Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ita et sapientia ejus omnia humana non minus quam divina complexa est. In Aphorismis vero illis, præter alia magis theologica, reperies liquido haud pauca præcepta et monita civilia præstantissima; ex profundis quidem sapientiæ penetralibus scaturientia, atque in amplissimum varietatis campum excurrentia. Quoniam vero Doctrinam de Occasionibus Sparsis (quæ Doctrinæ de Negotiis portio est prior) inter Desiderata reponemus, ex more nostro paulisper in illa immorabimur; atque exemplum ejusdem ex Aphorismis sive Parabolis illis Salomonis desumptum proponemus. Neque vero quis ut arbitramur nos merito sugillare possit, quod ex scriptoribus Sacræ Scripturæ aliquem ad sensum politicum trahamus. Equidem existimo, si extarent commentarii illi Salomonis ejusdem de Natura Rerum (in quibus de omni vegetabili, a musco super murum ad cedrum Libani, itemque de animalibus, conscripsit) 1 non illicitum esse eos secundum sensum naturalem interpretari; quod idem nobis liceat in Politicis.

Exemplum portionis doctrina de Occasionibus sparsis, ex parabolis aliquibus Salomonis.

PARABOLA.

1. Mollis responsio frangit iram.2

EXPLICATIO.

Si incendatur ira principis vel superioris adversus te, et tuæ jam sint loquendi partes, duo præcipit Salomon : alterum, ut fiat responsio; alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria præcepta. Primo, ut caveas a silentio tristi et contumaci; illud enim aut culpam totam in te recipit, ac si nihil habeas quod respondere possis ;

[blocks in formation]

aut dominum occulte iniquitatis insimulat, ac si aures ejus defensioni licet justæ non paterent. Secundo, ut caveas a re comperendinanda, neque tempus aliud ad defensionem postules; hoc enim aut eandem notam inurit quam prius (nimirum dominum tuum nimia mentis perturbatione efferri), aut plane significat te artificiosam quandam defensionem meditari, cum in promptu nihil habeas; adeo ut optimum semper fuerit, aliquid in præsentia et e re nata in excusationem tui adducere. Tertio, ut fiat prorsus responsio; responsio (inquam) non mera confessio aut mera submissio; sed aliquid apologiæ et excusationis inspergatur. Neque enim aliter tutum est facere, nisi apud ingenia valde generosa et magnanima, quæ rara admodum sunt. Sequitur posteriore loco, ut responsio sit mollis, minime præfracta aut aspera.

PARABOLA.

2. Servus prudens dominabitur in filium stultum; et partietur hæreditatem inter fratres.1

EXPLICATIO.

In omni familia turbata et discordi, semper exurgit aliquis servus aut humilis amicus præpotens, qui pro arbitro se gerat ad lites familiæ componendas; cuique eo nomine et familia tota et dominus ipse sunt obnoxii. Ille, si suam rem agat, familiæ mala fovet et aggravat; sin fidelis revera fuerit et integer, plurimum certe meretur; adeo ut etiam tanquam inter fratres haberi debeat, aut saltem procurationem hæreditatis accipere fiduciariam.

1 Prov. xvii. 2.

PARABOLA.

3. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.1

EXPLICATIO.

Monemur sæpius, ut congressum imparem fugiamus; eo sensu, ne cum potioribus decertemus. At haud minus utile est monitum, quod hic exhibet Salomon, Ne cum indigno contendamus. Iniqua enim prorsus sorte hæc res transigitur. Siquidem, si superiores simus, nulla sequitur victoria; si superemur, magna indignitas. Neque juvat etiam, in hujusmodi contentione exercenda, si interdum veluti per jocum agamus, interdum cum fastu et contemptu. Nam quocunque nos vertamus, leviores inde efficiemur, neque commode nos explicabimus. Pessime autem fit, si hujusmodi persona quacum contendimus (ut Salomon loquitur) aliquid affine habeat cum stulto; hoc est, si sit audaculus et temerarius.

PARABOLA.

4. Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes aurem tuam, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.2

EXPLICATIO.

Vix credi possit, vitam quantum perturbet inutilis curiositas circa illas res quæ nostra intersunt: nimirum, quando secreta illa rimari satagimus quæ detecta et inventa ægritudinem quidem animo inferant, ad con

1 Prov. xxix. 9.

2 Eccles. vii. 21.

Primo enim

silia autem expedienda nihil `juvent. sequitur animi, vexatio et inquietudo, cum humana umnia perfidiæ et ingratitudinis plena sint. Adeo ut, si comparari possit speculum aliquod magicum, in quo odia et quæcunque contra nos ullibi commoventur intueri possemus, melius nobis foret si protinus projiceretur et collideretur. Hujusmodi enim res veluti foliorum murmura sunt, et brevi evanescunt. Secundo, curiositas illa animum suspicionibus nimiis onerat, quod consiliis inimicissimum est eaque reddit inconstantia et complicata. Tertio, eadem mala ipsa sæpissime figit, alias prætervolatura. Grave enim est conscientias hominum irritare; qui, si latere se putent, facile mutantur in melius; sin deprehensos se sentiant, malum malo pellunt. Merito igitur summæ prudentiæ tribuebatur Pompeio Magno, quod Sertorii chartas universas, nec a se perlectas nec aliis permissas, igni protinus dedisset.1

PARABOLA.

5. Advenit veluti viator pauperies; et egestas quasi vir armatus.2

EXPLICATIO.

Eleganter describitur in Parabola, quomodo prodigis et circa rem familiarem incuriosis superveniant naufragia fortunarum. A principio enim pedetentim et passibus lentis, instar viatoris, advenit obæratio et sortis diminutio, neque fere sentitur; at non multo post invadit egestas, tanquam vir armatus, manu scilicet tam forti et potente ut ei amplius resisti non possit; cum apud antiquos recte dictum sit, Necessitatem ex omnibus

1 See Plutarch, in Pomp. c. 20., and in Sertor. c. 27.

2 Prov. vi. 11., xxiv. 34.

rebus esse fortissimam.1 Itaque viatori occurrendum, contra armatum muniendum.

PARABOLA.

6. Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit; et qui arguit impium, sibi maculam generat.2

EXPLICATIO.

Congruit cum præcepto Salvatoris, ut non mittamus margaritas nostras ante porcos. Distinguuntur autem in hac Parabola actiones præceptionis et reprehensionis ; distinguuntur itidem personæ derisoris et impii; distinguitur postremo id quod rependitur; in priore enim rependitur opera lusa; in posteriore, etiam et macula. Cum enim quis erudit et instituit derisorem, jactura primum fit temporis; deinde, et alii conatum irrident, tanquam rem vanam et operam male collocatam; postremo, derisor ipse scientiam quam didicit fastidio habet. At majore cum periculo transigitur res in reprehensione impii; quia non solum impius non auscultat, sed et cornua obvertit, et reprehensorem, odiosum sibi jam factum, aut confestim convitiis proscindit, aut saltem postea apud alios criminatur.

PARABOLA.

7. Filius sapiens lætificat patrem: filius vero stultus mæstitiæ est matri suæ.3

1

EXPLICATIO.

Distinguuntur solatia atque ægritudines œconomicæ,

λόγος γάρ ἐστιν οὐκ ἐμὸς, σοφῶν δ' ἔπος,

δεινῆς ἀνάγκης οὐδὲν ἰσχύειν πλέον. ΕURIP. Helena, 513.

Cf. Erasm. Adagia, ii. 3. 41.

2 Prov. ix. 7.

3 Prov. x. 1.

« AnteriorContinuar »