vero hujusmodi notitia comparari possit, fidejussor nobis est Salomon, qui ait; Consilium in corde viri, tanquam aqua profunda; sed vir prudens exhauriet illud.2 Quamvis autem ipsa notitia non cadat sub præceptum, quoniam individuorum est, attamen mandata de eadem elicienda utiliter dari possunt.

1 Virg. Æn. iv. 423.

2 Prov. xx. 5.

Licet

Notitia hominum sex modis elici et hauriri potest; per Vultus et Ora ipsorum; per Verba; per Facta; per Ingenia sua; per Fines suos; denique per Relationes Aliorum. Quantum ad Vultus attinet, minime nos moveat vetus adagium, Fronti nulla fides.1 enim hoc ipsum non perperam dictum sit de Vultus et Gestus compositione externa et generali, attamen subsunt subtiliores quidam motus et labores Oculorum, Oris, Vultus, et Gestus; ex quibus reseratur et patet (ut eleganter ait Q. Cicero) veluti janua quædam animi.2 Quis Tiberio Cæsare occultior? At Tacitus, notans characterem et modum loquendi diversum quo. usus est Tiberius in laudando apud senatum res a Germanico et a Druso gestas, de laudibus Germanici sic; Magis in speciem adornatis verbis, quam ut penitus sentire videretur;3 de laudibus Drusi sic; Paucioribus, sed intentior, et fida oratione. Iterum Tacitus, eundem Tiberium alias etiam ut nonnihil pellucidum notans; In aliis (inquit) erat veluti eluctantium verborum; solutius vero loquebatur, quando subveniret.5 Sane difficile reperiatur simulationis artifex aliquis tam peritus et egregius, aut vultus aliquis ita coactus, et, ut ille loquitur, jussus, qui a sermone artificioso et simulatorio possit istas notas sejungere, quin aut sermo sit solito

2 De Pet. Cons. § 11.

1 Juven. ii. 8. 8 In the Advancement of Learning, this passage stands thus: "None more close than Tiberius, and yet Tacitus saith of Gallus, Etenim vultu offensionem conjectaverat. So again, noting," &c. The passage referred to is in Annals, i. 12., and was probably omitted by an oversight, for it is quite in point.-J. S.

4 Tac. Ann. i. 52. ["Rettulit tamen ad senatum de rebus gestis, multaque de virtute ejus memoravit, magis in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire crederetur. Paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, sed intentior et fidâ oratione."]

5"... Compositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque loquebatur quotiens subveniret.”. Tac. Ann. iv. 31.

solutior, aut comptior, aut magis vagus et oberrans, aut magis aridus et quasi eluctans.

Ad Verba Hominum quod attinet; sunt quidem illa (ut de urinis loquuntur medici) meretricia. Sed isti meretricii fuci optime deprehenduntur duobus modis ; cum scilicet proferuntur verba aut ex improviso, aut in perturbatione. Sic Tiberius, cum ex Agrippinæ verbis aculeatis subito commotus esset et nonnihil abreptus, extra innata simulationis terminos pedem protulit; Audita hæc (inquit Tacitus) raram occulti pectoris vocem elicuere; correptamque Græco versu admonuit, ideo lædi quia non regnaret.1 Quare poëta perturbationes hujusmodi non inscite appellat Torturas, quod ab iis secreta sua prodere homines compellantur:

Vino tortus et ira.2

Ipsa sane testatur experientia paucos admodum reperiri, qui erga arcana sua tam fidi sint, animumque gerant adeo obfirmatum, quin interdum ex iracundia; interdum ex jactantia; interdum ex intima erga amicum benevolentia; interdum ex animi imbecillitate, qui se mole cogitationum onerari amplius non sustineat; interdum denique ex alio quopiam affectu; intimas animi cogitationes revelent et communicent. Ac ante omnia sinus animi excutit, si simulatio simulationem impulerit; juxta adagium illud Hispanorum; Dic mendacium, et erues veritatem.3

Quin et Factis ipsis, licet humani animi pignora sint certissima, non prorsus tamen fidendum; nisi diligenter

1 Tac. Ann. iv. 52. In modern editions of Tacitus the last clause stands thus: -"Non ideo lædi quia non regnaret."

2 Hor. Ep. i. 18. 38.

8 In the Advancement of Learning this proverb is given in Spanish: “Di mentira y sacaras verdad."

« AnteriorContinuar »