Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gione aëris (quam vocant); dissipatio ex nube facta; et mobilitas atque acrimonia exhalationis ipsius.

7. Motus venti quasi semper lateralis est; verum is qui fit per superonerationem simplicem, usque a principio; is qui fit per expirationem e terra aut repercussionem ab alto, non multo post; nisi eruptio aut præcipitium aut reverberatio fuerint admodum violenta.

8. Aër nonnullam compressionem tolerat, antequam superonerationem percipiat et aërem contiguum impellat; ex quo fit, ut omnes venti sint paulo densiores quam aër quietus.

9. Sedantur venti quinque modis; aut coëuntibus vaporibus; aut incorporatis; aut sublimatis; aut transvectis; aut destitutis.

10. Coëunt vapores, atque adeo ipse aër in pluviam, quatuor modis; aut per copiam aggravantem ; aut per frigora condensantia; aut per ventos contrarios compellentes; aut per obices repercutientes.

11. Tam vapores, quam exhalationes, materia ventorum sunt. Etenim ex exhalationibus nunquam pluvia, ex vaporibus sæpissime venti. At illud interest, quod facti venti ex vaporibus facilius se incorporant aëri puro, et citius sedantur, nec sint tam obstinati, quam illi ex halitibus.

12. Modus et diversæ conditiones caloris, non minus possunt in generatione ventorum, quam copia aut conditiones materiæ.

13. Solis calor in generatione ventorum ita proportionatus esse debet, ut eos excitet, sed non tanta copia ut coëant in pluviam, nec tanta paucitate ut prorsus discutiantur et dissipentur.

14. Venti spirant ex parte fomitum suorum; cum

que fomites varie disponantur, diversi venti, ut plurimum, simul spirant; sed fortior debiliorem aut obruit aut flectit in currentem suum.

15. Ubique generantur venti, ab ipsa terræ superficie usque ad frigidam regionem aëris; sed frequentiores in proximo, fortiores in sublimi.

16. Regiones quæ habent ventos Asseclas ex tepidis, sunt calidiores quam pro ratione climatis sui; quæ ex gelidis, frigidiores.

Charta Humana; sive optativa cum proximis, circa

Optativa.

ventos.

1. Vela navium ita componere et disponere, ut minore flatu majorem conficiant viam. Res insigniter utilis ad compendia itinerum per mare, et parcendum impensis.

Proximum. Proximum non occurrit adhuc inventum, præcise in practica. Sed consule de eo observationes majores super articulum 26.

Optativa.

2. Molendina ad ventum et vela ipsorum ita fabricari, ut minore flatu plus molant. Res utilis ad lucrum.

Proximum. Consule de hoc experimenta nostra in responso ad articulum 27, ubi videtur res quasi peracta.

Optativa. 3. Ventos orituros et occasuros, et tempora ipsorum, prænoscere. Res utilis ad navigationes et agriculturam; maxime autem ad electiones temporum ad prælia navalia.

Proximum. Huc multa pertinent eorum quæ in inquisitione, præsertim in responso ad articulum 32, notata sunt. At observatio in posterum diligentior (si quibus ea cordi erit), patescente jam

causa ventorum, longe exactiora prognostica præs

tabit.

Optativa.

4. Judicium et prognostica facere per ventos de aliis rebus: veluti primo, si sint continentes aut insulæ in mari in aliquo loco, vel potius mare liberum ? Res utilis ad navigationes novas et incognitas.

Proximum. Proximum est, observatio circa ventos Statos; id quo usus videtur Columbus.

Optativa

5. Itidem de ubertate aut caritate fructuum et segetum, annis singulis. Res utilis ad lucrum, et venditiones anticipantes, et coëmptiones; ut proditum est de Thalete circa monopolium olivarum.1

Proximum. Huc pertinent nonnulla in inquisitione posita de ventis, aut malignis aut decussivis, et temporibus quando nocent, ad articulum 29.

Optativa. 6. Itidem de morbis et pestilentiis, annis singulis. Res utilis ad existimationem medicorum, si illa prædicere possint; etiam ad causas et curas morborum; et nonnulla alia civilia.

Proximum. Huc pertinent etiam nonnulla in inquisitione posita ad articulum 30.

Monitum. De prædictionibus ex ventis, circa segetes, fructus, et morbus, consule Historias Agriculturæ et Medicinæ.

Optativa. 7. Ventos excitare et sedare.

Proximum. De his habentur quædam superstitiosa et magica; quæ non videntur digna quæ in Historiam Naturalem seriam et severam recipiantur. Neque occurrit nobis aliquid proximum in hoc genere. Designatio ea esse poterit, ut natura aëris penitus introspiciatur et inquiratur; si possit inveniri aliquid,

1 Diog. Laert. i. 26.

[ocr errors]

quod in quantitate non magna in aërem immissum possit excitare et multiplicare motum ad dilatationem aut contractionem in corpore aëris; ex hoc etenim (si fieri possit) sequentur excitationes et sedationes ventorum ; quale est illud experimentum Plinii de aceto injecto in occursum turbinis, si verum foret.1 Altera designatio possit esse per emissionem ventorum ex subterraneis, si congregentur alicubi in magna copia; quale est illud receptum de puteo in Dalmatia ; verum et loca hujusmodi carcerum nosse difficile.

Optativa. 8. Complura ludicra et mira per 'motum ventorum efficere.

Proximum. De his cogitationem suscipere nobis non est otium. Proximum est illud vulgatum duellorum ad ventum. Proculdubio multa ejusmodi jucunda reperiri possunt, et ad motus et ad sonos.

1 Pliny, ii. 49.

2 Vide suprà, p. 247.

ADITUS AD TITULOS IN PROXIMOS QUINQUE

MENSES DESTINATOS.

HISTORIA DENSI ET RARI.

ADITUS.

[For the aditus which follows in the original edition, see Historia Densi et Rari.]

« AnteriorContinuar »