Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tribunal cesserit in partes injustitiæ, status rerum vertitur tanquam in latrocinium publicum; fitque plane, ut homo homini sit lupus.1

PARABOLA.

26. Noli esse amicus homini iracundo, nec ambulato cum homine furioso.2

EXPLICATIO.

Quanto religiosius amicitiæ jura inter bonos servanda et colenda sunt, tanto magis cavendum est jam usque a principio de prudente amicorum delectu. Atque amicorum natura et mores, quantum ad nos ipsos spectant, omnino ferendi sunt; cum vero necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus et geramus, dura admodum et iniqua amicitiæ conditio est. Itaque interest inprimis, ut præcipit Salomon, ad vitæ pacem et præsidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, et qui facile lites et jurgia provocant aut suscipiunt, commisceamus. Istud enim genus amicorum perpetuo nos contentionibus et factionibus implicabit; ut aut amicitiam abrumpere, aut incolumitati propriæ deesse cogamur.

PARABOLA.

27. Qui celat delictum, quærit amicitiam; sed qui altero sermone repetit, separat foederatos.3

EXPLICATIO.

Duplex concordiam tractandi et animos reconciliandi via; altera, quæ incipit ab amnestia; altera quæ a

1 See Erasm. Adag. i. 1. 70.

8 Prov. xvii. 9.

2 Prov. xxii. 24.

repetitione injuriarum, subjungendo apologias et excusationes. Equidem memini sententiam viri admodum prudentis et politici; Qui pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordice fallit quam æquitate componit. Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in contraria opinione est; et amnestiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione hæc insunt mala; tum quod ea sit veluti unguis in ulcere; tum quod periculum impendeat a nova altercatione (siquidem de injuriarum rationibus inter partes nunquam conveniet); tum denique quod deducat rem ad apologias; at utraque pars malit videri potius offensam remisisse, quam admisisse excusatio

nem.

PARABOLA,

28. In omni opere bono erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.1

EXPLICATIO.

Şeparat Salomon hac Parabola fructum laboris linguæ et laboris manuum; quasi ex altero proveniat egestas, ex altero abundantia. Etenim fit fere perpetuo ut qui multa effutiant, jactent multa, multa promittant, egeni sint, nec emolumentum capiant ex illis rebus de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimum, industrii minime sunt aut impigri ad opera, sed tantummodo sermonibus se, tanquam vento, pascunt et satiant. Sane, ut poëta loquitur, Qui silet est firmus.2 Is qui conscius est se in opere proficere, sibi plaudit et tacet; qui vero e contra conscius est auras se inanes captare, multa et mira apud alios prædicat.

1 Prov. xiv. 23.

VOL. III.

6

2 Ovid, Remed. Amor. 697.

PARABOLA.

29. Melior est correptio manifesta, quam amor occultus.1

EXPLICATIO.

Reprehendit Parabola mollitiem amicorum, qui amicitiæ privilegio non utuntur in admonendo libere et audacter amicos, tam de erroribus quam de periculis suis. Quid enim faciam (solet hujusmodi mollis amicus dicere), aut quo me vertam? Amo illum quantum quis maxime, meque si quid illi adversi contigerit ipsius loco libenter substituerim; sed novi ingenium ejus; si libere cum eo egero, animum illius offendam, saltem contristabo; neque tamen proficiam; atque citius eum ab amicitia mea alienabo, quam ab iis quæ in animo fixa habet abducam. Hujusmodi amicum, tanquam enervem et inutilem, redarguit Salomon, atque plus utilitatis ab inimico manifesto quam ab ejus generis amico sumi posse pronunciat. Siquidem ea fortasse audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, quæ amicus mussat præ nimia indulgentia.

PARABOLA.

30. Prudens advertit ad gressus suos; stultus divertit ad dolos.2

EXPLICATIO.

Duæ sunt prudentiæ species; altera vera et sana, altera degener et falsa, quam Salomon stultitiæ nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, viis et vestigiis propriis cavet; periculis prospiciens, meditans remedia, proborum opera utens, contra improbos seipsum muniens; cautus incœptu, receptu non imparatus ;

1 Prov. xxvii. 5.

2 Prov. xiv. 8. and 15? M. Bouillet refers to Prov. xv. 21.

in occasiones attentus, contra impedimenta strenuus; cum innumeris aliis, quæ ad sui ipsius actiones et gressus regendos spectant. At altera species tota est consuta ex fallaciis et astutiis, spemque ponit omnino in aliis circumveniendis iisdemque ad libitum effingendis. Hanc merito rejicit Parabola, non tantum ut improbam, sed etiam ut stultam. Primo enim, minime est ex iis rebus quæ in nostra sunt potestate, nec etiam aliqua constanti regula nititur; sed nova quotidie comminiscenda sunt stratagemata, prioribus fatiscentibus et obsoletis. Secundo, qui vafri et subdoli hominis famam et opinionem semel incurrerit, præcipuo se ad res gerendas instrumento prorsus privavit; hoc est, fide: : itaque omnia parum votis suis consentientia experietur. Postremo, artes istæ, utcunque pulchræ videantur et complaceant, attamen sæpius frustrantur: quod bene notavit Tacitus; Consilia callida et audacia expectatione læta, tractatu dura, eventu tristia.1

PARABOLA.

31. Noli esse justus nimium, nec sapientior quam oportet; cur abripiare subito ??

EXPLICATIO.

Sunt tempora (ut inquit Tacitus) in quibus magnis virtutibus certissimum est exitium.3 Atque hoc viris virtute et justitia egregiis aliquando subito, aliquando diu ante prævisum, contingit. Quod si adjungatur

1 "Consilia callida et audacia primâ specie læta, tractatu dura, eventu tristia esse." These words, however, do not occur in Tacitus, but in the thirty-fifth book of Livy, c. 32. Bacon's recollection was probably misled by the epigrammatic character of the expression.

2 Eccles. vii. 16.

3 "Ob virtutes certissimum exitium." Tac. Hist. i. 2.

etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint et ad propriam incolumitatem evigilent, tum hoc lucrantur ut ruina eorum subito obveniat, ex occultis omnino et obscuris consiliis; quibus et evitetur invidia, et pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod vero ad illud nimium quod in Parabola ponitur (quandoquidem non Periandri alicujus, sed Salomonis verba sunt ista, qui mala in hominum vita sæpius notat, nunquam præcipit) intelligendum est non de virtute ipsa (in qua nimium non est) sed de vana ejus atque invidiosa affectatione et ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido; miraculi loco ponens, quod nunquam servilis alicujus sententiæ author fuisset, et tamen tam sævis temporibus incolumis mansisset; Subit (inquit) cogitatio, utrum hæc fato regantur, an etiam sit in nostra potestate cursum quendam tenere inter deforme obsequium et abruptam contumaciam medium, periculo simul et indignitate vacuuт 21

PARABOLA.

32. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.2

EXPLICATIO.

Distinguit Parabola inter sapientiam illam quæ in verum habitum increverit et maturuerit, et illam quæ natat tantum in cerebro et conceptu, aut sermone jactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prior, oblata occasione in qua exerceatur, illico excitatur, accingitur, dilatatur, adeo ut seipsa major videatur ;

1 "Unde dubitare cogor, fato et sorte nascendi, ut cætera, ita principum inclinatio in hos, offensio in illos: an sit aliquid in nostris consiliis, liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione et periculis vacuum."— Tac. Ann. iv. 20.

2 Prov. ix. 9.

« AnteriorContinuar »