Imágenes de páginas
PDF
EPUB

curationen Theologiæ Sacræ munus esse, verissimum est quod asserit; attamen Philosophiam Moralem in famulitium Theologiæ recipi instar ancillæ prudentis et pedissequæ fidelis, quæ ad omnes ejus nutus præsto sit et ministret, quid prohibeat? Etenim quemadmodum in Psalmo habetur, quod oculi ancillæ perpetuo ad manus dominæ respiciunt,1 cum tamen minime dubium sit, quin haud pauca ancillæ judicio et curæ relinquantur; eodem modo et Ethica obsequium Theologiæ omnino præstare debet, ejusque præceptis morigera esse; ita tamen ut et ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia documenta continere possit.

Hanc igitur partem (quando præstantiam ejus in animo recolo) in Corpus Doctrinæ nondum redactam, non possum non vehementer mirari. Eam igitur, ex more nostro, cum inter Desiderata collocemus, aliqua ex parte adumbrabimus.

Ante omnia igitur in hac re (sicut et in universis quæ spectant ad practicam) ratio nobis est subducenda, quid in nostra sit potestate, quid non. In altero enim datur alteratio, in altero vero applicatio tantum. Agricolæ nullum est imperium aut in naturam soli, aut in aëris temperies; itidem nec medico aut in crasin et constitutionem naturalem ægri, aut in accidentium varietatem. At in Cultura Animi, et morbis ejus persanandis, tria in considerationem veniunt; Characteres diversi Dispositionum; Affectus; et Remedia; quemadmodum et in corporibus medicandis proponuntur illa tria, Complexio sive Constitutio ægri; Morbus ; et Curatio. Ex illis autem tribus, postremum tantum in nostra potestate situm est, priora duo non item.

1 Psalm cxxiii. 2.

Verum et in illis ipsis quæ in potestate nostra non sunt non minus diligens facienda est inquisitio, quam in illis quæ potestati nostræ subjiciuntur. Etenim illorum perspicax et accurata cognitio substernenda est doctrinæ de Remediis, ut eadem commodius et fœlicius. applicentur. Neque enim vestis corpori aptari possit. nisi mensura corporis ante excipiatur.

Primus igitur articulus doctrinæ de Cultura Animi versabitur circa diversos Characteres Ingeniorum sive Dispositionum. Neque tamen loquimur de vulgatis illis propensionibus in virtutes et vitia, aut etiam in perturbationes et affectus; sed de magis intrinsecis et radicalibus. Sane subiit animum etiam in hac parte nonnunquam admiratio, quod a scriptoribus, tam Ethicis quam Politicis, ut plurimum neglecta aut prætermissa sit; cum utrique scientiæ clarissimum luminis jubar affundere possit. In Traditionibus Astrologiæ non inscite omnino distincta sunt ingenia et dispositiones hominum, ex prædominantiis planetarum ; quod alii a natura facti sint ad Contemplationes, alii ad Res Civiles; alii ad Militiam; alii ad Ambitum; alii ad Amores; alii ad Artes; alii ad Genus Vitæ Varium. Item apud Poëtas (heroïcos, satiricos, tragicos, comicos) sparguntur ubique simulachra ingeniorum, licet fere cum excessu et præter modum veritatis. Quin et hoc ipsum argumentum, de Diversis Characteribus Ingeniorum, est ex iis rebus in quibus sermones hominum communes (quod valde raro, interdum tamen contingit) libris ipsis sunt prudentiores. At longe optima hujus tractatus suppellex et sylva peti debet ab Historicis prudentioribus; neque tamen ab elogiis tantum, quæ sub obitum personæ alicujus illustris subnectere solent; sed multo magis ex

corpore integro Historiæ, quoties hujusmodi persona veluti scenam conscendat. Illa enim intertexta imago potior videtur descriptio, quam elogii censura; qualis habetur apud T. Livium, Africani et Catonis Majoris ; apud Tacitum, Tiberii, Claudii, et Neronis; apud Herodianum, Septimii Severi; apud Philippum Comineum, Ludovici undecimi Gallorum Regis; apud Franciscum Guicciardinum, Ferdinandi Hispani, Maximiliani Cæsaris, et Leonis et Clementis Pontificum. Isti enim scriptores, harum personarum quas sibi depingendas deligerunt effigies quasi perpetuo intuentes, nunquam fere rerum gestarum ab ipsis mentionem faciunt, quin et aliquid insuper de natura ipsorum inspergant. Etiam nonnullæ in quas incidimus Relationes de Conclavibus Pontificum, characteres de moribus Cardinalium bonos exhibuerunt; 1 sicut et literæ legatorum, de consiliariis principum. Fiat itaque ex ea quam diximus materia (quæ certe fertilis est et copiosa) tractatus diligens et plenus. Neque vero volumus, ut Characteres isti in Ethicis (ut fit apud historicos, et poëtas, et in sermonibus communibus) excipiantur, tanquam imagines civiles integræ; sed potius ut imaginum ipsarum lineæ et ductus magis simplices; quæ inter se compositæ et commixtæ quascunque effigies constituunt; quot et quales eæ sint et quomodo inter se connexæ et subordinatæ ; ut fiat tanquam artificiosa et accurata ingeniorum et animorum dissectio, atque ut dispositionum in homi

1 For an account of the writings here referred to, which were generally composed by the "Conclavisti," but sometimes by one of the Cardinals, see Ranke's work "Die Römischen Päpste," sect. 5. of the Appendix. Among the Litteræ Legatorum, those of the Venetians are especially valuable. They are, properly speaking, reports made to the senate on the ambassador's return.

nibus individuis secreta prodantur, atque ex eorum notiita curationum animi præcepta rectius instituan

tur.

Neque vero Characteres Ingeniorum ex natura impressi, recipi tantum in hunc tractatum debent; sed et illi qui alias animo imponuntur, ex Sexu, Etate, Patria, Valetudine, Forma, et similibus; atque insuper illi qui ex Fortuna; veluti Principum, Nobilium, Ignobilium, Divitum, Pauperum, Magistratuum, Idiotarum, Folicium, Erumnosorum, et hujusmodi. Videmus enim Plautum miraculi loco habere, quod senex quis sit beneficus; Benignitas hujus ut adolescentuli est. 1 D. autem Paulus, severitatem disciplinæ erga Cretenses præcipiens (Increpa eos dure) ingenium gentis ex Poëta accusat, Cretenses semper mendaces, mala bestia, ventres pigri.2 Sallustius id in regum ingeniis notat, quod apud eos frequens sit contradictoria appetere; Plerunque regio voluntates, ut vehementes sunt, sic mobiles, sæpeque ipsa sibi adversœ.3 Tacitus observat honores et dignitates ingenia hominum in deterius sæpius flectere quam in melius; Solus Vespasianus mutatus est in melius.1 Pindarus illud animadvertit, fortunam subitam et indulgentem animos plerunque enervare et solvere; Sunt qui magnam fœlicitatem concoquere non possunt.5 Psalmus innuit, fa

1 Plaut. Mil. Glori. iii. 1. 40.

2 St. Paul, Ep. to Titus, i. 12. and 13. The poet referred to is Epimenides.

3 Sall. Bell. Jug. c. 121. Bacon has himself remarked that it is the sol ecism of power to will contradictories; a phrase of which we lose the force by not observing that a solecism is properly "impar et inconveniens compositura partium orationis," not merely any kind of error. V. Sinnius Capito ap. A. Gellium, v. 20.

4 Tac. Hist. i. 50.

5 Bacon alludes to an expression which occurs in the first Olympic ode, where however there is no general reflexion on the difficulty "concoquendi

cilius esse modum adhibere et temperamentum in fortunæ statu, quam in incremento; Divitice si affluant, nolite cor apponere.1 De similibus quibusdam observationibus ab Aristotele in Rhetoricis mentionem obiter factam non inficior; necnon in aliorum scriptis nonnullis sparsim; verum nunquam adhuc incorporatæ fuerunt in Moralem Philosophiam; ad quam principaliter pertinent; non minus certe quam ad agriculturam tractatus de diversitate soli et glebæ, aut ad medicinam, tractatus de complexionibus aut habitibus corporum diversis. Id autem nunc tandem fieri oportet, nisi forte imitari velimus temeritatem empiricorum, qui iisdem utuntur medicamentis ad ægrotos omnes, cujuscunque sint constitutionis.

Sequitur doctrinam de Characteribus, doctrina de Affectibus et Perturbationibus; qui loco morborum animi sunt, ut jam dictum est. Quemadmodum enim politici prisci de democratiis dicere solebant, quod populus esset mari ipsi similis, oratores autem ventis; quia sicut Mare per se placidum foret et tranquillum, nisi a Ventis agitaretur et turbaretur, sic et Populus esset natura sua pacatus et tractabilis, nisi a Seditiosis Oratoribus impelleretur et incitaretur; 2 similiter vere af

felicitatem," though it is certainly said that Tantalus did not do so. Vide Pind. Olymp. i. 88.

1 Ps. lxii. 10.

2 Ex quo intelligi potuit id quod sæpe dictum est, ut mare quod suâ natura tranquillum sit ventorum vi agitari atque turbari, sic et populum Romanum suâ sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.” ― Cicero, Pro Cluent. c. 49. From one of the Apophthegms it would seem that Bacon's phrase prisci politici refers especially to Solon, who however was thinking not of popular orators out of Pisistratus. Solon's lines are well known:

[ocr errors]

ἐξ ἀνέμων δὲ θάλασσα ταράσσεται, ἢν δέ τις αὐτὴν

μὴ κινῇ, πάντων ἐστὶ δικαιοτάτη.

ἀνδρῶν δ' ἐκ μεγάλων πόλις ὄλλυται, κ.τ.λ.

« AnteriorContinuar »