Imágenes de páginas
PDF
EPUB

se satis clara et perspicua; suo judicio libere utatur. Interim illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse non rerum pulchritudinem, sed usum et veritatem sectari. Recordetur etiam pau

lisper commentum illud parabolæ antiquæ, de geminis Somni portis.

Sunt geminæ Somni portæ, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,

Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes.1

Insignis sane magnificentia portæ eburnea; tamen somnia vera per corneam commeant.

Additamenti vice poni possit circa doctrinam Ethicam observatio, illa, inveniri nimirum relationem et congruitatem quandam inter Bonum Animi et Bonum Corporis. Nam sicut Bonum Corporis constare diximus ex Sanitate, Pulchritudine, Robore, ac Voluptate; sic Animi Bonum, si juxta Moralis Doctrinæ scita illud contemplemur, huc tendere perspiciemus; ut animum reddat sanum, et a perturbationibus immunem; pulchrum, verique decoris ornamentis excultum; fortem ac agilem ad omnia vitæ munia obeunda ; denique non stupidum, sed voluptatis et solatii honesti sensum vivide retinentem. Hæc autem, sicut in Corpore, ita et in Animo, raro simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos ingenii viribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes, quorumque etiam moribus vix aliquid elegantiæ aut venustatis aspergitur; alios, quibus abunde est in moribus elegantiæ et venustatis, illis tamen non suppetit aut probitas animi ut velint aut vires ut possint recte agere; alios, animo præditos honesto atque a viti1 Virg. Æn. vi. 894.

orum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis orna-
mento sunt, nec reipublicæ utiles; alios qui istorum
fortasse trium compotes sunt, sed tamen, Stoica qua-
dam tristitia et stupiditate præditi, virtutis quidem ac-
tiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quod si
contingat, ex quatuor istis duo aut tria aliquando con-
currere, rarissiine tamen fit, quemadmodum diximus,
ut omnia. Jam vero principale istud mem-
brum Philosophiæ Humanæ, quæ Homi-
nem contemplatur quatenus ex Cor-

pore consistit atque Anima, sed
tamen Segregatum et citra
Societatem, a nobis per-

tractatum est.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER OCTAVUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrine Civilis in Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica.

VETUS est narratio (Rex Optime) convenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro virili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quæ referret de mirabili sapientia Græcorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium; adeo ut legatus ad eum conversus diceret, Tu vero quid habes quod referam? Cui ille; Refer (inquit) regi tuo te invenisse apud Græcos aliquem qui tacere sciret.1 Equidem oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cum me

1 This story is told of Zeno. See Plutarch De Garrulitate, and Diog. Laert. vii. 24.

tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Majestatem tuam locum sustinuerim; consentaneum magis existimavi meipsum tacendo de hac re, apud Majestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero vero non solum artis, verum etiam eloquentiæ cujusdam, quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultro citroque habitos, in epistola quadam ad Atticum commemorasset, sic scribit; Hoc loco sumpsi aliquid de tua eloquentia, nam tacui.1 Pindarus vero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato sententiola aliqua mirabili, veluti virgula divina, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur; Interdum magis afficiunt non dicta quam dicta. In hac parte igitur, tacere, aut (quod silentio proximum est) brevis admodum esse, decrevi. Verum, antequam ad Artes Imperii perveniam, haud pauca de aliis Doctrinæ Civilis portionibus sunt præmittenda.

Scientia Civilis versatur circa subjectum quod cæterorum omnium maxime est materiæ immersum, ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla quæ hanc difficultatem levant. Primo enim, quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere solitus est, Ovibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret quam unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam ineant

1 Cic. Ep. ad Att. xiii. 42. The person in question was his nephew Q. Cicero.

2 Pindar. Nem. v. 32.

viam propellere possis, cæteræ ultro sequentur;1 similiter, hoc quidem respectu, Ethicæ munus est quodammodo illo Politica difficilius. Secundo, proponit sibi Ethica ut animus bonitate interna imbuatur et cumuletur; at Civilis Scientia nihil amplius postulat, præter bonitatem externam : hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala; siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur), Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.2 Itaque et hoc quoque respectu duriores partes sunt Ethica. Tertio, hoc habent respublicæ, ut tanquam machinæ grandiores tardius moveantur, nec sine magno molimine; unde haud tam cito labefactantur. Sicut enim in Egypto septem anni fertiles steriles septem sustentarunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit ut sequentium errores non statim perniciem inferant. At singulorum hominum decreta et mores magis subito subverti solent. Hoc denique Ethicam gravat, Politicæ succurrit.

Scientia Civilis tres habet partes, juxta tres societatis actiones summarias; Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republica. Tria siquidem sunt Bona, quæ ex Socie- . tate Civili homines sibi parare expetunt; solamen contra Solitudinem; adjumentum in Negotiis; et protectio contra Injurias. Suntque istæ tres prudentiæ plane inter se diversæ, et sæpenumero disjunctæ ; Prudentia in Conversando; Prudentia in Negotiando; et Prudentia in Gubernando.

Enimvero, quod ad Conversationem attinet, illa certe

1 Plut. in Cato. c. 8.

2 2 Chr. xx. 33.

« AnteriorContinuar »