Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER SEPTIMUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Ethica in Doctrinam de Exemplari, et Georgica Animi. Partitio Exemplaris (scilicet Boni) in Bonum Simplex, et Bonum Comparatum. Partitio Boni Simplicis in Bonum Individuale, et Bonum Communionis.

PERVENTUM est (Rex optime) ad Ethicam, quæ Voluntatem Humanam intuetur et tractat. Voluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens. Voluntatis stimuli, affectus; ministri, organa et motus voluntarii. De hac Salomon, Ante omnia (inquit) custodi, Fili, cor tuum; nam inde procedunt actiones vitæ.1 In hujus Scientiæ pertractatione, qui de ea scripserunt perinde mihi fecisse videntur, ac si quis scribendi artem tradere pollicitus pulchra tantum exhibeat exemplaria literarum, tam simplicium quam copulatarum; de calvero ducendo aut modis characteres efformandi

amo

1 Prov. iv. 23.

nihil præcipiat. Ita et isti proposuerunt nobis exemplaria bella et luculenta atque descriptiones sive imagines accuratas Boni, Virtutis, Officiorum, Fœlicitatis, tanquam vera objecta et scopos voluntatis et appetitus humani; verum quomodo quis possit optime ad hos scopos (excellentes sane et bene ab illis positos) collimare ; hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit; aut nihil præcip iunt, aut perfunctorie et minus utiliter. Disseramus quantum libuerit virtutes morales in animo humano. esse habitualiter, non naturaliter; distinguamus solenniter inter spiritus generosos et vulgus ignobile, quod illi rationum momentis, hi præmio aut pœna ducantur ; præcipiamus ingeniose animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli in contrariam partem inclinationis suæ flecti oportere;2 aliaque insuper hujusmodi hinc inde spargamus; longe tamen abest, ut hæc et alia id genus absentiam rei excusent quam modo requirimus.

Hujusce neglectus causam haud aliam esse reor quam latentem illum scopulum, ad quem tot Scientiæ naviculæ impingentes naufragia passæ sunt; nimirum quod fastidiant scriptores versari in rebus vulgatis et plebeiis, quæ nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satis illustres ad ornandum. Sane haud facile quis verbis assequatur, quantam calamitatem attulerit hoc ipsum quod dicimus; quod homines ingenita superbia et gloria

1 Bacon refers to the Aristotelian definition of virtue, ἕξις πρακτικὴ τοῦ déovros, which St. Thomas Aquinas thus illustrates -"Sunt autem quædam potentiæ quæ secundum seipas sunt determinatæ ad suos actus" (that is, naturaliter) "sicut potentiæ naturales activæ, et ideo hujusmodi potentiæ naturales secundum seipsas dicuntur virtutes, potentiæ autem rationales quæ sunt propriæ hominis non sunt determinatæ ad unum, sed se habent indeterminate ad multa, determinantur autem ad actus per habitum, et ideo virtutes humanæ habitus sunt." Sum. Theol. i. 2dae 45. 1.

2 Arist. Eth. ad Nicom. ii. 9.

vana eas materias tractationum eosque modos tractandi sibi delegerint, quæ ingenia ipsorum potius commendent quam lectorum utilitatibus inserviant. Optime Seneca, Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui; siquidem scripta talia esse debent ut amores documentorum ipsorum, non doctorum, excitent. Ii igitur recta incedunt via, qui de consiliis suis id prædicare possint quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere; Quæ si feceritis, non oratorem duntaxat in præsentia laudabitis, sed vosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum vestrarum meliore.2 Ego certe (Rex optime), ut de meipso quod res est loquar, et in iis quæ nunc edo et in iis quæ in posterum meditor dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) sæpius sciens et volens projicio, dum commodis humanis inserviam; quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et bajulus et quidvis demum fio; cum haud pauca, quæ omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod cœpimus dicere, delegerunt sibi philosophi in Ethica massam quandam materiæ splendidam et nitentem, in qua potissimum vel ingenii acumen vel eloquentiæ vigorem venditare possint. Quæ vero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt.

Neque tamen debuerant viri tam eximii desperasse de fortuna simili ei quam poëta Virgilius et sibi spon

1 Ep. 52. sub fin.:-" Ad rem commoveantur, non ad verba composita. Alioqui nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui." Seneca is speaking of the auditors of popular lecturers on philosophy. The only kind of applause which he would allow the lecturer to affect or the audience to bestow, is that of young men so stirred by the matter that they cannot refrain. -J. S.

2 Demosth. Olynth. ii. ad calc.

« AnteriorContinuar »