lariter per diætas. Diætæ autem genere duplices sunt; diætæ statæ, quæ certis temporibus, et diæta familiaris, quæ in victu quotidiano, usurpari debet : potentiores autem sunt diætæ statæ, id est, series remediorum ad tempus ; etenim quæ tanta virtute pollent, ut naturam retro vertere valeant, fortiora sunt plerunque, et magis subito alterantia, quam quæ familiariter in usum recipi tuto possint. Atque in remediis nostris intentionalibus, tres tantum diætas statas reperias : diætam opiatam ; diætam malacissantem ; et diætam emaciantem et renovantem. At inter ea quæ ad diætam familiarem et victum quotidianum præscripta a nobis sunt, efficacissima sunt hæc quæ sequuntur ; quæ etiam validitatem diætarum statarum fere æquant : nitrum, et subordinata ad nitrum ; regimen affectuum, et studiorum genus ; refrigeria quæ non transeunt per stomachum ; potus roscidantes; perspersio sanguinis cum materia firmiore, ut margaritis, lignis ; inunctiones debitæ, ad cohibendum aërem et detentionem spirituum ; calefactoria per exterius, tempore assimilationis post somnum; cautio de iis quæ incendunt spiritum, induntque ei calorem acrem, ut de vinis et aromatibus ; et usus moderatus et tempestivus eorum quæ indunt spiritibus calorem robustum, ut croci, nasturtii, allii, enulæ, opiatorum composito rum. CANON XXXI. Spiritus vivus interitum patitur immediate, cum destituitur, aut motu, aut refrigerio, aut alimento. EXPLICATIO. Sunt hæc scilicet illa tria, quæ superius vocavimus atriola mortis ; suntque passiones spiritus propriæ et immediata. Etenim organa omnia partium principalium serviunt, ut hæc tria officia præstentur: et rursus, omnis destructio organorum quæ est lethifera, eo rem deducit ut unum aut plura ex his tribus deficiant. Itaque alia omnia sunt diversæ viæ ad mortem ; sed in hæc desinunt. Fabrica autem partium, organum spiritus est; quemadmodum et ille animæ rationalis ; quæ incorporea est et divina. CANON XXXII. Flamma substantia momentanea est: aër fixa : spiritus vivi in animalibus, media est ratio. EXPLICATIO. : Res est hæc et altioris indagationis et longioris explicationis, quam faciat ad inquisitionem præsentem. Sciendum interim flammam continenter generari et extingui; ut per successionem tantum continuetur. Aër autem corpus fixum est, nec solvitur : licet enim aër ex humido aqueo novum aërem gignat, tamen vetus aër nihilominus manet; unde fit superoneratio illa aëris, de quo diximus in titulo de Ventis. At spiritus utriusque naturæ particeps est, et flammeæ et aëreæ; quemadmodum et fomites ejus sunt oleum, quod est homogeneum flammæ ; et aër, qui est homogeneus aquæ. Spiritus enim non nutritur ex oleoso simplici, neque ex aqueo simplici, sed ex utroque : atque licet nec aër cum flamma, nec oleum aqua, bene componantur, ' tamen satis conveniunt in misto. Etiam spiritus habet ex aëre faciles suas et delicatas impressiones et receptiones; a flamma autem, nobiles suos et potentes motus et activitates. Similiter etiam duratio spiritus res composita est, nec cum tam momentanea quam flammæ, nec tamen tam fixa quam aëris ; atque eo magis non sequitur rationes flammæ, quod flamma etiam ipsa extinguitur per accidens, nempe a contrariis et destruentibus circumfusis, quam causam et nucessitatem non habet pariter spiritus. Reparatur autem spiritus ex sanguine vivido et florido arteriarum exilium, quæ insinuantur in cerebrum ; sed fit reparatio ista suo modo, de quo nunc non est sermo. END OF VOL. IL. |