Imágenes de páginas
PDF
EPUB

faciant, tamen et motus ipse in circulo speciem nonnullam præ se fert Motus Progressivi.

At secunda quæstio (num, scilicet, natura humana non possit et animi tranquillitatem et fruendi vigorem simul retinere), rite diffinita, priorem illam reddit otiosam et supervacaneam. Annon enim videmus haud raro animos nonnullorum ita factos et compositos, ut voluptatibus afficiantur vel maxime cum adsint, et tamen earum jacturam non gravate ferant? Ita ut series illa philosophica, Non uti, ut non appetas; non appetere, ut non metuas; videatur esse pusilli cujusdam animi et diffidentis.1 Sane doctrinæ pleræque philosophorum videntur esse paulo timidiores, et cavere hominibus plusquam natura rerum postulat. Veluti cum mortis formidinem medendo augent. Etenim cum nihil aliud fere vitam humanam faciant quam mortis quandam præparationem et disciplinam, quomodo fieri possit, ut ille hostis mirum in modum non videatur terribilis, contra quem muniendi nullus sit finis ?? Melius poëta (ut.inter ethnicos),

Qui finem vitæ extremum inter munera ponat

Naturæ.3

Similiter et in omnibus annisi sunt philosophi animum humanum reddere nimis uniformem et harmonicum, eum motibus contrariis et extremis minime assuefaciendo. Cujus causam arbitror fuisse, quod ipsi vitæ

1 Compare Plutarch in Solone: ἄτοπος δὲ καὶ ἀγεννὴς ὁ τῷ φόβῳ τῆς ἀποβολῆς τὴν κτῆσιν ὧν χρὴ προϊέμενος.

2 "Ista enim philosophorum vita ut ait idem " (Socrates in the Phædo) "commentatio mortis est.". · Tusc. Disp. i. 30. The reference is to the following passage: τὸ μελέτημα αὐτὸ τοῦτο ἔστι τῶν φιλοσόφων, λύσις καὶ χωρισμὸς ψυχῆς ἀπὸ τοῦ σώματος ; which scarcely justifies Cicero's version of it. Contrast Spinoza, Ethics, iv. 67.

8 Juven. x. 358; but finem is in the original spatium. Compare Bacon's Essay on Death.

se privatæ dedicarunt, a negotiis et aliorum obsequiis immuni et liberæ. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum; qui, si forte in gemma inveniatur nubecula aliqua aut glaciecula quæ ita posset eximi ut magnitudini lapidis non nimium detrahatur, eam tollunt; aliter vero intactam eam relinquunt. Pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est, ut non destruatur magnanimitas. Atque de Bono Individuali hactenus.

Postquam igitur de Bono Suitatis (quod etiam Particulare, Privatum, Individuale, appellare solemus) jam dixerimus; repetamus Bonum Communionis, quod Societatem intuetur. Istud nomine Officii vocari consuevit. Siquidem vocabulum Officii magis proprie attribuitur animo bene disposito erga alios; vocabulum Virtutis animo intra se recte formato et composito. Verum ista pars, primo intuitu, Scientiæ Civili deberi videtur. Attamen si diligentius attendas, non ita. Siquidem tractat regimen et imperium uniuscujusque in seipsum, neutiquam vero in alios. Atque sicut in Architectura alia res est postes, trabes, et cæteras ædificii partes efformare, et ad ædificandi usum præparare; alia autem easdem ad invicem aptare et compaginare; sicut etiam in Mechanicis, instrumentum aut machinam fabricare et conficere, non idem est quod fabricatum erigere, movere, et in opere ponere: sic doctrina de Conjugatione ipsa Hominum in Civitate, sive Societate, differt ab ea quæ eos reddit ad hujusmodi Societatis commoda conformes et bene affectos.

Ista pars de Officiis etiam in duas portiones tribuitur; quarum altera tractat de Officio Hominis in Communi; altera de Officiis Specialibus et Respecti

vis, pro singulorum professione, vocatione, statu, persona, et gradu. Harum primam satis excultam, diligenterque a veteribus et aliis explicatam, jam antea retulimus; alteram quoque, sparsim quidem tractatain, licet non in corpus aliquod integrum scientiæ digestam reperimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim tractetur, reprehendimus; quinimo de hoc argumento per partes scribi longe consultius existimamus. Quis enim tanta fuerit vel perspicacia vel confidentia, ut de Officiis Peculiaribus et Relativis singulorum ordinum et conditionum perite et ad vivum disceptare et diffinire possit aut sustineat? Tractatus autem qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali et scholastica tantummodo deprompti sunt, de rebus hujusmodi, inanes plerunque evadunt et inutiles. Quamvis enim aliquando contingat spectatorem ea animadvertere quæ lusorem fugiant, atque jactetur proverbium quoddam magis audaculum quam sanum, de censura vulgi circa actiones principum, Stantem in valle optime perlustrare montem; optandum tamen inprimis esset, ut non nisi expertissimus et versatissimus quisque se hujusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculativorum in materiis activis lucubrationes, iis qui in agendo fuerint exercitati nihilo meliores videntur quam dissertationes Phormionis de bellis æstimatæ sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis et deliriis.1 Unum duntaxat vitium illos occupat qui de rebus ad suum munus aut artem pertinentibus libros conscribunt; quod scilicet in illis ipsis Spartis suis ornandis 2 atque attollendis modum tenere nesciant.

1 See, for the story here alluded to, Cicero, De Orat. ii. 18.
Quam nactus es Spartam hanc orna."

2

Erasm. Adag. ii. 5. 1.

In hoc genere librorum piaculum foret non meminisse (honoris causa) excellentissimi illius operis, a Majestate tua elucubrati, De Officio Regis.1 Scriptum enim hoc plurimos intra se cumulavit ac recondidit thesauros, tam conspicuos quam occultos, Theologiæ, Ethicæ, et Politicæ, insigni cum aspersione aliarum artium; estque meo judicio, inter scripta quæ mihi perlegere contigerit, præcipue sanum et solidum. Non illud ullo loco aut inventionis fervore æstuat, aut indiligentiæ frigore torpet aut dormitat; non vertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo servando confundatur aut excidat; non digressionibus distrahitur, ut illa quæ nihil ad rhombum sunt expatiatione aliqua flexuosa complectatur;2 non odoramentorum aut pigmentorum fucis adulteratur, qualibus illi utuntur qui lectorum potius delectationi quam argumenti naturæ inserviunt; ante omnia vero, spiritu valet istud opus non minus quam corpore; utpote quod et cum veritate optime consentiat et ad usum sit accommodatissimum. Quinetiam vitio illo, de quo paulo ante diximus (quod si in alio quopiam, in rege certe et scripto de majestate regia tolerandum fuerit) omnino caret; nempe, quod culmen et fastigium regium non immodice aut invidiose extollat. Siquidem Majestas tua regem non depinxit aliquem Assyriæ aut Persia gloria et externo fastu nitentem et coruscantem; sed vere Mosem aut Davidem, pastores scilicet populi sui. Ne

1 The proper title of this work is Basilicon Doron. It contains three books. The first is, "Of a king's Christian duetie towards God; " the recond, "Of a king's duetie in his office;" and the last, "Of a king's behaviour in things indifferent."

2 Compare the corresponding passage in the Advancement; -"not sick of dizziness as those are who leese themselves in their order; nor of convulsions, as those which cramp in matters impertinent.” ― J. S.

que vero mihi unquam memoria excidet dictum quoddam vere regium, quod in lite gravissima terminanda 1 Majestas tua, pro sacro illo quo præditus es spiritu, ad populos regendos pronunciavit; nimirum, Reges juxta leges regnorum suorum gubernacula tractare, quemadmodum et Deus juxta leges naturae; et æque raro prærogativam illam suam que leges transcendit ab illis usurpandam, ac a Deo videmus usurpari potestatem miracula patrandi. Nihilo tamen secius ex libro illo altero a Majestate tua conscripto, De Libera Monarchia, satis omnibus innotescit, non minus Majestati tuæ cognitam esse et perspectam plenitudinem potestatis regiæ, atque ultimitates (ut scholastici loquuntur) jurium regalium, quam officii et muneris regii limites et cancellos.2 Non dubitavi igitur in medium adducere librum illum, a Majestatis tuæ calamo exaratum, tanquam exemplum primarium et maxime illustre tractatuum de Peculiaribus et Respectivis Officiis. Quo de libro quæ a me jam dicta sunt, dixissem profecto, si ante annos mille a rege quopiam conscriptus fuisset. Neque vero me movet decorum illud, quod vulgo præscribitur, ne quis coram laudetur; modo laudes illæ nec modum excedant, nec intempestive aut nulla data occasione tribuantur. Cicero certe, in luculentissima illa oratione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit

3

1 Probably in the case of Sir Francis Goodwin, in 1604, when the question was whether it belonged to the House of Commons or the Court of Chancery to judge of the validity of an election. — J. S.

2 This second work of James's is," The Trew Law of Free Monarchies, or the reciprock and mutual duetie betwixt a free King and his naturall Subjects," free being nearly equivalent to absolute. This work was at first published anonymously, but is included in the edition of King James's works which appeared in 1616.

8 Πρᾶγμα κολακείᾳ μᾶλλον ἀνελευθέρῳ προσῆκον, ἢ τιμῇ, τὸ ἐπαινεῖν παρόντας. Plutarch, De se ipsum citra invid. laud. § 1.

« AnteriorContinuar »